12/31/2021

mercatores

 
illud carmen in Tetride adhibitum.

12/30/2021

fides Christiana in Sinis et Honcongi


hic refertur quomodo partis communisticae Sinensis dux ecclesiam Honcongensem adducere conetur.

12/29/2021

quid socialista nationalisticus de mathematicis putauerit


hoc ostendit quomodo qualis homo genus ethnicum omnibus rebus radici esse existimat talis homo de disciplinis intellectualibus cogitet.

de sancta Missa tractatus

 
index utilis. etiam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et hic. et Robertus cardinalis Sara anno 2019 haec dixerat: "nonne uerum est quod formae extraordinariae interdictio uel suspicio non potest qui diabolus suffocationem nostram et mortem spiritalem cupit ab eo diabolo non inspirari?"

12/15/2021

quo animo Russi erga contagium coroniforme sint

 
animus Russicus, ut hic refertur, meus quoque est.

parens de filia quae se puerum putauerat


mater ignota hic refert quomodo filia se puerum putauerit et ipsa filiam adiuuerit ut filia resipiscat.

12/13/2021

aliqua quae in scholis uel de scholis fiunt

 
quomodo nonnulli putent disciplinam mathematicam mutari oportere ostenditur hic et hic. contra talia autem est haec epistola.
 
hic exhibentur litterae in quibus exempli gratia importatur quod hae theses prima quod sexus duo sunt secunda quod appetitus sexualis non heterosexualis prauus est tertia quod mens sana insanae par est quarta quod fides Christiana praeoptanda est quinta quod familiae duos parentes inesse oportet nociuae sunt.

etiam nociuum esse dicitur, ut hic refertur, discipulorum excellentiam honorificare. 
 
alia autem professtrix hic (cf. hic) dixisse refertur "haec sententia quod disputatio intellectualis et rigor quasi intellectualismi columen est ex mundo in quo uiri albi dominabantur orta est." quid igitur?

dux scholarum publicarum Detroitensium hic et hic dixisse refertur cutis coloris theoriam criticam in curriculo adhiberi. etiam hic. quae theoria etiam, ut hic et hic disseritur, in uniuersitatem et, ut hic exhibetur, in religionem infertur. uel eam inferre nonnulli uolunt, ut hic refertur.

in schola hic memorata discipuli monentur ut examinationes et cetera plus quam semel agant. et hic refertur quod in nonnullis scholis discipulorum opera D et F litteris non iam iudicabuntur.    
 
paruuli hic referuntur in societates prauitatis sexualis uocari, et hic narratur quomodo genus sexuale in uniuersitate tractetur. in scholis autem publicis Chicaginensibus, ut hic refertur, balnea inter sexus non iam distinguentur. 

ut hic refertur, nonnulli de scholis priuatis et institutione domestica queruntur.

hic femina quae in Sinis reuolutionem culturalem uidit dicit similia in his ciuitatibus foederatis fieri, et hic refertur quomodo inquisitio in parentes fiat. 

duo professores hic argumentantur id quod hodie "diuersitas aequitas inclusio" appellatur regulis ethicis et uniuersitatis scholarium operi contrarium esse.

12/09/2021

12/08/2021

Gualterus cardinalis Gaspar et idealismus Germanicus

 
Thomas Henricus Starcus professor hic de Gualtero cardinali Gaspare et idealismo Germanico disserit.

Henrici Siri sententiae

 
Henricus Sirus hic de multis rebus disserit.