in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label De ciuitate Dei. Show all posts
Showing posts with label De ciuitate Dei. Show all posts

12/11/2020

in patriarchiae defensionem

 
R. V. Iuuenculus hic patriarchiam defendit. inter alia haec noto.
 
dicitur patriarchia ex fide Christiana sic mutata esse ut ordinem et energiam seruans magis aequalitariana et spiritalis facta sit. nam patriarchia Christiana non solummodo nobilium sed omnium est atque et mariti in uxorem iura seruat et uxoris in maritum iura addit. hic conferri potest sanctus Augustinus dicens "hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est, ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. imperant enim qui consulunt sicut uir uxori parentes filiis domini seruis. oboediunt autem quibus consulitur sicut mulieres maritis filii parentibus serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis quibus uidentur imperare. neque enim dominandi cupiditate imperant sed officio consulendi nec principandi superbia sed prouidendi misericordia" (De ciuitate Dei 19.14).  
 
distinguitur inter appetitum animalisticum et cultum humanum, qui sic inter se contrarii esse possunt ut hominis indiuidui appetitus animalisticus reprimendus est ut consortium floreat, et eius repressionis pars necessaria est postulare ut femina antequam pariat uiro indiuiduo nubat. id est, cultus humanus constitui non potest nisi feminae tali regula tenentur. simul patriarchia postulat ut uiri liberos suos et eorum matrem sustentent, quod appetitui animalistico masculino contrarium est; nam, ut addo, appetitus animalisticus masculinus est quam plurimos liberos ex quam plurimis feminis gignere. sic et feminae et uiri talibus regulis tenentur, qualibus regulis cultus humanus oriri et augeri possit. ex iis regulis, ex quibus patriarchia constat, cultus humanus oritur neque aliter oriri potest.

11/27/2020

sanctus Augustinus de Iuda Iscariote

 
[Iesus] habuit inter eos unum quo malo utens bene et suae passionis dispositum impleret et ecclesiae suae tolerandum malorum praeberet exemplum. [De ciuitate Dei 18.49]

11/24/2020

sanctus Augustinus de androgynis


Deus enim creator est omnium qui ubi et quando creari quid oporteat uel oportuerit ipse nouit sciens uniuersitatis pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel diuersitate contexat. sed qui totum inspicere non potest tanquam deformitate partis offenditur quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus et haec leuior est quam illa distantia sed tamen absit ut quis ita desipiat ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem quamuis nesciens cur hoc fecerit. ita etsi maior diuersitas oriatur scit ille quid egerit cuius opera iuste nemo reprehendit. apud Hipponem-Diarrhytum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos similes et manus. si aliqua gens talis esset illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. num igitur istum propter hoc negabimus ex uno illo qui primus creatus est esse propagatum? androgyni quos etiam Hermaphroditos nuncupant quamuis admodum rari sint difficile est tamen ut temporibus desint in quibus sic uterque sexus apparet ut ex quo potius debeant accipere nomen incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur loquendi consuetudo praeualuit. nam nemo unquam androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. ante annos aliquot nostra certe memoria in oriente duplex homo natus est superioribus membris inferioribus simplex; nam duo erant capita duo pectora quatuor manus; uenter autem unus et pedes duo sicut uni homini et tam diu uixit ut multos ad eum uidendum fama contraheret. quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his ex quibus eos natos esse certissimum est? (De ciuitate Dei 16.8)

7/22/2020

sanctus Augustinus de tentatione


neque enim omnis est culpanda tentatio quia et gratulanda est qua fit probatio, et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest nisi uires suas sibi non uerbo sed experimento tentatione quodammodo interrogante respondeat, ubi si Dei munus agnouerit tunc pius est tunc solidatur firmitate gratiae non inflatur inanitate iactantiae. (de ciuitate Dei 16.32)

