3/20/2017
sanctus Paulus pro homine defuncto orat
sanctus Paulus in secunda ad Timotheum epistola (1.16-18) dicit "det misericordiam Dominus Onesiphori domui quia saepe me refrigerauit et catenam meam non erubuit, sed cum Romam uenisset sollicite me quaesiuit et inuenit; det illi Dominus inuenire misericordiam a Domino in illa die, et quanta Ephesi ministrauit melius tu nosti." tunc autem Onesiphorus defunctus erat. ergo hic, ut Dauid Armstrongus notat, sanctus Paulus pro homine defuncto orat.
3/10/2017
terrae Ludouicianae pretium
ut hic refertur, anno 1804 mensis Martii die decimo terrae Ludouicianae dominium Franci his ciuitatibus foederatis dederunt. ea terra impendio 15 x 10^6 thalerorum empta erat, id est 312.5 x 10^6 thaleri ut his temporibus censentur.
3/08/2017
Xenophontis Oeconomici partes carissimae
Ischomachus refert "eam [uxorem] sic fere rogaui 'dic mihi, o femina: cognouistine iam cuius rei causa te duxerim et parentes tui te mihi dederint? nam quod non deerant alii quibus concumberemus hoc etiam tibi patere scio. ego pro me et parentes tui pro te deliberantes quem optimum domus et liberorum consortem assumpturi essemus et ego te elegi et parentes tui, ut uidentur, pro eo atque licuit me elegerunt. ergo si quando deus concesserit liberos nobis nati tunc de iis deliberabimus ut eos quam optime instituamus....sed nunc uero haec domus nobis communis est'....ad haec autem, o Socrates, femina mihi respondit 'quid igitur ego tibi cooperans efficere possim? quae est potentia mea?'....dixi 'o femina...hominum prudentium et uiri et feminae est sic facere ut ea quae iis sunt optime se habeant et alia quam plurima ex bono et iustitia addantur.' femina autem 'et' inquit 'quid igitur uides quo faciendo ego tecum domum augeam?' 'nae hercle' dixi 'quae dei te ediderunt ut facere posses et lex adstipulat, ea conare quam optime facere.' femina autem 'et' inquit 'quae quidem sunt haec?' dixi....'ut mihi uidetur, deus instruxit [naturam] femininam ad ea opera et curas quae in domo sunt, sed naturam masculinam ad ea opera et curas quae extra domum sunt.'" (7.10-17, 22)
est pars (12.16-13.12) de instituendo ministro primo ubi dicitur quod is qui non curat efficere non potest ut alii curent, et "eum qui efficere uult ut aliqui curent oportet opera inspicereque perscrutarique et uolentem pro operibus bene factis praemium ei qui fecit dare et non pigrantem eum qui non curat poena digna afficere" (12.19) et "hominibus bonis ualde animus deiici ...uidetur quandocumque uident a se quidem opera effici, eos autem qui quando necesse sit neque operari nec periclitari uelint similia ac se accipere" (13.11).
notatur (14.7) quod Draconis quidem et Solonis leges solummodo iniustos puniunt, leges autem Persicae etiam iustis praemia dant. ergo Ischomachus dicit "quoscumque quidem se bene habere sed tamen iniuste agere conari cognosco eorum quippe qui insanabiliter auari sunt opera mox etiam uti desino, quoscumque autem non solum propter iustitiam plus habendo sed etiam accipiendae a me laudis cupiditate adduci ut iusti sint disco, eorum quasi liberorum opera mox utor; nam eos non solum locupleto sed etiam quippe qui honesti bonique sunt honoro." (14.8-9)
"nam neque agricolarum scientia neque ignorantia facit ut alii copiam habeant alii autem pauperes sint....sed [haec sententia] audiri multo magis potest 'uir cibum ex agro non accipit; nam non curat ut sibi seratur uel ut stercus fiat. nec uir uinum habet; nam non curat ut uites serat uel ut quae uites adsunt eae uites edant. uir neque oleum nec ficos habet; nam non curat nec facit ut haec habeat.' talia sunt...quibus inter se differentes agricolae etiam differentia efficiunt multo potius quam quia aliquid callidum ad opera inuenisse uideantur." (20.2, 4-5)
"quae regendi facultas omnibus actionibus communis est...in hac quidem tibi consentio alios ab aliis intellectu multum differre; sicut etiam in triremi est, quandocumque iis qui in alto sunt necesse est ut remigantes totos dies nauigent, ex magistris alii talia dicere et facere possunt ut hominum animi incitentur ut uoluntarii laborent, alii autem tam ignari sunt ut idem spatium plus tempore duplici nauigent. atque illi quidem et magister et qui nautae oboediunt sudantes et inter se laudantes descendunt; hi autem sine sudore adsunt magistrum odio habentes et odio essentes." (21.2-3)
3/06/2017
Euae et Adami peccata quomodo inter se differant
hic Carolus Papa sacerdos exponit quomodo Euae et Adami peccata inter se differant. memoratur haec sancti Pauli sententia: "Adam enim primus formatus est deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit" (1 ad Timotheum 2.13-14). nam Eua ipsa se seductam ibi confitetur ubi dicit "serpens decepit me, et comedi" (Genesis 3.13), et Carolus Papa addit "quas facultates feminae generalius exhibent inter eas facultates sunt spiritalitas naturalis et unitati pacique in familiae corde esse. quae facultates quamquam mirabiles sunt tamen rebus quibusdam modis se habentibus efficere possunt ut homo ei quod est decipi pateat. nam homo si pacem facere appetit adduci potest ut errori et peccato aliquid medii concedat. et quamquam rebus spiritalibus patere per se bonum est tamen sunt concipiendarum rerum spiritalium modi quibus hominem non patere oportet. non solum ita fieri potest ut femina illis [erroribus] magis pateat sed etiam si illis concedat fortasse maritum et alios pulchritudine adducere iniuste possit ne meliora sequantur." Adamus autem qui Deo dixit "mulier...ipsa dedit mihi de ligno, et comedi" (Genesis 3.12) a Carolo Papa dicitur in hoc peccauisse "quod ad sinendam uxorem se temptare uoluntate patebat;" ergo ei Deus dixit "audisti uocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes" (Genesis 3.17).
Subscribe to:
Posts (Atom)