eum Eduardus Feser philosophiae doctor hic tractat.
4/27/2022
4/20/2022
homines Haruardiani ad fidem Catholicam conuersi
hominum ubi baccalaureatum accepi ibi ad fidem Catholicam conuersorum historia.
feministria quae non omnibus feminis fauet
Iulianae Philippidi displicere uidetur femina quae se totam officiis domesticis intendat neque extra domum munere fungatur:
4/14/2022
quid Georgius Benedicti papae XVI scriba de linquendo munere Petrino dixerit
est haec oratio quam Georgius archiepiscopus et Benedicti papae XVI scriba habuit in qua dicit quod Benedictus, qui (e.g. hic) se "ministerio episcopi Romae...renuntiare" dixerat, munus Petrinum "haudquaquam dereliquit. immo munus personale parte collegiali et synodali complendum quasi ministerium commune extendit." et, sicut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert, Benedictus ministerio renuntiauit, sed in legis ecclesiasticae Romanae canone 332 disseritur de hoc "ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet." cf. hic et hic.
4/13/2022
meritocratia
professor Haruardianus qui hic de meritocratia disserit hic monet quod si uniuersitates optimae in hoc eligendorum discipulorum modo perseuerauerint ut minus quidem quanta ii qui admissionem petunt effecerint potius autem quorum generum ii sint considerent paucis annis non iam fida erit haec sententia quod eae uniuersitates optimos admittant gradibusque donent.
Subscribe to:
Posts (Atom)