in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
in Principiis:
quomodo quaedam quae Paulus Erlichus praedixerat non facta sint hic.
de philosophis hic. Ludouicus Vittigenstenius de Platone dixisse refertur: "de eo tam bonum est hoc quod patet quod ei in his quaestionibus de uita et morte agitur."
de militia hic ubi est argumentatio quod ad bene agendas operationes militares pertinet furandi ars quippe cui utilia sunt quaedam quae in furando necessaria sunt. puto Lacedaemonios consensuros fuisse!
de Dorotheae Diae operibus quae fidei Catholicae conformia sunt et sententiis quae minus conformes sunt hic.
de uiolentia politica quod praesertim a parte sinistra oritur hic.
inter alia quod oportet ut parentes paruulorum animos studiis tempore dignis intendant hic et de Prouina* India quae hoc conscripsit.
quales praeceptores ad uincendum nihilismum necessarii sint hic.
de Nicolao Russiae imperatore II et Alexandra uxore hic.
politiarum Francicarum analysis hic.
hic de quibusdam quae profutura aeuo medio facta sunt: quod consobrinorum coniugium uetatum est et quod iurum theoria exposita est et quod Stephanus Templarius episcopus Parisiensis (cf. hic) Europaeos ab Aristotelianismo liberauit.
*de nomine quam Prouinam Latine reddidi: hic in pagina 49 et hic in paginis 53-54.
hic disseritur de iis uerbis quae in lingua Graeca colores significant.
hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.
tractatus in quo disseritur quomodo scientia physica se habeat, idest, quaeritur cur grauitatio ceteris potestatibus fundamentalibus minores uires habeat.
in hoc tractatu quaeritur sintne sancti Thomae Aquinatis uia prima et Isaaci Neutonii lex prima sibi inuicem contrariae. ibi est nexus quoque qui ad alium tractatum fert.
sanctus Thomas Aquinas in Aristotelici de caelo operis expositione 2.17 dicit "circa motus planetarum quaedam anomaliae, idest irregularitates,
apparent prout scilicet planetae quandoque uelociores quandoque
tardiores quandoque stationarii quandoque retrogradi uidentur. quod
quidem non uidetur esse conueniens caelestibus motibus, ut ex supra
dictis patet. et ideo Plato primus hanc dubitationem Eudoxo sui
temporis astrologo proposuit; qui huiusmodi irregularitates conatus est
ad rectum ordinem reducere assignando diuersos motus planetis; quod
etiam posteriores astrologi diuersimode facere conati sunt. illorum
tamen suppositiones quas adinuenerunt non est necessarium esse ueras.
licet enim talibus suppositionibus factis apparentia saluarentur non
tamen oportet dicere has suppositiones esse ueras quia forte secundum
aliquem alium modum nondum ab hominibus comprehensum apparentia circa
stellas saluantur."
et in Summa Theologiae Ia.32.1 dicit "alio modo inducitur ratio non quae sufficienter probet radicem sed
quae radici iam positae ostendat congruere consequentes effectus sicut
in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod
hac positione facta possunt saluari apparentia sensibilia circa motus
caelestes; non tamen ratio haec est sufficienter probans quia etiam
forte alia positione facta saluari possent."
in hoc tractatu Eduardus Oaces Iesuita rogat si illis sancti Thomae sententiis oboeditum esset minusne duces ecclesiastici se systemati Ptolemaico dedidissent et tantone magis systema Copernicanum tolerauissent? nego. nam, ut in hoc tractatu dicitur, duces ecclesiastici systemati Copernicano aduersabantur non praecipue ex systematis Ptolemaici studio sed quia systema Copernicanum quam systema Ptolemaicum multo minus Bibliis Sacris congruere uidebatur. ad hoc attinet ea epistola quam sanctus Robertus Cardinalis Bellarminus ad Paulum Antonium Foscarinum Italice scripsit. ergo, quod ad systematis Copernicani acceptationem attinet, difficultas orta est ex Bibliorum Sacrorum explicatione.