in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label ex Crombii Gymnasio. Show all posts
Showing posts with label ex Crombii Gymnasio. Show all posts

8/27/2025

de promittendo et pollicendo


Crombius in Gymnasio collegit has Ciceronis sententias per quas patet quid inter promittendum et pollicendum intersit:

Cicero ad Caesarem in epistola dicit "neque mehercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri."

Cicero in oratione pro Plancio dicit "nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar sed de horum erga me beneuolentia promittebam."

ergo, ut Crombius dicit, et promittere et polliceri exspectationem habent sed polliceri solum fidem dat. nam Cicero fidem dare potest non de alio sed solum de se. scilicet fieri potest et ut aliquis aliquid de se promittat. tamen id quod Crombius dicit non pro certo habeo. nam exempli gratia memoratur hic haec sententia de Iesu Christo "qui latroni deprecanti omisit delictum, promittens ei uoluntate gratissima paradisum" et hic et hic haec sententia in qua homo a Deo petit "id desiderare quod promittis." 

Crombius dicit etiam id quod aliquis promittat saepius bonum esse, sed fieri posse ut aliquis malum promittat, ut Vergilius in Aeneidos libro secundo: "promisi ultorem et uerbis odia aspera moui." id autem quod aliquis polliceatur bonum semper esse.

6/22/2013

uocabula socius sodalis collega comes

in Crombii Gymnasio hae grammaticorum sententiae collectae sunt:

Frontonis sententia:
"comes iter facit. socius cum altero societatem coiuit et aliquid cum alio communiter possidet aut pari opera et consilio curat. sodalis adolescentiae nomen est."

Laurentii Vallae sententia:
"socii plerumque in rebus seriis et fortunae subiectis; sodales in rebus leuioribus in conuiuiis et lusibus."

Ioannis Friderici Noltenii sententia:
"consortes coniungit amor. socios labor idem.
missio collegas ad eundem copulat actum.
consortes fortuna eadem. socios labor idem.
unum collegas efficit officium.

ast eadem comites unit uia mensa sodales."

10/04/2011

de deligendo et reiiciendo

Ausonius Popma dicit "deligere est e multis idoneis aliquem eximium adsumere....eligere uero est e quauis multitudine unum secernere....itaque plus est deligere quam...eligere".

Aegidius Forcellinus consentire uidetur quippe qui dicit "saepe confunduntur eligere et deligere. sed haec ita sunt diuersa, ut deligi dicatur is qui ex pluribus et idoneis, eligi qui ex promiscua multitudine legitur".

deligendo contrarium est reiicere, ut Crombius dicit. nam Cicero dicit "deligere bona, reiicere contraria". reiicere autem ab repudiando sic differt: illud ex qualibet causa fit, hoc aut
em, ut Festus dicit, "ob rem pudendam".

de tribus uocabulorum paribus

ut ex Crombio summatim dicatur:

omnis et nullus uocabula sibi inuicem contraria sunt.

cunctus et seiunctus diuersusque uocabula sibi inuicem contraria sunt.

uniuersi et singuli uocabula sibi inuicem contraria sunt.

1/18/2011

de renouando redintegrando instaurandoque


de renouando et redintegrando Crombius dicit quod inest redintegrando plus quam renouando quia renouare quidem saepe nihil plus significat quam ad actionem redire, redintegrare autem significat rem ex principio iterum facere. Aegidius Forcellinus in libro tertio consentit cum dicit redintegrare "plus est quam renouo: nam renouantur quae cum propemodum perierint reficiuntur, redintegrantur quae penitus collapsa iterum fiunt".

de instaurando autem Crombius hanc Varronis sententiam quod instaurare est instar nouare et hanc Mansionilini sententiam
"instauratur id cuius simile iam exsistit" quae hic uideri potest refert.

de rogando petendo postulando poscendoque


de petendo et postulando et poscendo Crombius quamquam hanc Donati sententiam "petimus precario poscimus imperiose postulamus iure" non omnino ueram esse dicit tamen mihi in argumentationis suae fine ab Donato haud longe distare uidetur. addi potest quod rogare auiditatis uel difficultatis minus quam petere significat, et quod petunt quidem solum entia uiua, postulant autem et poscunt non solum entia uiua sed etiam res inanimes.

