in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label docere. Show all posts
Showing posts with label docere. Show all posts

2/24/2026

aliqua facta


Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.

in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.

de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.

de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.

praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.

de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.

11/21/2022

sententiae memoria dignae

 
hunc tractatum memoro propter hanc sententiam: "cum non certum habes quid faciendum sit, manda litteris, manda litteris, manda litteris." 
 
Timotheus autem Brolius archiepiscopus, ut hic memoratur: "nisi homines ad excellentiam uocaueris, in eo quod uulgare est manebunt."

9/13/2021

praeceptor litterarum optimus


Cicero Brussius philosophiae doctor de praeceptore litterarum optimo hic disserit praesertim quod talis praeceptor opera poetica per pulchritudinem ad sapientiam quasi uiam esse existimans sic ea discipulis exhibet.

6/02/2021

quattuor educandorum paruulorum modi

 
proponitur hic theoria quod educandorum paruulorum sunt hi quattuor modi: primum imperio solo et eo sic uti ut neque ad paruuli rationem neque ad eius animum umquam allocutio fiat, secundum et imperio uti et paruuli rationemque animumque alloqui, tertium imperium exhibere sed non exercere, quartum in paruuli uita non uersari. ut igitur uocabulis Aristotelicis dicam, primum quidem et tertium extrema et uitia sunt, id est, nimis imperio fidere et parum imperio fidere, secundum autem medium et uirtus est, id est, ex ratione imperio fidere ac facere ut parens et paruulus inter se bono animo sint. quartum autem re uera paruuli educatio dici uix potest.
 
puto hos quattuor modos ad praeceptoris quoque officium pertinere.

5/31/2021

discipulorum opus iudicare et alia

 
Ioannes Trotter hic de iudicando discipulorum opere et aliis erudiendi partibus disserit. sententiae memoria dignissimae:
 
"discipuli a praeceptoribus mollibus minus discunt."
 
"per decennium in lyceis munere fungens uidi hanc suasionem constantem ut scriptioque lectioque enotatioque minuatur et tempus acceptandi operis seri extendatur et operis onera leuia fiant et tentationum grauitas diluatur et, id quod maxime fundamento est, nullus discipulus defecisse iudicetur....ad haec inclinationis crescentis inueniri possunt radices in generationibus eorum qui ex populi more adducuntur ut de se semper bona numquam mala sentiant et in institutionis mutatione gradali qua ab modo qui facultatis normis agitur ad modum qui emptoribus seruit itum est. consumptorismo populum circumueniente scholae nostrae existimationis et placationis quam eruditionis studiosiores factae sunt" 
 
"scholae longius ab facultatis normis mouentur. si in quolibet lyceo in praeceptorum exercitia professionalia ambulaueris non colloquium in quo uel tractetur quibus artibus opus discipuli in tempus futurum incertum habituri sint uel facultates ad quas adipiscendas discipuli laborent suo quaeque nomine tractentur audies sed est pompa strategematum nouorum quibus efficiatur ut discipuli sine labore discant. nam scholae pseudophilosophiam studii innati adsciuerunt hanc qua putatur quod si discipuli discendo non dediti sunt ita est propterea quod nos non fecimus ut ea in quibus discipuli collocati sunt satis delectationis habeant satis animos teneant satis tuta sint uel, id quod in institutione ad omnia respondetur, propterea quod nos non comprehendimus quibus modis pueri puellaeque hodierni quibus animus rebus electronicis distrahitur discant et ideo non satis technologiae nouae inseruimus."

4/30/2020

institutio tertiaria in his ciuitatibus foederatis


Petrus Lauler hic de institutione tertiaria disserit inter quas sententias dicit

"institutio tertiaria ad hoc pertinet ut iis quae optima cogitataque dictaque sunt per eas linguas quibus scripta sunt et scientiae physicae theoreticae magis quam experimentali (et ceteris scientiis naturalibus) et arti musicae aliisque quae eum qui altus nominatus est cultum gratia afficiunt opera detur."

