De ciuitate Dei liber 14:
14.6 nam quid
est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensionem quae uolumus? et quid est metus atque
tristitia nisi uoluntas in dissensionem ab his quae
nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus cupiditas; cum autem consentimus fruendo
his quae uolumus laetitia uocatur. itemque cum dissentimus
ab eo quod accidere nolumus talis uoluntas
metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus
accidit talis uoluntas tristitia est. et omnino
pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur
sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis ita in
hos uel illos affectus mutatur et uertitur.
14.7 nam cuius propositum est amare Deum et non
secundum hominem sed secundum Deum amare
proximum sicut etiam se ipsum procul dubio propter
hunc amorem dicitur uoluntatis bonae quae usitatius
in scripturis sacris caritas appellatur sed amor quoque
secundum easdem sacras litteras dicitur. nam
et amatorem boni dicit apostolus esse debere quem
regendo populo praecepit eligendum [1 Tim. 3.1-10]. et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum
dixisset "diligis me plus his?" ille respondit "Domine,
tu scis quia amo te". et iterum Dominus quaesiuit non
utrum amaret sed utrum diligeret eum Petrus; at ille
respondit iterum "Domine, tu scis quia amo te". tertia uero interrogatione et ipse Dominus non ait "diligis
me" sed "amas me?" ubi secutus ait euangelista "contristatus
est Petrus quia dixit ei tertio 'amas me?'"
cum Dominus non tertio sed semel dixerit "amas me?"
bis autem dixerit "diligis me?" unde intelligimus quod
etiam cum dicebat Dominus "diligis me?" nihil aliud dicebat
quam "amas me?" Petrus autem non mutauit huius
unius rei uerbum sed etiam tertio "Domine" inquit
"tu omnia scis; tu scis quia amo te" [Ioan. 21.15-17]. hoc propterea commemorandum putaui quia
nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem
aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam
esse in bono amorem in malo. sic
autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos
esse certissimum est. sed uiderint philosophi
utrum uel qua ratione ista discernant. amorem tamen
eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni
pendere libri eorum satis loquuntur. sed scripturas
religionis nostrae quarum auctoritatem ceteris quibusque
litteris anteponimus non aliud dicere amorem
aliud dilectionem uel caritatem insinuandum
fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in bono et in
malo dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam
illud attendat quod in psalmo scriptum est: "qui
autem diligit iniquitatem odit animam suam" [10.6]. et illud apostoli Ioannis: "si quis dilexerit mundum
non est dilectio Patris in eo [1 Ioan. 2.15]. ecce uno
loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in
malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam
flagitet legat quod scriptum est: "erunt enim homines
se ipsos amantes amatores pecuniae" [2 Tim. 3.2]. recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas
peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod
amatur cupiditas est; id autem habens eoque fruens
laetitia est; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque
si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala
sunt ista si malus est amor; bona si bonus. quod
dicimus de scripturis probemus. concupiscit apostolus
dissolui et esse cum Christo [Philipp. 1.23]:
et "concupiuit anima mea desiderare iudicia tua" uel si
accommodatius dicitur "desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua" [psal. 118.20] et "concupiscentia
sapientiae perducit ad regnum" [sap. 6.21]. hoc tamen
loquendi obtinuit consuetudo ut si cupiditas uel concupiscentia
dicatur nec addatur cuius rei sit non nisi
in malo possit intelligi. laetitia in bono est "laetamini
in Domino et exsultate iusti" [psal. 31.11] et "dedisti laetitiam in cor meum" [psal. 4.7] et "adimplebis
me laetitia cum uultu tuo" [psal. 15.11]. timor
in bono est apud apostolum ubi ait "cum timore et
tremore uestram ipsorum salutem operamini" [Philipp.
2.12] et "noli altum sapere sed time" [Rom. 11.20]
et "timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia
sua sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae
est in Christo" [2 Cor. 11.3]. de tristitia uero quam
Cicero magis aegritudinem appellat [Tuscul. quaest. 3.10 sqq. et alibi] dolorem autem Virgilius ubi
ait "dolent gaudentque" (sed ideo malui tristitiam
dicere quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus
dicitur) scrupulosior quaestio est utrum inueniri
possit in bono.
