3/29/2010

de medicina et philosophia

haec de medicina controuersia quae in his foederatis ciuitatibus etiamnunc agitur, ut hic tractatus dicit, re uera quaedam Platonis et Hippocratis controuersia est. nam, quod ad eam rogationem quae in his foederatis ciuitatibus lex est attinet, res principalis est hoc debeatne medicus in curando aliquo indiuiduo ceterorum indiuiduorum rationem habere, idest utrum cuiusque medici officium attineat solummodo ad eos indiuiduos quos ipse curet an ad totum populum. hic quidem dicendum est quod quantumuis ingenium Platoni erat tamen qui totalitarianismus in "Republica" eius opere explicatur is totalitarianismus, ut Aristoteles sciebat, maxime erroneus et periculosus est. re uera medici officium attinet solummodo ad eos indiuiduos quos ipse curet, et in curando aliquo indiuiduo medicus solummodo eius indiuidui salutis rationem habere debet. illud quod medicus indiuidui clientis tractationem ex totius populi opum ratione decernat absurdum est. nam nulla est salus corporalis nisi indiuiduorum.

3/20/2010

de docendo et scholis


quae problemata harum foederatarum ciuitatum scholae patiuntur ex iis problematibus nonnulla in hoc tractatu tractantur.

in hoc tractatu dicitur quod oeconomistae inuenerunt quod ad praedicendum quantum alicuius praeceptoris discipuli discant praecipue attinent haec duo: primum quam bene praeceptor in quodam "M.K.T." examine fecerit, secundum quam difficile in praeceptoris scholam subgraduatoriam admissionem adipisci sit. de illo "M.K.T." examine quod ad mathematicen attinet dico in docenda lingua Latina uel Graeca rem se similiter habere: ut in eo
tractatu de mathematica dicitur "aliud est scire quod 307-168=139; aliud est intelligere posse cur tertii gradus discipulus reri possit quod 261 numerus sit solutio recta. mathematicis non necesse est quod problema ullius causa praeterquam sua intelligant, mathematices autem praeceptoribus necesse est et mathematicen scire et scire quomodo triginta aliae mentes eam mathematicen intelligere (uel perperam intelligere) possint" sic linguae Latinae uel Graecae praeceptori necesse est non solum Latine uel Graece scire sed etiam aliquo discipulo aliquid quaerente intelligere cur is discipulus id quaesiuerit, et aliquo discipulo ad quaestionem perperam respondente intelligere quid is discipulus non intelligat ut perperam respondeat. ex eo tractatu noto hoc quoque quod dominus Lemou dicit "ualde introuersicius sum". nam me quoque qui ualde introuersicius sum docere delectat. et ex colloquiis quae de docendo et introuersione cum praeceptoribus habui persuasum habeo quod docere homini introuersicio idoneum esse potest.

3/06/2010

de argumentando et ratiocinando


Crombius hanc Ciceronis sententiam ex eius "De inuentione" libro refert: "omnis...argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem". propter hoc Crombius retur quod argumentari genus est, inductio autem et ratiocinatio argumentandi species sunt. ex iis autem quae Cicero in illo libro postea dicit patet quod inductio significat non id quod Anglice "induction" dicitur sed, ut Crombius paene dicit, argumentationem analogicam. et patet quod ibi ratiocinatio significat argumentationem syllogisticam.

Boethius extra quam quod syllogismum pro ratiocinatione ponit similia dicit: "duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae uocatur inductio" (De differentiis topicis II Patrologiae Latinae 64.1184). syllogismus "ab uniuersalibus in particularia decurrit"
(De differentiis topicis II 64.1184). inductio autem "habet maximam probabilitatem sed interdum ueritate deficit, ut in hac: qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est, quibus multis simili ratione collectis inferri potest [quod] qui scit igitur malum malus est, quod non procedit" (De differentiis topicis II 64.1184). ad inductionem attinent haec quoque: "exemplum...inductioni...copulatur et ab ea dissidet. est enim exemplum quod per particulare propositum particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: oportet a Tullio consule necari Catilinam cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus....quae utraque particularia esse ac non uniuersalia singularium designat interpositio personarum. quoniam igitur ex parte pars approbatur quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum uocamus. quod uero non plures quibus id efficiat colligit partes ab inductione discedit" (De differentiis topicis II 64.1184), idest exemplum ad quoddam particulare procedit ab uno particulari, inductio autem ab multis particularibus. haec Boethii inductio in eo quod ad quoddam particulare sed non ad uniuersale procedit inductioni Ciceronianae, idest argumentationi analogicae, similis esse uidetur.