"ordinis medii esse nihil est nisi se--et ceteros--ens liberum et operarium putare."

"tamen quoddam problema est hoc quod ordinis medii democratia, ut Tocciuillanus notat, libere cogitando ualde nociua est....si sententia enti libero et operario utilis non est tum nullus est modus quo uera esse possit. ea est inter alias causa, ut Tocciuillanus exponit, cur lingua et tempora democratica uel ad unum modum technicum redigi uel plana et ironica fieri soleant. nam praecipue scientia metaphysica et theologia recedunt."

"ergo ordo medius praecipue distinguit non inter opus et otium, ita ut operis finis sit uisionem excellentiae uel magnitudinis humanae haudquaquam pecuniariae sustentare, sed inter opus et recreationem, et ii qui curam corporalem operantur in hoc uersantur ut iis qui pecuniam habent ea commoda quae ii cupiunt pro aliqua eorum pecunia dent."

"persona indiuidua se magis aliis hominibus priuatum et confusum cognoscit quam ut re uera pro se cogitet. ordinis medii cogitatio fortasse ex hoc elate cognito incipit 'nemo quam ego melior est' sed inde uenit hoc humilificanter cognitum 'ego non quam ullus alius melior sum.' ergo quo iure me pusillum quasi ex opinionis publicae me circumcludentis mari excipere possum? et opinioni publicae quae non a quodam homine oritur obtemperare non perspicue democratiae uel aequalitarianismo contrarium est. omnes nos ui potestatem nostram et intellectum superanti una obtemperare possumus."

"institutio tertiaria, ut Tocciuillanus dicit, in democratia populi moribus contraria est quippe quae in fundamento aristocratica est, ubi aristocraticum nihil est nisi elate putare se quam ens liberum et operarium plus esse. institutio tertiaria locum priorem iis quae de anima humana et mundo uera sunt quam tali utilitati qualis philosophiam et scientiam ad oeconomica et politica et medicinam uincit dat."

"institutio liberalis non solum cum morte pacisci est sed etiam omnis ad natum attinet et ad cuiusque personae particularis importantiam quae redigi non potest. porro attinet ad conseruandam personam--ens particulare cui est fatum singulare--ne ea omnibus uis speciebus se circumcludentibus dissoluatur. ut Tocciuillanus dicit, institutio liberalis attinet etiam ad discendum quomodo nos et alios regere possimus et ad cognoscenda dataque nobis priuilegia eorumque relatiua officia. hoc sensu institutio tertiaria ad indiuidualitatis humanae magnitudinem attinet et praesertim ad omnia ea quae re uera facere possumus quae temporis tentationem superent."

"ordinis medii Americanorum qui nec cultu diuino nec philosophia nec poetria continguntur uitium hoc est quod existimant se contemplationi satis bonos non esse."

3/16/2020

pro lingua Latina


hic Dauid Michael disserit cur linguae Latinae opera danda sit praesertim "in eo quod ea lingua est et in ea sunt litterae" et quia "utile est Latine et se exprimere et alios intellegere posse. lingua Latina enim dat litteras Romanas aetatis aureae et Catholicas et multas alias cultus occidentalis humaniores et philosophicas--sine interpretis necessitate--intellegere" et "linguae Latinae usus ecclesiae catholicitatem exprimit et unitatem quoque et has ambas--unitatem et catholicitatem--perque spatium perque tempus expressas." ibi Franciscus Baconus quoque refertur fecisse "ut pleraque opera sua Latine redderentur quia putabat ea Anglice non permansura sed etsi permansissent tamen linguam Anglicam per saecula adeo mutatum iri ut opera Anglica sua intellegi non iam possent sed opera Latina semper possent."

hic Rachela Lua hortatur "[praeter litterarum in lingua originali lectionem] lingua Latina aliis quoque modis utilis esse potest, quippe quae lingua est quae tot alias affecit. eius grammatice paruuli grammatices Anglicae intellectum acuere exspectatur, et si quando is unam ex duodecadibus earum linguarum modernarum quibus lingua Latina quasi parens est discere uolet uocabula proderunt. linguae Latinae studium etiam huic prodesse potest ut paruuli animus altius linguae progressu et uocabulorum etymologia teneatur....tamen Catholicis...lingua Latina unice signo est...quippe quae fidei nostrae lingua est. si re uera uolumus paruulis nostris traditionem Catholicam cordi esse, eis a nobis donum linguae Latinae dandum est."