7/09/2020

sanctus Augustinus disserit cur Deus haereses sinat

 
Sem quippe de cuius semine in carne natus est Christus interpretatur Nominatus. quid autem nominatius Christo cuius nomen ubique iam fragrat ita ut in Cantico canticorum etiam ipsa praecinente prophetia unguento comparetur effuso [Cantic. 1.2] in cuius domibus id est ecclesiis habitat gentium latitudo? nam Iapheth Latitudo interpretatur. Cham porro quod interpretatur Calidus medius Noe filius tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium quid significat nisi haereticorum genus calidum non spiritu sapientiae sed impatientiae quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum? sed haec in usum cedunt proficientium iuxta illud apostoli "oportet et haereses esse ut probati manifesti fiant in uobis" [1 Cor 11.19]. unde etiam scriptum est "filius eruditus sapiens erit; imprudente autem ministro utetur" [Prou. 10.4, apud LXX]. multa quippe ad fidem catholicam pertinentia dum haereticorum calida inquietudine exagitantur ut aduersus eos defendi possint et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi exsistit occasio. quamuis non solum qui sunt apertissime separati uerum etiam omnes qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi quae illius hominis nuditate significata est et annuntiant profitendo et male agendo exhonorant. de talibus ergo dictum est "ex fructibus eorum cognoscetis eos" [Matth. 7.20]. ideo Cham in filio suo maledictus est tanquam in fructu suo id est in opere suo. unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tanquam circumcisio et praeputium uel sicut alio modo eos appellat apostolus Iudaei et Graeci sed uocati et iustificati cognita quoquo modo nuditate patris qua significabatur passio Saluatoris sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui nec uiderunt quod reuerendo texerunt [Gen. 9.23]. quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. uestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi eo scilicet iam tempore quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum transactam celebrat ecclesia; non adhuc prospectat futuram. sed malus frater in filio suo hoc est in opere suo puer id est seruus est fratrum bonorum cum uel ad exercitationem patientiae uel ad profectum sapientiae scienter utuntur malis boni. sunt enim teste apostolo qui Christum annuntiant non caste, sed "siue occasione" inquit "siue ueritate Christus annuntietur in hoc gaudeo sed et gaudebo" [Philipp. 1.18]. ipse quippe plantauit uineam de qua dicit propheta "uinea Domini Sabaoth domus Israel est" [Isai. 5.7] et bibit de uino eius siue ille calix hic intelligatur de quo dicit "potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?" [Matth. 20.22] et "Pater, si fieri potest transeat a me calix iste" [Matth. 26.39] quo suam sine dubio significat passionem siue quia uinum fructus est uineae hoc potius illo sit significatum quod ex ipsa uinea hoc est ex genere Israelitarum carnem pro nobis et sanguinem ut pati posset assumpsit "et inebriatus est" id est passus est "et nudatus est" [Gen. 9.21]; ibi namque nudata est id est apparuit eius infirmitas de qua dicit apostolus "etsi crucifixus est ex infirmitate" [2 Cor. 13.4]. unde idem dicit "infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus" [1 Cor. 1.25]. quod uero cum dictum esset "et nudatus est" addidit scriptura "in domo sua" eleganter ostendit quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui utique Iudaeis fuerat crucem mortemque passurus. hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi annuntiant; non enim quod annuntiant intelligunt. probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei quod fortius et sapientius est hominibus. huius rei figura est quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth ut hoc uelarent id est honorarent ingressi sunt hoc est interius id egerunt. [De ciuitate Dei 16.2]
 
uidens autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum haereticos mouit qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt si correpti ut sanum rectumque sapiant resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt sed defensare persistunt haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum [Rom. 8.28]. inimici enim omnes Ecclesiae quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur si accipiunt potestatem corporaliter affligendi exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. ac per hoc diabolus princeps impiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur. cui procul dubio et rebus prosperis consolatio ut non frangatur aduersis et rebus aduersis exercitatio ut non corrumpatur prosperis per diuinam prouidentiam procuratur atque ita temperatur utrumque ab alterutro ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam" [Psal. 93.19]. hinc est et illud apostoli "spe gaudentes in tribulatione patientes" [Rom. 12.12]. nam et id quod ait idem doctor "quicumque uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur" [2 Tim. 3.12] nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis qui foris sunt non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis affert maxime infirmis non tamen desunt immo multi sunt intus qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen quod quanto est carius eis qui uolunt pie uiuere in Christo tanto magis dolent quod per malos intus positos fit ut minus quam piorum mentes desiderant diligatur. ipsi quoque haeretici cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem magnum dolorem faciunt in cordibus piorum quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. his atque huiusmodi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur qui uolunt in Christo pie uiuere etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus sed in cordibus. unde illa uox est "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo". non enim ait "in corpore meo". sed rursus quoniam cogitantur immutabilia diuina promissa et quod ait apostolus "novit Dominus qui sunt eius" [2 Tim. 2.19] "quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis Filii sui" [Rom. 8.29]; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo psalmo "consolationes tuae iucundauerunt animam meam". dolor autem ipse qui fit in cordibus piorum quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum prodest dolentibus quoniam de caritate descendit qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. sic in hoc saeculo in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius sed ab ipso Abel quem primum iustum impius frater occidit et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia. [De ciuitate Dei 18.51]