14.8 quas enim Graeci appellant
Latine
autem Cicero constantias nominauit Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis
pro cupiditate uoluntatem pro laetitia gaudium
pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel
dolore quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam
maluimus dicere negauerunt esse posse aliquid
in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt,
appetit bonum quod facit sapiens; gaudium de bono
adepto est quod ubique adipiscitur sapiens; cautio
deuitat malum quod debet sapiens deuitare; tristitia
porro quia de malo est quod iam accidit nullum
autem malum existimant posse accidere sapienti
nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic
ergo illi loquuntur ut uelle gaudere cauere negent
nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari
metuere contristari. et illas tres esse constantias
has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem
secundum plurimos autem passiones. Graece
autem illae tres, sicut dixi, appellantur
; istae
autem quattuor
. haec locutio utrum scripturis
sanctis congruat cum quaererem quantum potui diligenter
illud inueni quod ait propheta "non est gaulere
impiis, dicit Dominus" [Isai. 57.21.70] tanquam
impii laetari possint potius quam gaudere de
malis quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio "quaecumque uultis ut faciant uobis hominis haec et uos facite illis" [Matth. 7.12] ita
dictum uidetur tanquam nemo possit aliquid male uel
turpiter uelle sed cupere. denique propter consuetudinem
locutionis nonnulli interpretes addiderunt
"bona" et ita interpretati sunt "quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona". cauendum enim putauerunt
ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus,
ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia
in quibus se si et ipse illis faciat similia hoc praeceptum existimet impleturum. sed in Graeco euangelio
unde in Latinum translatum est non legitur "bona" sed "quaecumque uultis ut faciant uobis homines haec
et uos facite illis" credo propterea quia in eo quod dixit "uultis" iam uoluit intelligi "bona". non enim ait "cupitis". non tamen semper his proprietatibus locutio
nostra frenanda est sed interdum his utendum est
et cum legimus eos quorum auctoritati resultare fas
non est ibi sunt intelligendae ubi rectus sensus
alium exitum non potest inuenire sicut ista sunt
quae exempli gratia partim ex propheta partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit impios
exsultare laetitia? et tamen "non est gaudere impiis,
dicit Dominus". unde nisi quia gaudere aliud est
quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus
ut quaecumque sibi ab aliis fieri cupiunt haec eis et
ipsi faciant ne se inuicem turpitudine illicitae uoluptatis
oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque
praeceptum est "quaecumque uultis ut faciant uobis homines eadem et uos facite illis". et hoc unde
nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas
posita est quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore quam frequentat maxime consuetudo
sermonis non utique diceretur "noli uelle mentiri
omne mendacium" [Eccli. 7.14] nisi esset et uoluntas
mala a cuius prauitate illa distinguitur quam
praedicauerunt angeli dicentes "pax in terra hominibus
bonae uoluntatis" [Luc. 2.14]. nam ex abundanti additum
est "bonae" si esse non potest nisi bona. quid
autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus
quod non gaudeat super iniquitate [1 Cor. 13.6]
nisi quia ita malignitas gaudet? nam et apud auctores
saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia
reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus "cupio, patres conscripti, me esse clementem" [Orat. in Catil. 1.2]. quia id uerbum in bono posuit quis
tam peruerse doctus existat qui non eum "cupio" sed "uolo" potius dicere debuisse contendat? porro apud
Terentium flagitiosus adolescens insana flagrans cupidine "nihil uolo aliud" inquit "nisi Philumenam". quam uoluntatem fuisse libidinem responsio quae ibi
serui eius senioris inducitur satis indicat. ait namque
domino suo "quanto satius est te id dare operam quo istum /
ex animo amorem amoueas tuo / quam id loqui quo magis libido frustra accendatur tua?" [Andria 2.1.6-8] gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse
Virgilianus testis est uersus ubi has quattuor perturbationes
summa breuitate complexus est "hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque" [Aeneid. 6.733]. dixit etiam idem auctor "mala mentis gaudia" [6.278-9]. proinde uolunt cauent gaudent et boni et
mali atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus cupiunt timent laetantur et boni et mali sed illi
bene isti male sicut hominibus seu recta seu
peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia pro qua
Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt
reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios quod contristati
fuerint secundum Deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum quod contristati
fuerint paenitendo qualis tristitia nisi eorum
qui peccauerint esse non potest. ita enim dicit "uideo quod epistola illa etsi ad horam contristauit uos nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia
contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum
Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum Deum est tristitia paenitentiam in
salutem impaenitendam operatur; mundi autem tristitia
mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum Deum
contristari quantum perficit in uobis industriam" [2 Cor.
