in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label philosophia moralis uel theologia moralis. Show all posts
Showing posts with label philosophia moralis uel theologia moralis. Show all posts

7/25/2026

philosophiae morali minae illatae


Laurentius Chappus theologiae doctor hic dissertans quomodo Vincentius Palius archiepiscopus se theologiam moralem mutare uelle hic professus sit arbitratur quod Vincentius et alii similiter cogitantes postulant ut, ut summatim dicatur, in actuum consideratione utrum actus bonus an malus sit eius qui agit habitus eius quod agitur naturae antehabeatur fortasse etiam adeo ut eius quod agitur natura nullatenus consideretur. porro quae pericula Vincentius philosophiae morali infert de iis periculis Robertus Baro episcopus hic scribit.

de eo cogitandi modo quo hominis habitus actus naturae antehabetur Catharina Laurentia Mola philosophiae doctrix hic argumentatur quod talis cogitatio in Ioannis Pauli papae II (Veritatis splendor 71-73) Benedictique papae XVI (Deus caritas est) Georgiique Bergolii (Amoris laetitia 305) operibus et in iis concilii Vaticani secundi litteris quae "Dignitatis humanae" (2-3) appellantur inueniri potest. talem cogitationem Catharina etiam Cartesianam esse arbitratur.

Ioannes Grondelius autem philosophiae doctor hic etiam quasdam minas philosophiae morali factas dissertat quod hominis indiuidui contra regulam agentis excusatio iterum atque iterum proposita ad hoc fert ut regula annihiletur. haec est, ut mihi uidetur, pars eius problematis quod Laurentius et Catharina dissertant quod non ab actu sed ab homine bonitatis et malitiae consideratio initium capiat.

7/02/2026

Clarentii Thomae iudicis sententiae

 
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.

6/19/2026

supplicium ultimum


de eo Eduardus Feser philosophiae doctor, hic ut solet, optime argumentatur. 

4/21/2026

bellum iustum


quod ad bellum iuste gerendum necesse est ut belli iustitia certa sit hic dissertatur. 

quod praeter defensionem sunt aliae belli causae iustae hic dissertatur.

2/07/2026

de feminismo sententiae nuper exhibitae

 
ex iis quae in natura feminina bona sunt aliqua hic Anna Burnia dissertat. praesertim quod cinema "ea uita mirabilis est" appellatur id cinema memorans de Maria Baiula dicit "semper operatur ad efficiendum ut ipsa illi [Georgio marito] portui salutari sit, ut ille domicilium habeat, ut ille sustentetur. numquam contendere conatur sed potius illi semper ardens et admirans adstat". 

aliqua autem quae mala sunt Hathira Donaldis hic memorat praecipue "quae ideologia iniustitiae passionem antehabet et hodie eorum qui in scholis tertiariis operantur partem magnam adducit et se obiectiuitati et rationi quippe quae uiri albi fabricauerint inimicam ostentat ea ideologia qualitatem femininam habet....nunc haud longum tempus est postquam ordo magistralis et pars discipularis et apparatus burellocraticus cuius pars maior feminina erat hanc sententiam amplexus est quod discipulorum 'salus' contra 'sermonem odii indicatiuum' qui illi periculosus esse dicebatur protegenda est. (uiri autem libertatem scholasticam et ueritatis quaesitionem sic antehabent ut non respiciant quomodo ullius animum inquisitio intellectualis afficere dicatur)....nunc etiam haud longum tempus est postquam scholae tertiariae claudebantur uel discipuli in dormitoriis ex regula contra morbum Couidicum imposita includebantur...haec qua omnis periculi toleratio amoueretur regula quippe qua detrimenta et emolumenta rationaliter librari non poterant in essentia feminina erat."

Helena Andreis de feminificatione hunc tractatum conscripsit. inter alia dicit quod ea quae uigilantia appellatur nihil aliud est quam morum femininorum pars, nam "omnibus iis quae uigilantiam putas inest femininum masculino antehabere: empathiam rationalitati, salutem periculi tolerationi, colligationem contentioni", quod ut in hoc libro dissertatur uiri quidem quisque ad ceteros tali modo qualis in bello prosit se gerunt feminae autem quisque ad ceteras tali modo qualis ad protegendos paruulos prosit se gerunt, quod "problema non est quod feminae quam uiri minus ingeniosae sint aut etiam quod actionis mutuae modi feminini ex ullo intellegendi modo obiectiuo deteriores sint sed est quod actionis mutuae modi feminini ad contingendas multarum et magnarum societatum uel systematum causas finales haud idonei sunt." 

Helenae tractatum sequens Anna Hinderscida hic scholas tertiarias dissertat.

Carola Gressa philosophiae doctrix librum nouum conscripsit. Carola de libro hic et hic loquitur. de Carola et eius libro est etiam hic tractatus.

1/08/2026

Mahumetismus et saecularismus: minae duplices

 
Sabatina Iacoba a Mahumetismo ad fidem Catholicam conuersa quae hunc librum conscripsit ut hic et hic refertur Mahumetismum dissertat praecipue quomodo Mahumetismus iis qui eum non colunt minax sit et quomodo in Europa duces non solum politici sed etiam ecclesiastici cultus Europaei et ipsorum Europaeorum impendio Mahumetistis faueant.

Georgius Vegellus autem quamquam ab eo de Russia etiamnunc dissentio tamen hic sapienter monet ut saecularismus caueatur.

1/07/2026

Somali in Minnesota


exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.

Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.

12/10/2025

aemulatio


Alexander Petcas in Principiis hic praesertim Aristotelem (in arte rhetorica 2.11) sequens aemulationem et quomodo eam Plutarchus exempli gratia in Periclis uita foueat dissertat.