Ausonius Popma dicit "flagitare est uehementer et plerumque cum strepitu et conuicio poscere; postulare est uerecunde et modeste id quod iure quodam debetur rogare....itaque flagitare maiorem uim exprimit. Cicero pro Quintio: 'quamquam haec causa postulat etsi postulat non tamen flagitat'. idem Varroni: 'metuo ne te forte flagitent; ego autem mandaui ut rogarent'".

10/14/2010

de clam et occulte uocabulis

Crombius de eo quod est clam et eo quod est occulte dicit quod is qui occulte agit curam impendit ne uideatur, in clam autem agendo non determinatum est utrum talis cura impendatur necne. in Ludouici et Breuis lexico de eo quod est occulte simile ibi significatur ubi "neque id occulte fert" sententia sic Anglice redditur "makes no secret of it", id quod mihi significare uidetur quod occulte agendo cura inest.

8/16/2010

de cura et solicitudine


de eo quod Donatus dicit "cura est in consectatione et conseruatione et spe bonorum, solicitudo in metu malorum" Crombius dicit quod ille non essentialem sed accidentalem differentiam dixit. potius Crombius arbitratur quod cura generalis est, solicitudo autem significat uehementem curam cui inest angor, et quod cura de qualibet re esse potest, solicitudo autem non nisi de re seuera. ad confirmandam eam sententiam Crombius citat hanc Ciceronis solicitudinis definitionem: "aegritudo cum cogitatione". Crombius etiam arbitratur quod cura non solum cogitationem uel sensum significat sed etiam actum significare potest, solicitudo autem solum menti inest.

de eo quod cura et solicitudo uocabula una in sententia alterum post alterum adhibeantur, Crombius suggerit quod cura cum praeter cogitationem uel sensum nihil significat ante solicitudinem ponitur, cum autem non solum cogitationem uel sensum sed etiam actum significat post solicitudinem ponitur. nam ponitur id uocabulum quod generaliorem uel minorem rem significat ante id quod specialiorem uel maiorem rem significat.

8/14/2010

de nutriendo et alendo


Crombius dicit "nutriuntur ut crescant ut conualescant ut uires acquirant, aluntur ut uiuant." ergo nutriuntur infantes pueri aegroti infirmique, aluntur autem omnes.

Aegidius Forcellinus in lexici sui libro tertio consentire uidetur: "[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt". dicit et "differunt alere et nutrire ita quidem ut hoc nonnisi sustentandi, illud etiam augendi notionem contineat". mihi autem non patet utrum illa uerba "hoc" et "illud" referant. nam ex eorum uerborum solitiore usu uelim arbitrari quod "hoc" uerbum nutrire et "illud" uerbum alere referat, sed quia dicitur quod "
[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt" uelim arbitrari quod "illud" uerbum nutrire et "hoc" uerbum alere referat. postea Aegidius dicit quod nutrire etiam "refertur ad curam medendi".

Valla autem aliud opinari uidetur: "
nutriri est et paruulorum ut crescant...et adultorum ut uiuant. ali quoque in eodem significatu; unde lex illa xii tabularum: liberi parentes alant aut uinciantur. at in rebus incorporeis frequentius ut crescant."

de rumore et fama

Crombius multorum hominum sententiis consideratis retur rumorem de aliquo quod nuper inter homines palam uel clam factum sit esse, famam autem de aliquo quod quolibet tempore factum sit esse et late palamque in populo praeualere. rumor significat id quod alter alteri dicit, fama autem significat quasi in unum sic cumulatos indiuiduorum sermones. itaque fama ex rumoribus nasci potest.

6/12/2010

de iniuria et contumelia

de iniuria et contumelia Crombius consentit cum Noltenio quippe qui dicit "contumelia grauior est quam iniuria. nam contumelia dignitatem alterius atterit et minuit et in contemptionem uiros bonos adducere studet. iniuria laedit tantummodo famam uel damnum infert aut iniuste agit. hinc est quod contumelia tanquam uerbum aliquod grauius apud bonos scriptores iniuriae in uerborum collocatione postponatur". ad illud Crombius addit hanc Pacuuii sententiam "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia". et Nonius dicit "iniuria...leuior res est". tamen ex illo quod Noltenius dicit quod "iniuria...iniuste agit" iniuria genus esse uidetur, dico iniuriam esse quemlibet actum iniustum. et ex illo quod Pacuuius dicit quod "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia" colligo quod iniuria contumeliam habere aut non habere potest.