7.8-11]. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus
respondere ad hoc uideri utilem esse tristitiam
ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis
ideo esse non posse quia nec peccatum in eum
cadit cuius paenitentia contristetur nec ullum aliud
malum quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis
memoria non fallit) cum sibi beatus uideretur
Socrate disputante et ei quam miser esset quoniam
stultus esset demonstrante fleuisse. huic
ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque
tristitiae qua homo esse se dolet quod esse non
debet. Stoici autem non stultum sed sapientem aiunt
tristem esse non posse.
14.9 uerum his philosophis, quod ad istam quaestionem
de animi perturbationibus attinet, iam respondimus
in nono huius operis libro ostendentes eos non
tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis
quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sacras sanamque doctrinam ciues
sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum
Deum uiuentes metuunt cupiuntque dolent
gaudentque. et quia rectus est amor eorum istas omnes
affectiones rectas habent. metuunt poenam aeternam;
cupiunt uitam aeternam; dolent in re quia
ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt, adoptionem exspectantes
redemptionem corporis sui [Rom. 8.23];
gaudent in spe quia fiet "sermo qui scriptus est 'absorpta est mors in uictoriam'" [1 Cor. 15.54].
in sancta missa dicitur "sursum corda" "habemus ad Dominum."
sanctus autem Augustinus scribit "bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad
se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod
est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum
faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum
faciat cor. hoc quidem quasi contrarium uidetur ut
elatio sit deorsum et humilitas sursum. sed pia humilitas
facit subditum superiori; nihil est autem superius
Deo; et ideo exaltat humilitas quae facit subditum
Deo. elatio autem quae in uitio est eo ipso
quo respuit subiectionem et cadit ab illo quo non
est quidquam superius et ex hoc erit inferius et fit
quod scriptum est 'deiecisti eos, cum extollerentur' [psal. 72.18]". (De ciuitate Dei 14.13)
perfectum
odium [psal. 138.22] debet malis qui secundum
Deum uiuit ut nec propter uitium oderit hominem
nec amet uitium propter hominem sed oderit uitium amet hominem. sanato enim uitio totum quod
amare nihil autem quod debeat odisse remanebit. (sanctus Augustinus, De ciuitate Dei 14.6)
Robertus Perticius hic disserit quomodo ea quae uia synodalis apud Germanos dicitur eius populi conamina priora sequatur, et hic quid Catholicismus Romanus sit ac quo ab eo qui se Franciscum papam appellat afficiatur.
Aelianus hic theorias explicat cur ex natura humana et munere mundano et rebus diuinis uiros caput nudum sed feminas caput coopertum in ecclesia habere deceat.
haec pagina narrat quomodo terram Hiberniae ab Oliuario Cromuello uictae parabolamentum Anglicum redistribuerit.
in hoc Ricardi Cipollae sacerdotis tractatu et hoc Foederationis Internationalis Vnius Vocis tractatu, qui ambo apud "Rorate caeli" sunt, proponitur thesis quod Sanctae Missae forma extraordinaria quam forma ordinaria uirilior est propterea quod forma extraordinaria non sinit se ex iis quae sacerdos mauult aut ex eo animo quo sacerdos est mutari sed a sacerdote quidem poscit ut is quasi se modo heroico dedens se formae subiiciat, ab omnibus autem iis qui audientes adsunt poscit ut ii commoniti quod est peccatum et quod gratia indigetur se conuertant, et propterea quod qualia uiri facere non solent exempli gratia se uerbis exprimere uel animi motus effundere talia non poscit, sed qualia uiris placent exempli gratia idearum per actus expressio et rerum transcendentalium propositio talia multa habet. his autem forma ordinaria ualde differt. ergo Ioannes cardinalis Hinanus formam ordinariam expertus dixit "in patria Sanctae Missae adesse solent non solum feminae et paruuli sed etiam patresfamiliarum et iuuenes. iis autem si nos qualem caerimoniam heri uidimus talem caerimoniam offeramus nobis mox supersit feminarum et paruulorum congregatio".
hic Georgius Rutlerus sacerdos de huius temporis rebus sententias exhibet.