6/22/2022

qualem uirum femina cupiat

 
ipsae feminae dicunt:
 
hic 0:36-1:24 femina existimat feminas quo minus uir se feminam respicere ostendit eo magis ad eum allici;
 
hic femina indicem nouem rerum quibus a uiro actis excitatur exponit, inter quas res est in litteris electronicis post duos uel tres dies uel uno uerbo solo respondere et etiam nihil respondere;
 
hic feminae modis uariis dicunt feminas ad uiros qui non blandiantur sed ipsas posthabeant et negent et dominentur allici;
 
hic 0:00-0:52 femina uirilitatem qua inter alia uir sibi confidat memorat;
 
hic 1:06-1:12 femina dicit se qualis uir ipsam sedere et tacere iubeat talem uirum cupere et a tali uiro excitari;
 
hic 0:01-0:05 femina dicit "puto omnes puellas quasi id facere, sed puto ita esse propterea quod omnis [puella] paterculum cupit";
 
hic 0:55-1:07 femina dicit "nolo maritum meum comitem meum esse. immo uolo eum esse aliquem qui uirilitate excitet, quem admirer...et uolo in eius uita quasi fulcimento esse";
 
hic per totum cinematium femina modo sereniore dicit uirum cui ipse sufficit, facetum, qui sibi confidit et ducendi potentiam exhibet, qui clare dicit quid putet cupiatque, qui corpus modo ualido gerit ac praesertim oculorum contactum seruat.

6/13/2022

Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Roma et eius ecclesiis


hic de ecclesia sancti Andreae
 
hic de ecclesia sancti Iuonis
 
hic de ecclesia sancti Laurentii
 
hic et hic et hic de ecclesia sanctae Mariae ad martyres
 
hic de ecclesia sanctae Mariae Exquilina

hic de ecclesia sanctae Mariae in Monte Serrato
 
hic de ecclesia sanctae Mariae supra Mineruam
 
hic de ecclesia sanctissimi nominis Iesu

sanctus Valentinus

 
de eo Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic disserit.

aqua iuniperea et tonica

 
hic referuntur multa de aqua iuniperea et tonica.
 
hic de eius potionis uocabulo Anglico Ioannes Zulsdorfus sacerdos disserit quid plurale sit.