8/08/2018

cur scientia mathematica discatur


hic Abigaila Herbst sic disserit cur scientia mathematica discatur: "scientiam mathematicam discere...mentes nostras format. ea nos instituit ad considerandas res quas uidere non possumus sed quae semper actu sunt nec mutantur....ut breuiter dicam, cum scientiam mathematicam discimus mente sola non sensibus utimur. eam Socrates dicit studium quod 'e natura ad intellegendum fert.' et, id quod maioris momenti est, scientia mathematica semper eadem est....cum scientiam mathematicam discimus mentibus utimur ad discendas res quae semper uerae sunt. ut Socrates dicit, scientia mathematica est 'causa sciendi eius quod semper est neque ullatenus eius quod quolibet tempore fit et perit.' in fine igitur hoc nos docet quod scientiam mathematicam discimus non solummodo quia ea utilis est uel ad rem pertinet sed scientiam mathematicam discimus quia ea nos modo qui ab iis quae sentimus totus abstractus est cogitare docet. scientiam mathematicam discimus quia ea una ex paucis iis quae numquam mutantur est....cum scientiam mathematicam discimus cogitare discimus--mundum mentibus neque sensibus solis uidere. nonne quidem haec est causa cur primum paruuli scholam frequentent?....si credimus inesse institutioni causas finales altiores, nos oportet eum animum quo ad 'inutilem' scientiam mathematicam sumus mutare. ea quae discipuli in schola discunt fortasse iis utilia non statim sunt, id quod interdum probum est."

5/22/2017

quae scientia ad rem non pertinere dicitur


hic Rogerius Scruton dicit "exempli gratia ubi lingua Latina et Graeca quippe quae ad rem non pertineant dimissae sunt....ibi quae litterae et historia his linguis quae mundum mutauerunt menti inquirenti aperiuntur eae litterae et historia omittuntur, ibi quae disciplina earum alto et firmato systemate grammatico impertitur ea disciplina omittitur. linguae antiquae nobis clare ostendunt quasdam res per se nec solummodo usus proximi gratia animum tenere posse, quas intellegens paruulus fortasse cognoscat quatenus eorum quae ad rem pertineant studium ad uitam intellectualem non pertineat. insuper quae scientia ad rem non pertinet eius scientiae studium ideo menti disciplinae est" et quod praeceptores sui "hoc solum sciebant quod patrimonium et una eius tradendi officium acceperant....in me animam quae hoc patrimonium assumere poterat inuenerunt. eis illud satis erat. nec magis se rogabant pertineretne corpus musicum classicum ad ea quae ut animum meum tenerent tunc contingebat, quam mathematici rogant utrum quae theoremata docent ea theoremata discipulis ad soluenda problemata rationaria profutura sint necne, sed pro certo habebant quam scientiam musicam impertire uolebant eam scientiam quippe quae indubitabiliter habitu digna esset acceptam mihi non prodesse non posse."

4/20/2017

lingua Latina


haec Ioannes Zulsdorfus sacerdos de schola nomine Puerorum Schola Latina Philadelphiensi refert, et haec de Reginaldo Fostero sacerdote qui dixit "nisi Latine scis, nihil scis."

1/25/2017

politiae foederalis actio inutilis in institutione


in huius relationis pagina 70 et aliubi dicitur quod in quos quattuor mutandae scholae modos saltem 3x10^9 thaleri per politiam foederalem nuper insumpti sunt ex iis modis nullus effecit ut discipuli in examinationibus litterariis uel mathematicis altiores notas mererent uel ut plures discipuli a schola secundaria graduarentur uel ut plures discipuli in schola tertiaria matricularentur.