5/15/2010

de more et consuetudine


de more et consuetudine Crombius Macrobii Saturnalia (3.8) refert:

"Varro de moribus 'morem' dicit 'esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo'. Iulius Festus in libro
de uerborum significationibus tertio decimo: 'mos est' inquit 'institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum'....mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo".

Ausonius Popma dicit "consuetudo est ius quoddam non scriptum tamen tacito consensu populi et uoluntate utentium introductum. mos autem est ipse actus et usus inueteratus" sed "haec frequenter confunduntur maxime ab auctoribus iuris apud quos consuetudo factum nudum denotat et mos ius non scriptum".

5/03/2010

de oboediendo obtemperando parendo seruiendo et obsequendo


apud Ausonium Popmam dicitur quod oboedire quidem semper in bonis, obsequi autem non solum in bonis sed etiam in malis est.

Crombius dicit oboedire genus esse, parere autem esse eam oboediendi speciem in qua superioris ordinis homini oboediatur. quomodo parere autem et seruire inter se differant partim patet ex hoc Taciti loco: "has [iniurias] aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut seruiant".

ut apud Aegidium Forcellinum citatur, Cicero scripsit "imperium domesticum nullum erit si seruulis hoc nostris concesserimus ut ad uerba nobis oboediant non ad id quod ex uerbis intelligi possit obtemperent". inde uidetur quod obtemperando inest hoc quod eius qui obtemperet mens ad eius qui iubeat uel imperet mentem radicitus conformata est.

4/07/2010

de contemnendo et despiciendo et spernendo

de contemnendo et despiciendo et spernendo Crombius retur quod id quod contemnitur parui habetur absolute, id autem quod despicitur aut spernitur parui habetur relatiue ad alterum, et is qui aliquid despicit id parui habet relatiue ad se, is autem qui aliquid spernit id parui habet relatiue ad se uel alia. tamen, id quod nescio quomodo supradictae rationi coniungi possit, Crombius retur quod spernendo inest maior uehementia quam contemnendo et despiciendo.

3/06/2010

de argumentando et ratiocinando


Crombius hanc Ciceronis sententiam ex eius "De inuentione" libro refert: "omnis...argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem". propter hoc Crombius retur quod argumentari genus est, inductio autem et ratiocinatio argumentandi species sunt. ex iis autem quae Cicero in illo libro postea dicit patet quod inductio significat non id quod Anglice "induction" dicitur sed, ut Crombius paene dicit, argumentationem analogicam. et patet quod ibi ratiocinatio significat argumentationem syllogisticam.

Boethius extra quam quod syllogismum pro ratiocinatione ponit similia dicit: "duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae uocatur inductio" (De differentiis topicis II Patrologiae Latinae 64.1184). syllogismus "ab uniuersalibus in particularia decurrit"
(De differentiis topicis II 64.1184). inductio autem "habet maximam probabilitatem sed interdum ueritate deficit, ut in hac: qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est, quibus multis simili ratione collectis inferri potest [quod] qui scit igitur malum malus est, quod non procedit" (De differentiis topicis II 64.1184). ad inductionem attinent haec quoque: "exemplum...inductioni...copulatur et ab ea dissidet. est enim exemplum quod per particulare propositum particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: oportet a Tullio consule necari Catilinam cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus....quae utraque particularia esse ac non uniuersalia singularium designat interpositio personarum. quoniam igitur ex parte pars approbatur quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum uocamus. quod uero non plures quibus id efficiat colligit partes ab inductione discedit" (De differentiis topicis II 64.1184), idest exemplum ad quoddam particulare procedit ab uno particulari, inductio autem ab multis particularibus. haec Boethii inductio in eo quod ad quoddam particulare sed non ad uniuersale procedit inductioni Ciceronianae, idest argumentationi analogicae, similis esse uidetur.

