in hoc tractatu disseritur quomodo ab uno parente solo educari et in ordine oeconomico inferiore esse uel manere correlatiua sint. exempli gratia multa problemata iis paruulis qui a uiro et femina extra conubium cohabitantibus uel ab uno parente educantur quam iis paruulis qui ab marito et uxore educantur saepius oriuntur. et qui paruuli quidem ab uno parente educantur eorum paruulorum plures quam uiginti partes centesimae in destitutione diu uiuunt, qui paruuli autem a duobus parentibus educantur eorum paruulorum tantummodo duae partes centesimae in destitutione diu uiuunt. et in quibus uicis familiarum multae partes centesimae unum parentem habent in iis uicis per ordines oeconomicos surgere minus uerisimile est.
bibliographia Anglica:
Susan Mayer "What Money Can't Buy" 1997
Mitch Pearlstein "From Family Collapse to America's Decline" 2011
Charles Murray "Coming Apart" 2012
Raj Chetty et al. "Where is the Land of Opportunity?" 2014
4/24/2014
4/07/2014
bellum magnum
cur bellum magnum ortum sit nonnullae theses hic exponuntur: Frederici Piscatoris thesis quod Theodisci cupiebant bellum quo imperium suum maius fieret; Margaritae Millanidis thesis quod Gulielmus imperator II et Helmuthus Moltcianus et Theobaldus Bethmann-Holluegensis in Austriacorum et Serborum contentione non minas sed augendi imperii occasiones uidebant; Christophori Clerici thesis quod non solum Theodisci sed etiam Austriaci et Russi et Franci et societatum inualiditas et id quod nulla erant collegia per quae controuersiae sedarentur bellum causauerunt.
4/02/2014
episcoporum societates nationales
ad id quod episcoporum societates nationales haud magnam auctoritatem habent attinent hae Gerhardi Molinarii archiepiscopi sententiae quae in hoc tractatu
referuntur quod ecclesia Catholica "ecclesiarum nationalium foederatio
non est" et quod nec natio nec lingua nec populi mores ecclesiae
principium constitutiuum est et quod ad episcopatum attinet "testimonium
proprium" et quod episcoporum societates nationales in ecclesia
Catholica "purum principium obiectiuum esse non possunt".
Subscribe to:
Posts (Atom)