5/23/2016

computatra et tabellae in lectione


hic refertur quod in schola militari in examinatione euenisse uidetur ut qui discipuli computatro uel tabella in lectione usi erant ii discipuli quam ii qui non usi erant peius functi sint.

2/15/2016

manu scribere


in hoc tractatu qui ab societate nomine Indagatione Hannouerana anno 2012 mense Februario editus est dicitur quod ars scriptoria ad facultatem cognitiuam et motiuam prodest, et scriptio cursiua ad facultatem motiuam et legendum et orthographiam et dispositionem et memoriam et cogitationem criticam prodest.

et in hoc tractatu Pamela Molinaria et Daniel Oppenheimiensis dicunt manu notare quam computatro notare magis prodesse.

1/18/2016

scholaris et praeceptoris opus


in hoc tractatu inter alia exhibetur haec thesis quod studia humaniora deterius se habent quippe quorum cultores iamdudum in scientiarum experimentalium imitationem rerum nouarum quaesitioni locum primum dant. scholaris autem et praeceptoris uita propria, sicut in illo tractatu memoratur, ex his constat quae sunt temporum praeteritorum sapientiam colligere et facere ut ea quasi in uita maneat et ubi ea promoueri potest ibi promouere et hereditariam e seniorum manibus in iuniorum manus tradere. itaque in studiis humanioribus oportet scholarem non praecipue ad res nouas inueniendas animum intendere sed res nouas e maiore et multiplici operatione intellectuali praeceptorioque inuenire.

8/04/2015

utrum praeceptores ex operationis cultura accepta meliores fiant


hic proponitur indagatio e qua hoc concluditur quod plerique praeceptores quam culturam meliorationis causa accipiunt uel subeunt ex ea cultura re uera meliores fieri non uidentur neque ullum inuentum est signum quod ulla eius culturae species uel quantitas praeceptoribus prodesse soleret.

6/01/2015

telephona et examinationes


ut hic refertur, ex indagatione quae in schola rerum politicarum oeconomicarum Londiniensi acta est ostenditur quod in quibus scholis discipuli telephona ferre uetantur in iis scholis discipuli in examinationibus melius agunt.

3/23/2015

melior laudandorum paruulorum modus


hic exponitur thesis quod paruuli non propter eorum ingenium moresue sed propter ea quae fecerunt laudandi sunt.

1/05/2015

alius praeceptor computatra portabilia in lectione adhiberi uetat


Tal Grossus, ut in hoc tractatu narrat, computatra portabilia in lectione adhiberi uetat, inter alias causas, quia ea cum in lectione adhibentur non solum usoribus suis sed etiam iis qui prope sedent animum distrahunt et quia in quadam indagatione (ea et plura hic et hic et hic) euenit ut ii qui penna chartaque notas scripserant quam ii qui computatro notas fecerant multo prosperius ad quaestiones conceptuales responderent.

10/02/2014

cur praeceptor uetuerit quaedam instrumenta moderna in lectione adhiberi


hic refertur tractatus in quo Claius Sircius (Anglice: Clay Shirky) praeceptor explicat cur uetuerit discipulos computatris et tabellis et telephonis in lectione uti. inter alia is notat haec quod homini plura quam unum opera simul facere conanti operationes intellectuales impediuntur et quod in lectione cum alius discipulus computatro et ceteris utitur alii discipuli afficiuntur.

9/22/2014

quomodo nos oporteat mathematicen docere--et, quod addo, linguam Latinam

hodie in Viae Muralis Rebus Diurnalibus est tractatus hoc nomine "quomodo nos oporteat mathematicen docere" in quo dicuntur quaedam quae mihi etiam ad docendam linguam Latinam pertinere uidentur praesertim quod peritia uera partim ex exercitio oritur et quod praeceptores ingeniosi faciunt ut qualis repetitio subtiliter mutatur extenditurque per talem repetitionem materia noua mixtam discipulus uoluntate et iudicio se exerceat et usque ad discendi gradum summum perueniat.