1/31/2013
quidam libri manuscripti qui per interrete uideri possunt
mihi per Gregem Latine Loquentium innotuit quod hic est index eorum librorum manuscriptorum qui in Bibliotheca Vaticana sunt et per interrete uideri possunt.
1/22/2013
acceptare
de eo quod est acceptare Aegidius Forcellinus dicit "frequentat. ab accipio sed eiusdem fere significationis....ap. eccl. scriptores significat tamquam gratum recipere". quod assensus acceptando inesse solet ex eo opere quod nomine Postillam super Ionam Guillelmus de Luxi saeculo decimo tertio scripsit patet. nam ibi is dicit, "quod enim acceptamus ad nos accedere concedimus et quod non acceptamus repellimus".
1/17/2013
I. R. R. Tolcienus recitans
in hoc blogo audiri potest I. R. R. Tolcienus de anulis uersus recitans.
1/16/2013
1/14/2013
quomodo horum temporum infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauerit
huius thesis quod horum temporum infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauerit argumentatio hic et hic
et hic et hic legi potest. tractatui tertio inest argumentatio quod hanc infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauit poscendo ut quales homines
ad mutuandam pecuniam minime idonei erant talibus pecunia mutua
daretur, idest quibusdam hypothecarum speciebus. nunc autem, ut in hoc tractatu refertur, illas hypothecarum species nouae regulae uetant. scilicet illarum hypothecarum uetitio importat illas malas fuisse.
Subscribe to:
Posts (Atom)