2/26/2010

de uenereis et ratione


Sanctus Thomas Aquinas sic breuiter explicat quomodo uenerea recte an perperam fiant:

"peccatum in humanis actibus est quod est contra ordinem rationis. habet autem hoc rationis ordo, ut quaelibet conuenienter ordinet in suum finem. et ideo non est peccatum si per rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt, modo et ordine conuenienti, dummodo ille finis sit aliquod uere bonum....est quoddam bonum excellens quod conseruetur natura speciei humanae....ad conseruationem totius humani generis
[ordinatur] usus uenereorum....et ideo...usus uenereorum potest esse absque omni peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod est conueniens ad finem generationis humanae" (Summa Theologiae IIaIIae.153.2).

fortasse hodie sunt qui dicant quod illa thesis, idest quod uenerea adhibere non licet nisi ad gignendi finem conuenit, fidei Christianae propria uel aliquo modo extra rationem sit. tamen re uera illa thesis
ratione excogitari potest. nam similem uel etiam angustiorem thesim exposuit Musonius Rufus philosophus, ut in libri Teubneriani opere duodecimo scriptum est quod Latine reddidi:

"necesse autem est ut ii qui non luxuriosi uel non mali sunt arbitrentur quod quidem uenerea iusta sunt solum ea quae in conubio ad prolis generationem peraguntur, quod etiam ea legitima sunt, quod autem ea quae uoluptatem nudam uenantur
iniusta et illegitima sunt etsi in conubio fiant".

et quod Musonius conubium unius uiri et unius feminae unionem esse putat id patet ex opere decimo tertio ubi inter alia scriptum est:

"
conubii actum principalem esse uitae et gignendae prolis communionem".

2/20/2010

de uocabulis cinegraphicis

quomodo "movie" uocabulum Anglicum Latine reddi potest? optimum uidetur "cinegrammate" uocabulo ex lingua Graeca sumpto uti. "pellicula" et "taeniola" quoque adhiberi possunt sed ubi adiectiua quae ad tales pelliculas uel taeniolas attinent praebentur, exempli gratia in Dauidis Morgani lexico, ibi ea neque ex "pellicula" neque ex "taeniola" sed ex "cinegrammate" sumuntur. quod addi potest, si "cinegramma" adhibetur fit analogia cum "telegrammate" et "photogrammate". ergo ut "movie" uocabulum Anglicum Latine reddam "cinegrammate" utar. tamen "pelliculam" et "taeniolam" adhibere possum ut eam tangibilem rem cui cinegramma imprimatur dicam.

alia uocabula cinegraphica:

"make a movie": cinegramma facio

"produce a movie": cinegramma edo

"producer": editor

"direct a movie": cinegramma rego

"director": rector

"edit a movie": cinegramma compono

"editor": compositor

"film a movie" (the work of the cameraman): cinegramma imprimo

"cameraman": impressor

"movie-theater": theatrum cinegrammaticum

2/19/2010

de ingenio et indole

quod ingenium "quicquid est ingenitum" est sic Crombius ex multis exemplis retur. de indole haec Seruii sententia citatur quod ea "futurae uirtutis imago" est et haec alterius quem Crombius non nomine dicit sententia quod indoles "significatio quaedam in pueris et adolescentibus futurae probitatis" est. si autem hoc uerum est quaerendum est quid senis indoles significet. ad hanc quaestionem Crombius has duas opiniones citat: primum quod senis indoles significet uirtutes et uitia quae in potentia sint, secundum autem quod senis indoles significet actualem uirtutem. Crombius huic assentitur.

2/09/2010

de modernis erroribus

huic paginae interretiali inest tractatus in quo Michael Schooyans sacerdos multos de compassione errores tractat.