7/01/2020

Genesis 3.16


de Genesi 3.16 ubi dicitur "ad uirum tuum erit appetitus tuus" hic et hic disseritur quid eo appetitu appetatur et quomodo appetatur. ibi ponitur thesis quod ei appetitui inest quaedam aduersitas uel uincendi libido. talis thesis cum sancti Augustini sententia comparari potest; nam is in libro De ciuitate Dei 15.7 (ubi textum in quo conuersio potius quam appetitus Latine dicitur habere uidetur) feminam ad uirum conuersam et carnem ad animum conuersam comparat:

tum deinde addidit "quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius". potest quidem ita intelligi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut ubi ait "ad te enim conuersio eius" non subaudiatur "erit" sed "sit" praecipientis uidelicet non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato si id sibi non defendendo praeposuerit sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intelligatur concupiscentia ipsa carnalis de qua dicit apostolus "caro concupiscit aduersus spiritum" [Galat. 5.17] in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium bene subauditur "erit", id est "ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius". cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis quam peccatum appellat apostolus ubi dicit "non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum" [Rom. 7.17] quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam non quae mentem debeat trahere sed cui mens debeat imperare eamque ab illicitis operibus ratione cohibere; cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo "nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato" [id. 6.13] ad mentem domita et uicta conuertitur ut subditae ratio dominetur. hoc praecepit Deus huic qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et quem debuerat imitari cupiebat auferri. "quiesce" inquit: manus ab scelere contine; non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. "ad te enim conuersio eius": dum non adiuuatur relaxando sed quiescendo frenatur. "et tu dominaberis illius" ut cum forinsecus non permittitur operari sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moueri. dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei "multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios" deinde addidit "et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse dominabitur tui" [Gen. 3.16]. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia hoc isto loco de peccatrice femina ubi intelligendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus "qui diligit uxorem suam se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habuit" [Ephes. 5.28-9]. sananda sunt enim haec sicut nostra non sicut aliena damnanda. sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis.

Carolus Papa autem sacerdos hic hac alia sententia utitur quod ille appetitus feminae est libido sexualis, id est, quod eo appetitu femina ad uirum allicitur.

6/26/2020

cupiditas laetitia metus tristitia


De ciuitate Dei liber 14:

14.6 nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensionem quae uolumus? et quid est metus atque tristitia nisi uoluntas in dissensionem ab his quae nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus laetitia uocatur. itemque cum dissentimus ab eo quod accidere nolumus talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus accidit talis uoluntas tristitia est. et omnino pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis ita in hos uel illos affectus mutatur et uertitur.

14.7 nam cuius propositum est amare Deum et non secundum hominem sed secundum Deum amare proximum sicut etiam se ipsum procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis bonae quae usitatius in scripturis sacris caritas appellatur sed amor quoque secundum easdem sacras litteras dicitur. nam et amatorem boni dicit apostolus esse debere quem regendo populo praecepit eligendum [1 Tim. 3.1-10]. et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum dixisset "diligis me plus his?" ille respondit "Domine, tu scis quia amo te". et iterum Dominus quaesiuit non utrum amaret sed utrum diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum "Domine, tu scis quia amo te". tertia uero interrogatione et ipse Dominus non ait "diligis me" sed "amas me?" ubi secutus ait euangelista "contristatus est Petrus quia dixit ei tertio 'amas me?'" cum Dominus non tertio sed semel dixerit "amas me?" bis autem dixerit "diligis me?" unde intelligimus quod etiam cum dicebat Dominus "diligis me?" nihil aliud dicebat quam "amas me?" Petrus autem non mutauit huius unius rei uerbum sed etiam tertio "Domine" inquit "tu omnia scis; tu scis quia amo te" [Ioan. 21.15-17]. hoc propterea commemorandum putaui quia nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono amorem in malo. sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos esse certissimum est. sed uiderint philosophi utrum uel qua ratione ista discernant. amorem tamen eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni pendere libri eorum satis loquuntur. sed scripturas religionis nostrae quarum auctoritatem ceteris quibusque litteris anteponimus non aliud dicere amorem aliud dilectionem uel caritatem insinuandum fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in bono et in malo dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam illud attendat quod in psalmo scriptum est: "qui autem diligit iniquitatem odit animam suam" [10.6]. et illud apostoli Ioannis: "si quis dilexerit mundum non est dilectio Patris in eo [1 Ioan. 2.15]. ecce uno loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam flagitet legat quod scriptum est: "erunt enim homines se ipsos amantes amatores pecuniae" [2 Tim. 3.2]. recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas est; id autem habens eoque fruens laetitia est; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista si malus est amor; bona si bonus. quod dicimus de scripturis probemus. concupiscit apostolus dissolui et esse cum Christo [Philipp. 1.23]: et "concupiuit anima mea desiderare iudicia tua" uel si accommodatius dicitur "desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua" [psal. 118.20] et "concupiscentia sapientiae perducit ad regnum" [sap. 6.21]. hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo ut si cupiditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit non nisi in malo possit intelligi. laetitia in bono est "laetamini in Domino et exsultate iusti" [psal. 31.11] et "dedisti laetitiam in cor meum" [psal. 4.7] et "adimplebis me laetitia cum uultu tuo" [psal. 15.11]. timor in bono est apud apostolum ubi ait "cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini" [Philipp. 2.12] et "noli altum sapere sed time" [Rom. 11.20] et "timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo" [2 Cor. 11.3]. de tristitia uero quam Cicero magis aegritudinem appellat [Tuscul. quaest. 3.10 sqq. et alibi] dolorem autem Virgilius ubi ait "dolent gaudentque" (sed ideo malui tristitiam dicere quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio est utrum inueniri possit in bono.