apud Sanctum autem Thomam Aquinatem ratiocinari significare potest non solum argumentationem syllogisticam sed etiam alia. nam dicit "
ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud, ad ueritatem intelligibilem cognoscendam....ratiocinatio humana, secundum uiam inquisitionis uel inuentionis, procedit a quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia; et rursus, in uia iudicii, resoluendo redit ad prima principia, ad quae inuenta examinat" (Summa Theologiae I.79.8).

tamen ab Sancto Thoma quaeri potest quomodo principia prima cognosci possint. alia per se nota sunt, alia autem ab Deo reuelata sunt (I.1.2), alia autem ex singularibus cognoscuntur. de cognoscendis his principiis Sanctus Thomas multa in "Analyticorum Posteriorum Expositione" (2.20) dicit. nam ibi dicit "ex sensu fit memoria....
ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diuersis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse uidetur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanauit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanatiua febris. ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. puta quamdiu medicus considerauit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae." sic ratiocinatio experimentis quoque interesse uidetur. ut in hoc tractatu dicitur, experimentum est id quod Graece "empiria" dicitur.

inductionem uocabulum Sanctus Thomas sic adhibet: "
quia igitur uniuersalium cognitionem accipimus ex singularibus, [Aristoteles] concludit manifestum esse quod necesse est prima uniuersalia principia cognoscere per inductionem. sic enim, scilicet per uiam inductionis, sensus facit uniuersale intus in anima, in quantum considerantur omnia singularia". et in eodem opere (1.1) dicit "in syllogismo accipitur cognitio alicuius uniuersalis conclusi ab aliis uniuersalibus notis. in inductione autem concluditur uniuersale ex singularibus quae sunt manifesta quantum ad sensum". hic, ut in hoc tractatu dicitur, Sanctus Thomas id quod Anglice "scientific induction" dicitur in animo habet. ergo de inductione Sanctus Thomas ab Cicerone et Boethio differre uidetur in hoc quod apud Ciceronem et Boethium inductio ad quoddam particulare procedit, apud Sanctum autem Thomam inductio ad uniuersale procedit.

de desinendo et desistendo


Crombius suggerit quod in desistendo inest mentis uel sententiae mutatio, desinere autem praedicari potest et de eo qui mentem mutauerit et de eo qui mente non mutata actionem mutet.

ei sententiae Aegidius Forcellinus consentire uidetur. nam in libro secundo de desistendo dicit "ita tamen ut significet uoluntatis et consilii mutationem. nam desinimus aliquando, licet uoluntatem non deponamus; desistimus uero et simul uoluntatem abiicimus".

de effugiendo et euadendo


ex Crombio, effugere significat quod aliquis se periculo eripiat gnarus et conans, in euadendo autem determinatur neque utrum aliquis se periculo ex consilio suo an ex consilio alieno an casu eripiat neque sitne is qui euadit periculi gnarus neque coneturne se periculo eripere.

2/19/2010

de ingenio et indole

quod ingenium "quicquid est ingenitum" est sic Crombius ex multis exemplis retur. de indole haec Seruii sententia citatur quod ea "futurae uirtutis imago" est et haec alterius quem Crombius non nomine dicit sententia quod indoles "significatio quaedam in pueris et adolescentibus futurae probitatis" est. si autem hoc uerum est quaerendum est quid senis indoles significet. ad hanc quaestionem Crombius has duas opiniones citat: primum quod senis indoles significet uirtutes et uitia quae in potentia sint, secundum autem quod senis indoles significet actualem uirtutem. Crombius huic assentitur.

1/19/2010

de irascendo et stomachando et succensendo

de irascendo et stomachando et succensendo Crombius breuiter dicit primum ad animum pertinere, secundum autem significare quod ira in uerbis uel corporis motibus ostendatur, tertium autem significare quod ira et uehemens et iusta sit.

1/18/2010

de festinando et properando


haec sententia Catoni ab Gellio (14.16) attribuitur et apud Crombium inuenitur: "aliud est properare aliud festinare. qui unum quid mature transigit is properat. qui multa simul incipit neque perficit is festinat."

noto ubi aliquid uerbum exspectem ibi esse quid uerbum.