apud Sanctum autem Thomam Aquinatem ratiocinari significare potest non solum argumentationem syllogisticam sed etiam alia. nam dicit "
ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud, ad ueritatem intelligibilem cognoscendam....ratiocinatio humana, secundum uiam inquisitionis uel inuentionis, procedit a quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia; et rursus, in uia iudicii, resoluendo redit ad prima principia, ad quae inuenta examinat" (Summa Theologiae I.79.8).

tamen ab Sancto Thoma quaeri potest quomodo principia prima cognosci possint. alia per se nota sunt, alia autem ab Deo reuelata sunt (I.1.2), alia autem ex singularibus cognoscuntur. de cognoscendis his principiis Sanctus Thomas multa in "Analyticorum Posteriorum Expositione" (2.20) dicit. nam ibi dicit "ex sensu fit memoria....
ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diuersis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse uidetur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanauit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanatiua febris. ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. puta quamdiu medicus considerauit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae." sic ratiocinatio experimentis quoque interesse uidetur. ut in hoc tractatu dicitur, experimentum est id quod Graece "empiria" dicitur.

inductionem uocabulum Sanctus Thomas sic adhibet: "
quia igitur uniuersalium cognitionem accipimus ex singularibus, [Aristoteles] concludit manifestum esse quod necesse est prima uniuersalia principia cognoscere per inductionem. sic enim, scilicet per uiam inductionis, sensus facit uniuersale intus in anima, in quantum considerantur omnia singularia". et in eodem opere (1.1) dicit "in syllogismo accipitur cognitio alicuius uniuersalis conclusi ab aliis uniuersalibus notis. in inductione autem concluditur uniuersale ex singularibus quae sunt manifesta quantum ad sensum". hic, ut in hoc tractatu dicitur, Sanctus Thomas id quod Anglice "scientific induction" dicitur in animo habet. ergo de inductione Sanctus Thomas ab Cicerone et Boethio differre uidetur in hoc quod apud Ciceronem et Boethium inductio ad quoddam particulare procedit, apud Sanctum autem Thomam inductio ad uniuersale procedit.

de desinendo et desistendo


Crombius suggerit quod in desistendo inest mentis uel sententiae mutatio, desinere autem praedicari potest et de eo qui mentem mutauerit et de eo qui mente non mutata actionem mutet.

ei sententiae Aegidius Forcellinus consentire uidetur. nam in libro secundo de desistendo dicit "ita tamen ut significet uoluntatis et consilii mutationem. nam desinimus aliquando, licet uoluntatem non deponamus; desistimus uero et simul uoluntatem abiicimus".

de effugiendo et euadendo


ex Crombio, effugere significat quod aliquis se periculo eripiat gnarus et conans, in euadendo autem determinatur neque utrum aliquis se periculo ex consilio suo an ex consilio alieno an casu eripiat neque sitne is qui euadit periculi gnarus neque coneturne se periculo eripere.

3/01/2010

quae leges ad infantis abortum uel euthanasiam attinent


huic paginae interretiali inest epistola in qua Iosephus cardinalis Ratzinger explicat inter alia has theses:

1) quae lex infantis abortum uel euthanasiam permittit ea lex iniusta est

2) tali legi suffragari iniustum est

3) candidato ferendae talis legis causa suffragari iniustum est

4) qui candidatus tali legi fauet ei candidato suffragari nisi propter proportionatam causam non licet.