14.8 quas enim Graeci appellant 
Latine autem Cicero constantias nominauit Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis pro cupiditate uoluntatem pro laetitia gaudium pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt, appetit bonum quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est quod iam accidit nullum autem malum existimant posse accidere sapienti nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic ergo illi loquuntur  ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari metuere contristari. et illas tres esse constantias has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem secundum plurimos autem passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur
; istae autem quattuor
. haec locutio utrum scripturis sanctis congruat cum quaererem quantum potui diligenter illud inueni quod ait propheta "non est gaulere impiis, dicit Dominus" [Isai. 57.21.70] tanquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio "quaecumque uultis ut faciant uobis hominis haec et uos facite illis" [Matth. 7.12] ita dictum uidetur tanquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle sed cupere. denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt "quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona". cauendum enim putauerunt ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia in quibus se si et ipse illis faciat similia hoc praeceptum existimet impleturum. sed in Graeco euangelio unde in Latinum translatum est non legitur "bona" sed "quaecumque uultis ut faciant uobis homines haec et uos facite illis" credo propterea quia in eo quod dixit "uultis" iam uoluit intelligi "bona". non enim ait "cupitis". non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est sed interdum his utendum est et cum legimus eos quorum auctoritati resultare fas non est ibi sunt intelligendae ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire sicut ista sunt quae exempli gratia partim ex propheta partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit impios exsultare laetitia? et tamen "non est gaudere impiis, dicit Dominus". unde nisi quia gaudere aliud est quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus ut quaecumque sibi ab aliis fieri cupiunt haec eis et ipsi faciant ne se inuicem turpitudine illicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque praeceptum est "quaecumque uultis ut faciant uobis homines eadem et uos facite illis". et hoc unde nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas posita est quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore quam frequentat maxime consuetudo sermonis non utique diceretur "noli uelle mentiri omne mendacium" [Eccli. 7.14] nisi esset et uoluntas mala a cuius prauitate illa distinguitur quam praedicauerunt angeli dicentes "pax in terra hominibus bonae uoluntatis" [Luc. 2.14]. nam ex abundanti additum est "bonae" si esse non potest nisi bona. quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus quod non gaudeat super iniquitate [1 Cor. 13.6] nisi quia ita malignitas gaudet? nam et apud auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus "cupio, patres conscripti, me esse clementem" [Orat. in Catil. 1.2]. quia id uerbum in bono posuit quis tam peruerse doctus existat qui non eum "cupio" sed "uolo" potius dicere debuisse contendat? porro apud Terentium flagitiosus adolescens insana flagrans cupidine "nihil uolo aliud" inquit "nisi Philumenam". quam uoluntatem fuisse libidinem responsio quae ibi serui eius senioris inducitur satis indicat. ait namque domino suo "quanto satius est te id dare operam quo istum / ex animo amorem amoueas tuo / quam id loqui quo magis libido frustra accendatur tua?" [Andria 2.1.6-8] gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Virgilianus testis est uersus ubi has quattuor perturbationes summa breuitate complexus est "hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque" [Aeneid. 6.733]. dixit etiam idem auctor "mala mentis gaudia" [6.278-9]. proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus cupiunt timent laetantur et boni et mali sed illi bene isti male sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios quod contristati fuerint secundum Deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum quod contristati fuerint paenitendo qualis tristitia nisi eorum qui peccauerint esse non potest. ita enim dicit "uideo quod epistola illa etsi ad horam contristauit uos nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum Deum est tristitia paenitentiam in salutem impaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum Deum contristari quantum perficit in uobis industriam" [2 Cor. 7.8-11]. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere ad hoc uideri utilem esse tristitiam ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse quia nec peccatum in eum cadit cuius paenitentia contristetur nec ullum aliud malum quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit) cum sibi beatus uideretur Socrate disputante et ei quam miser esset quoniam stultus esset demonstrante fleuisse. huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae qua homo esse se dolet quod esse non debet. Stoici autem non stultum sed sapientem aiunt tristem esse non posse.