11/18/2025

Iosephus Striculandus iterum et alii ad episcopos scribentes

 
Carilla Collimera quidem hic ubi illas Iosephi Striculandi episcopi sententias a me Latine heri impositas memorat episcopos uerbis quoque propriis uituperat.

Nicolai Bucis autem sacerdotis epistolam ad Blasium cardinalem Cupichum intensam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic exhibet.

hominis ignoti autem epistola ad Michaelem Martinum episcopum intensa hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur exhibetur.

11/17/2025

Iosephi Striculandi sententiae praesertim ad episcopos

 
Iosephus Striculandus episcopus hic "Leoni papae et episcopis et omnibus iis qui se Iesu Christi discipulos esse profitentur" dicit:

quam diu inter duos dominos morabimini? si creditis Christum dominum esse, ideo eum sequimini! si autem mundus dominus uester est ideo ad eum ite! uerum desinite Christi sanctuarium polluere dum eius crucem proditis!

o episcopi, a ludis DESISTITE! a mendaciis DESISTITE. a paruulis oculos uestros auertere DESISTITE! molarum aceruus ingens accumulatus et paratus uobis distribui potest. est Leoni quidem papae una curiae autem Vaticanae tanta multitudo quae plaustro portetur multo maiori autem parti eorum qui hodie apostolorum munera tradita obtinent tanta multitudo qua naues onerariae impleantur.

quomodo haec uerba dicere audeo, quomodo hos ecclesiae principes iudicare audeo? immo, o fratres, QVOMODO AVDETIS paruulis iterum atque iterum nocere??

nam paruulis nocetis quando facitis ut Iesu Christi sacrificium sacrum quae sancta Missa est sit ornamentum nugale uel frustum quo consilia mundana capientes paciscamini uel crepido qua haeresin uomatis et cum mundo ludum eroticum quasi pedibus agatis.

paruulis nocetis quando quales homines se duos peccato inuolutos habent tales homines suscipitis et eorum uitas tristes conturbatasque ostentatis et ubi occasionem uocandorum eorum ut in Iesu Christo metanoeam agant non adhibetis ibi de rebus nugalibus modo familiari colloquium agitis et in quantum benigni putamini in tantum laudamini. eos etiam in sanctuarium sacrum suscipitis et eorum peccati stercus uelamine benedictionis cooperitis.

paruulis nocetis quando horas in confabulationibus consumitis ut de hoc uocabulo uel de illa dictione modo nugali disputetis dum eos mundus magis deorsum in tenebras desperationemque ducit. paruuli autem clamant "ubi est spes?" sed non obseruantur.

paruulis nocetis quando legum reiectioni fauetis et a raptibus homicidiis impetibus eorum qui scelesti et nefarii trans patentes limites tam facile quasi saltantes ambulant oculos uestros auertitis. ex paruulis nonnulli uitam meliorem quaerentes in his multitudinum migrationibus corripiuntur et calcantur. ex paruulis nonnulli inueniunt quod domus suae et oppida iis qui iniuste aduenerunt implentur dum pastores dicunt "nos oportet hominem extraneum suscipere" et tum hominibus praedatoriis et scelestis frenos dant.

nos omnes oportet Iesum Christum sicut dominum quaerere et eum nos ad metanoeam uocantem exaudire. nos oportet mundi rebus prauis negare et ueritatis lucem ad omnes mundi angulos tenebrosos afferre. nos oportet ei legum reiectioni qua oculi a peccato auertantur negare. nos oportet credere Iesum dominum esse. nos oportet pastores esse.

9/22/2025

cultus occidentalis

 
ex iis quae de cultu occidentali Robertus Regalis hic dicit haec praecipue noto: primum thesin quod cultus occidentalis in ducum ecclesiasticorum et politicorum diuisione ab imperio Constantinopolitano discessit secundum quomodo Franciscus Victorianus legem naturalem de Americanis aboriginalibus adhibuerit.

Dianae Montanae opera

 
Diana Montana et Gerhardus cardinalis Molinarius hic colloquium agunt.

Diana hic epistolam ad Leonem papam XIV scriptam refert. epistolae me adscribo.

9/08/2025

de lege naturali

 
id quod hic Marius Alexius Portella sacerdos memorat, Marcus Tullius Cicero pro Milone loquens dicit "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex quam non didicimus accepimus legimus uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus" (10).

9/01/2025

diuortium

 
Leila Molinaria hic quaedam quae fortasse nonnulli obliuisci mauelint memorat.

8/15/2025

"Amoris laetitia" etiamnunc

 
Brianus Harrison sacerdos in hac epistola quam ad Leonem papam XIV scripsit bene exponit quid de iis litteris quae "Amoris laetitia" appellantur sit problema.

8/05/2025

tela atomica


huius tractatus, quem Bernardus Costa sacerdos de telis atomicis scripsit, aliquae partes hic Anglice redditae sunt.

5/17/2025

quae his diebus fiunt

 
cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt. neque ego, ut Timotheus Flandrianus hic exponit, ut illi thesi quam Ioannes Paulus papa II proposuit assentiar ita obligor. 

Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."

2/03/2025

immigratio

 
de immigratione et de eo quod in his ciuitatibus foederatis pauci clerici Latine legere possunt Ioannes Zulsdorfus hic dicit.

de immigratione episcopi Iosephus Striculandus hic et Michael Burbagus hic.

1/20/2025

sententiae hac aetate memoria dignae


"non induetur mulier ueste uirili nec uir utetur ueste feminea; abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis qui facit haec" (Deuteronomii 22.5)

"itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent eodem criminis reatu diuina lege tenerentur quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur." (sanctus Augustinus in Confessionibus 3.8)