11/29/2017

quaedam sancti Ioannis apostoli sententia


"omnis qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet; qui permanet in doctrina hic et Patrem et Filium habet. si quis uenit ad uos et hanc doctrinam non affert nolite accipere eum in domum nec 'aue' ei dixeritis; qui enim dicit illi 'aue' communicat operibus illius malignis." (epistola 2.9-11)

11/25/2017

sanctus Thomas Aquinas et actiones intrinsece malae


ut hic refertur, sanctus Thomas Aquinas de iis quae facere numquam licet disserit:

"primo quidem...praecepta negatiua sunt magis uniuersalia et quantum ad tempora et quantum ad personas. quantum ad tempora quidem quia praecepta negatiua obligant semper et ad semper. nullo enim tempore est furandum et adulterandum. praecepta autem affirmatiua obligant quidem semper sed non ad semper sed pro loco et tempore; non enim tenetur homo ut omni tempore honoret parentes sed pro loco et tempore. quantum ad personas autem quia nulli hominum est nocendum; non autem sufficientes sumus ut unus homo possit omnibus hominibus seruire." (super epistolam beati Pauli ad Romanos 13.2)

"tunc in praeceptis debet fieri dispensatio quando occurrit aliquis particularis casus in quo si uerbum legis obseruetur contrariatur intentioni legislatoris. intentio autem legislatoris cuiuslibet ordinatur primo quidem et principaliter ad bonum commune, secundo autem ad ordinem iustitiae et uirtutis secundum quem bonum commune conseruatur et ad ipsum peruenitur. si qua ergo praecepta dentur quae contineant ipsam conseruationem boni communis uel ipsum ordinem iustitiae et uirtutis huiusmodi praecepta continent intentionem legislatoris et ideo indispensabilia sunt." (summa theologiae IaIIae100.8)

11/20/2017

sancta Missa Latina in Nigeria

hic apud Principia Eduinus Maria Acaedus disserit quomodo sancta Missa Latina in Nigeria se habeat.