9/28/2023

Robertus Barro episcopus ad Augustinum Iuereum respondet

 
Robertus Barro episcopus hic ad Augustinum Iuereum de euangelizatione et proselytismo et ecclesia et se respondet.

caffeum

 
quomodo caffeum corpus afficiat hic.

9/23/2023

linguae Latinae pronuntiatio

 
Ioannes Zulsdorfus sacerdos Andreae Iosephi Leonardi archiepiscopi de hoc quomodo lingua Latina inter uarias gentes pronuntietur allocutionem hic exhibet.

9/22/2023

Gerhardus cardinalis Molinarius

 
hic ab Ioanne Zulsdorfo sacerdote refertur disseruisse quomodo pontifex summus ad ecclesiam et episcopos se habeat: "ex doctrina Catholica pontifex summus haudquaquam ecclesiae dominus est sed tantummodo ut qui Christi locum in ecclesia oecumenica tenet minister primus Domini sui quem Simoni Petro qui hanc sortem modo acceperat ut ecclesiae saxum fieret dicere decuit 'i post me [Italice indietro i.e. indietrismus uerus] propterea quod non ea quae Dei sunt sed ea quae hominum sunt sapis' [Matthaei 16.23]. pontifici summo nulla est a Christo potestas qua episcopos bonos, qui exemplum Christi pastoris boni imitantes Dei gregem in Christi nomine ex ea idea quae concilio oecumenico Vaticano secundo episcopis proposita est sanctificant docent ducunt, is ideo minis et terrore commoueat quod amici falsi hos episcopos bonos quasi pontificis summi inimicos Francisco deferant dum episcopi haeretici et scelesti quicquid uelint facere possint uel qui Christi ecclesiam nescioqua alia stultitia quotidie uexent."
 
hic ad Dianae Montanae quaestiones respondet:
 


 

9/21/2023

Zeldais

 
de Zeldaide tractatuum index.

pars communistica Sinensis

 
in hoc tractatu narratur historia sacerdotis qui ex partis communisticae Sinensis regulis scelus fecisse iudicatus est et ex iis regulis nonnullae memorantur. exempli gratia "quae societates cultum diuinum prouehunt eae normas et modos operandi partis communisticae Sinensis ac nationales leges constitutiones regulas clero et ciuibus qui diuinum colunt diuulgare debent ut clero et ciuibus qui diuinum colunt praecipiant et imperent ut regimini partis communisticae Sinensis faueant et systemati socialistico faueant et uia socialismi mores Sinenses habentis eant..."
 

9/13/2023

raedae nouiores

 
raedae nouiores hic referuntur de iis qui ipsis utuntur multa aliis scienda colligere.

9/12/2023

in sancta Missa canere

 
interdum Catholici etiam ii quibus de rebus liturgicis plerumque consentio hanc thesin prouehunt quod in sancta Missa omnes canere oportet cui thesi autem aduersor quippe qui canendi artem non habeo sed eos qui eam artem habent auscultare mauolo et ad transcendentalia me alieno magis quam meo cantu duci sentio. ergo mihi placet hic tractatus in quo Iacobus Baresellus eorum "qui credere uidentur quod sanctae Missae assistendi causa est canere canere iterum canere" tractationem criticam memorat et dicit "canendo optime precari non omnium hominum est sed ad animi temperamentum uel habitum pertinet."

9/11/2023

aliqui qui totalitarianismi operationem passi sunt

 
sacerdos qui in Nazistarum castris carcereis tentus erat aliqua hic narrat. 
 
Ignatii cardinalis Congi historia hic narratur.
 
Iosephus Vlma et Victoria uxor et filii et filiae qui, ut hic refertur, omnes ab Nazistis interfecti sunt beati dicuntur.

9/04/2023

institutio liberalis et lingua Latina

 
huius tractatus theses: grammatice aliis scientiis fundamento est; grammaticen pauci danda linguae maternae opera intellegere possunt; ab anno 1963 et gradus quos Americani in tentatione Americana regulari merent lapsi sunt (cf. hic) et discipulorum qui linguae Latinae operam dant numerus lapsus est.
 
huius tractatus theses: ante hoc aeuum institutionis causa finalis erat homines uirtuosos fabulis et exemplis facere etiam non technarchas sed duces edere.

aliqui artifices et opera

 
disserit hic Naeelia Riana de Feminis aulicis, hic autem Dionysius Longineccer sacerdos de Dauide, hic autem Lucianus Guisianus et hic Mariola Haringtona de Ioanne Marino.