8/31/2015

beatus Flauianus Michael Melcius episcopus

haec est breuis Flauiani Michaelis Melcii episcopi uita. Michael anno 1858 natus eparchus Gazartensis factus anno 1915 dum Othomanici Armenios et Assyrios interficiunt in custodiam datus tandem quippe qui Mahumetismum recusauerat decollatus est. ergo beatus declaratus est.

8/25/2015

familiae capitis munus

hic Carolus Papa sacerdos disserit cur familia capite indigeat et quis familiae caput sit: "omnes societates capite indigent. considera corpus tuum. si duo capita haberes monstrum esses; si nullum caput haberes mortuus esses. corporis membra indigent capite quod partes uniat, quod si desit sit disunitas mors deminutio. omnes societates capitis officio indigent idest eo qui summus decernat ad quem omnes cum de magna re consentire non possunt oculos conuertant....sic in familia ubi fortasse saepe efficitur ut omnes consentiant uel aliquantum de sententia quisque sua decedant tamen oportet esse caput eum qui summus decernat ad quem omnes oculos conuertant et se subdant ut in quibus iurgiis pactio aliter effici non potest ea iurgia finiantur. hoc opus sacra pagina marito et patri attribuit." 

sancti Pauli ad Ephesios epistola 5.18, 20-33

implemini Spiritu...gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri subiecti inuicem in timore Christi, mulieres uiris suis sicut Domino quoniam uir caput est mulieris sicut et Christus caput est ecclesiae ipse saluator corporis. sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres uiris in omnibus. uiri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans lauacro aquae in uerbo ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et immaculata. ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui suam uxorem diligit se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fouet eam sicut et Christus ecclesiam quia membra sumus corporis eius. propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia. uerumtamen et uos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat; uxor autem timeat uirum.

sancti Pauli ad Colossenses epistola 3.18-19

mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

sancti Pauli ad Titum epistola 2.3-5

anus similiter in habitu sanctae non criminatrices non uino multo deditae bene docentes ut prudentiam doceant adulescentulas ut uiros suos ament filios diligant prudentes sint castae domus curam habentes benignae subditae suis uiris ut non blasphemetur uerbum Dei.

sancti Pauli ad Timotheum epistola prima 2.11-12

mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; docere autem mulieri non permitto neque dominari in uirum sed esse in tranquillitate. 

sancti Petri epistola prima 3.1-7

similiter mulieres subditae sint suis uiris ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes castam in timore conuersationem uestram quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. uiri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori uaso muliebri impertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae uitae uti ne impediantur orationes uestrae.

8/04/2015

utrum praeceptores ex operationis cultura accepta meliores fiant

hic proponitur indagatio e qua hoc concluditur quod plerique praeceptores quam culturam meliorationis causa accipiunt uel subeunt ex ea cultura re uera meliores fieri non uidentur neque ullum inuentum est signum quod ulla eius culturae species uel quantitas praeceptoribus prodesse soleret.