14.9 uerum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sacras sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque dolent gaudentque. et quia rectus est amor eorum istas omnes affectiones rectas habent. metuunt poenam aeternam; cupiunt uitam aeternam; dolent in re quia ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt, adoptionem exspectantes redemptionem corporis sui [Rom. 8.23]; gaudent in spe quia fiet "sermo qui scriptus est 'absorpta est mors in uictoriam'" [1 Cor. 15.54].

6/23/2020

sursum corda


in sancta missa dicitur "sursum corda" "habemus ad Dominum."

sanctus autem Augustinus scribit "bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. hoc quidem quasi contrarium uidetur ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas quae facit subditum Deo. elatio autem quae in uitio est eo ipso quo respuit subiectionem et cadit ab illo quo non est quidquam superius et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est 'deiecisti eos, cum extollerentur' [psal. 72.18]". (De ciuitate Dei 14.13)

sanctus Augustinus disserens quomodo hominem erga alios eorumque uitia se gerere oporteat


perfectum odium [psal. 138.22] debet malis qui secundum Deum uiuit ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium propter hominem sed oderit uitium amet hominem. sanato enim uitio totum quod amare nihil autem quod debeat odisse remanebit. (sanctus Augustinus, De ciuitate Dei 14.6)

8/11/2016

de imperio et genere humano Sancti Augustini sententiae

"quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus si illi qui imperant ad impia et iniqua non cogant? aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus quibus subiugatis imposuerunt leges suas nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? quod si concorditer fieret id ipsum fieret meliore successu, sed nulla esset gloria triumphantium. neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis quas ceteris imponebant. hoc si fieret sine Marte et Bellona ut nec uictoria locum haberet nemine uincente ubi nemo pugnauerat, nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque conditio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium quod erat ante paucorum, tantum, quod plebs illa quae suos agros non haberet de publico uiueret, qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur. nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores ipsas certe hominum dignitates quod alii uicerunt, alii uicti sunt omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum in quo perceperunt mercedem suam qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. numquid enim illorum agri tributa non soluunt? numquid eis licet discere quod aliis non licet? numquid non multi senatores sunt in aliis terris qui Romam ne facie quidem norunt? tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines?" (De ciuitate Dei 5.17)

8/05/2016

cur a Deo sinantur homines mali regnare

"ideo regna terrena et bonis ab illo [Deo] dantur et malis: ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant." (Sanctus Augustinus De ciuitate Dei 4.33)

9/27/2010

quomodo Romani antiqui imitandi sint

Sanctus Augustinus a fortiore argumentatur quod si Romani ciuitatem suam propter gloriam humanam ualde dilexerunt Christianos oportet ciuitatem caelestem suam propter uitam aeternam ualdius diligere: "non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam....sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri, consideremus quanta contempserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria qui eam tanquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad opprimendam superbiam ut cum illa ciuitas in qua nobis regnare promissum est tantum ab hac distet quantum distat coelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui fecit solem et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint. praesertim quia remissio peccatorum quae ciues ad aeternam colligit patriam habet aliquid cui per umbram quamdam simile fuit asylum illud Romuleum quo multitudinem qua illa ciuitas conderetur quorumlibet delictorum congregauit impunitas.” (De ciuitate Dei 5.16-17)