Ioannis Horuati sententia hic: "is [liberalismus] intenditur ad uoluntati potius quam intellectui placendum....liberalismi essentia est putandi sentiendi faciendi omnia ea quae animi motus effreni poscunt ius."
Timothei Flandriani sententia hic: "liberalismi mendacium fundamentale est quod dignitas humana ex potestate oritur uel ut aliis uerbis dicatur quantum facere potes tanti es."
Timotheus Flandrianus in hoc tractatu cuius pars maior ad alia pertinet de eo quod professio dicasterii doctrinae fidei nouissima non Latine edita est: "nobis necesse est lectores commonefacere quod haec ecclesia Catholica Romana est quamquam ii qui Romae regunt adhibendae linguae Romanae facultatem amiserunt. ergo non est textus Latinus. tibi, o concilii Vaticani secundi euentus, gratias ago. nos autem oportet lectores commonefacere numquam desinere quod lingua Latina Romanitasque amissa et cuilibet intelligentiae quae his litteris uerbosis tribuatur obstat et hunc pontificatum longius a Ioanne Paulo papa II Benedictoque papa XVI quorum ambo textus auctoritatiuos lingua Romana edere perseuerabant separat. hoc quoque hic pontificatus est iconoclastocratia" et de humanismo eo qui artium renascentium aetate agebatur: "'humanismus' quoque per se totus ex more maiorum est. alia fabula falsa est...quod 'artium renascentia tulit ad protestantismum qui ad liberalismum tulit; ergo humanismus per se haereticus est.' est autem et non est. nam ei fabulae deest mentio quod ecclesia artium renascentium humanismum concilio Tridentino baptizauit. hoc ad glorias cultus baroci qui mundi noti partem magnam ad hunc diem conuertit tulit" et de personalismo "etiam nos oportet cauere si 'personalismum' quippe qui quoque per se haereticus sit condemnare incipimus....eius motus qui mori maiorum fauet patronorum unus Theodericus Hildebrandensis huius motus philosophici Augustiniani (et Thomistici) saeculo uicesimo orti progressui auctor erat....porro 'personalismus' intellegi potest esse responsio philosophica et Catholica ad eos errores qui de persona humana liberalismo eiusque duabus filiabus turpibus feminismo et communismo insunt."
Anna Bernarda nuper utitur imaginibus pictis quibus de theologia disserat: hic de Iesu Christo domino nostro apicem gerenti (ut Anna sic ego apicibus faueo. etiam de apicum usu uirili est hic tractatus in quo disseritur quid apex significet et cur uiri apices gerere non iam soleant. ego autem apicem doctoralem in schola gerere soleo.); hic de cena Emmaea; hic de Iesu resurgenti; hic de Iesu alios se tangere sinenti aut uetanti.