in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
illa in eo quod nouissimum imposui memorata thesis etiam hic defenditur. autem contra eos autem qui exempli gratia hic ex parte politica sinistra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant est haec responsio. eorum autem qui ex parte politica dextra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant exemplum est hoc et in thesi tricesima prima hic. hic autem defenditur thesis quod is qui liberalismus hodie appellatur neque eorum qui has ciuitates foederatas condiderunt philosophia erat neque ex eorum philosophia ex necessitate oritur. Leonis autem papae XIII sententiae hic sunt.
de libris ad res politicas pertinentibus hic et hic.
de muneribus Seattuli amissis hic et eius populo hic.
de aliquibus rebus ad morbum couidicum pertinentibus hic et hic et hic et hic.
haec sunt aliqua quae progressiuistae nuper dixerunt scripserunt fecerunt. Iasmina Crocita ut hic et hic refertur in blatiendo perseuerat. Antonia Marraria hic "uiolentiam eorum actuum quibus homo domo conducticia expellatur" memorat. uir qui se feminam putat, ut hic refertur, existimat se quippe qui carmina scribat senatoratu dignum esse. Andreas Brianides de ea quae "quando politia euerti incepta erit prima ad murum" ponetur scripsisse hic refertur. de Darialisa Auila Caballaria hic et hic. de femina quae quisquiliarum receptaculum furata est hic et hic. de Iacobo Talarico hic et hic et hic. de Timotheo Valtio gubernatore Minnesotano qui uiro qui puellam stuprauerat poenam remisit hic.
ex hoc et hoc refertur Ioannes Haltestedus qui antea alii uiro quondam amatori minatus esse iudicatus erat uiolentiam scholae Catholicae et gubernatoris Nebrascani progeniei minatus esse.
contra eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt actio hic et hic refertur. in huius relationis pagina 23 refertur quod populi Americani 80 quidem partes centesimae uolunt eos qui dum in his ciuitatibus foederatis contra legem sunt aliud scelus fecerunt expelli. est etiam haec relatio.
ut hic refertur, in Noua Caesarea 6600 homines qui ciues non sunt eorum quibus suffragari licet matriculae inscripti sunt et 400 suffragati sunt.
ut hic refertur, aliqui qui societatem progressiuisticam ducebant dicuntur pecuniam aliis qui in extremae partis politicae dextrae societatibus erant dedisse. alia autem femina quondam Arcadiae oppidi Californiani dux hic refertur pro communistis Sinensibus egisse.
Michael Ioannides hic de aliquibus partis politicae sinistrae fautoribus refert.
sententiae de relatione per uniuersitatem Yalensem meam edita hic.
est thesis quod altera series actuum quibus coloni Americani se Angliae rege separauerunt et altera series actuum quibus Franci feudalismo finito politias nouas condiderunt inter se ualde dissimiles erant. quae thesis exempli gratia hic et in eo libro quem Petrus Volfgangus hic memorat et ab Friderico Gentio aliisque qui hic memorantur et hic a Roberto Matthaeo defenditur.
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.
de eo Eduardus Feser philosophiae doctor, hic ut solet, optime argumentatur.
quod ad bellum iuste gerendum necesse est ut belli iustitia certa sit hic dissertatur.
quod praeter defensionem sunt aliae belli causae iustae hic dissertatur.
theologia et philosophia hic et hic
res publica et democratia hic
homo exiguus hic et homo praeclarus hic
Donaldus Trumpus praeses die Martis hanc orationem habuit. orationis interpretatio hic est qua orationi fauetur. interpres argumentatur orationem de ciuis Americani dignitate esse. memoratur etiam ea pars in qua Donaldus dixit "si huic sententiae consentis surge et fauorem tuum exhibe: quod politiae Americanae officium primum est ciues quidem Americanos non autem aduenas illegitimos protegere" et pars quidem dextra surrexerunt pars autem sinistra non surrexerunt, quod ex testimonii supra dicti momento 53:20 uideri potest.
in illa interpretatione memoratur etiam haec oratio quam Marcus Rubius harum ciuitatum foederatarum minister rebus externis praefectus hoc mense Monachii habuit, ex qua oratione has partes Latine reddidi et ad Gregem Latine Loquentium misi: "ille murus infamis qui hanc nationem [Germanorum] in duas diffiderat cecidit atque eocum imperium malignum, ita ut pars orientalis et occidentalis rursum una facta sit. tamen huius uictoriae euphoria nos in errorem periculosum tulit: quod 'historiae finem', ut dicitur, ingressi essemus, quod omnis natio nunc democratia liberalistica futura esset, quod facti mercatu solo et commercio nexus nunc nationalitatis locum obtenturi essent, quod constitutus regulis ordo oecumenicus--quod uocabulum nimis adhibetur--nunc eorum quae nationi prosint locum obtenturus esset, quod nunc mundum nullos limites habentem inhabitaturi essemus ubi omnes mundi ciues fierent. haec sententia stulta erat quippe in qua nec natura humana neque ea quae ab quinque milibus annorum et pluribus historiae humanae litteris mandatae discuntur considerabantur. ille autem error nobis magno impendio erat. nam in eo mercatus liberi et ineffrenati uisionem dogmaticam amplexi sumus etiam dum aliquae nationes oeconomias suas protegentes societatibus suis subsidia dant ut societates nostras systematice debilitarent....auctoritatis politicae nostrae operationem societatibus internationalibus magis tradebamus....et ut mundum nullos limites habentem consequeremur multitudini aduenarum quasi undae uenienti ianuas aperuimus, qualis unda numquam antea facta est sed consortiorum nostrorum cohaerentiae et cultus nostri continuitati et populi nostri posteritati periculosa est....nam quod ad ciuitates Americanas foederatas et Europam pertinet nos oportet una esse....unius cultus partes sumus: cultus occidentalis....illum defendimus: cultum magnum cuius cultoribus est omnis quidem causa cur in eius historia gloriemur et de eius posteritate fiduciam habeamus hoc autem consilium ut eorum quae ei in rebus politicis et oeconomicis contingent auctores semper simus."
Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.
in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.
de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.
de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.
praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.
de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.
exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.
Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.
edidit Donaldus Trumpus has litteras in quibus de harum ciuitatum foederatarum salute potentiaque et quomodo has ad alias ciuitates se habere oporteat exponit quid efficere uelit et quomodo efficere in animo habeat.
illas autem litteras et Nicolai Maduri captiuitatem et quomodo eius captiuitas ad illas litteras pertineat in Principiis hic R. R. Reno dissertat.
dissertatur hic Margarita Talor Viridis legislatrix quae--eheu--mensis Ianuarii die quinto a domo legislatoria discedet. Michael Parrottus argumentatur quod Margarita discedere coacta est propterea quod contra has duas regulas egerit: "argentariae corde toto et anima tota et mente tota reddes" et "Israelem sicut te diliges".
ii qui Germaniae politiam regunt, ut Andreas Lombardus hic et hic refert, graues non sunt. ii autem qui Sinarum politiam regunt, ut hic et hic et hic refertur, grauissimi sunt.
quomodo Zoranus uicerit aliam analysin Ioannes Cycchamus hic in Principiis exhibet. in ea analysi hanc thesin memoro quod quaedam quae praecipua Zoranus proponebat talia sunt qualia non praesertim hominibus inopibus sed potius iis qui se illa merere putant prosint.
interim, ut hic apud 39:55-40:05 exhibetur, is socialista iam pecuniam petit.
in Principiis in hoc tractatu proponitur haec argumentatio primum quod quando aetatibus prioribus ante tempora moderna nullum erat augmentum oeconomicum tum contra inopiam remedium solum erat redistributio secundum quod temporibus modernis quibus est augmentum oeconomicum contra inopiam remedium aliud existimatur agi posse quod est efficere ut homines inopes ex augmento oeconomico opem accipiant tertium quod ex pontificibus summis modernis Leo XIII et Ioannes Paulus II soli hoc remedium suaserunt sed ceteri redistributionem suadere perseuerant.
in hac Britibarti pagina consideratur quas populi partes Zoranus Mandanius sibi conciliauerit ita ut et socialista et Mahumetista miseram ubi natus sum urbem ducturus sit. proponitur haec analysis quod Zorano fauerunt hae duae populi partes quarum altera operarii sunt altera (cf. hic) ii sunt qui in scholis tertiariis instituti et muneribus intellectualibus fungentes haud magnam mercedem accipiunt quae partes ambae propterea quod necessariarum uel ad uitam uel ad quendam uitae modum rerum pretia ferre non possunt magnopere patiuntur.
de iis qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt apud Britibartum refertur primum hic quod eorum qui in custodiam apprehensi sunt maior pars scelera egerunt aut scelera egisse putantur secundum hic quod populi Americani quattuor partes decimae putant eos qui contra legem uenerunt sed nulla alia scelera egerunt expellendos esse tertium hic quod in Texia milia hominum qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt in matriculis suffragatoriis inuenti sunt.
Rugluca Genia feminarum defenstrix ut hic refertur de Alexandra Occasia Curtesia et Bernardo Alexandride et Zorano Mandanio hic dixit "ab iis qui inter nos sunt delemur." ergo Alexandra hic respondens et Ruglucae detrahere conans memorauit Ruglucam inter natatrices Americanas locum quintum tenuisse...quasi in populo 3x10^8 hominum locus quintus non esset laudabilis! quod ipsa Rugluca quoque dixit. porro cum Alexandra ab Rugluca ad disputationem prouocata hic respondisset "atque hanc hominem ad munus uerum adipiscendum prouocare uelim" Rugluca hic dicens "munus uerum habeo. nam mater sum" iterum uicit. utinam Rugluca floreat!
hic dissertantur septem homines qui nunc sancti dicuntur. ex iis duo Venetiolani sunt. de Venetiola quaedam hic referuntur.
de Custodio Ballestri sacerdote Hispano hic et hic refertur quod is propter quaedam quae de Mahumetismo dixit e.g. "Mahumetismus dialogum non permittit. nam aut credis aut infidelis es qui quolibet modo subiiciendus sis" fortasse punietur. tamen ea quae is de Mahumetismo dixit uera sunt.