ad rerum proprietatem attinent hae sancti Thomae Aquinatis sententiae: "quod homo propria possideat....est...necessarium ad humanam uitam, propter tria. primo quidem, quia magis sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit quam aliquid quod est commune omnium uel multorum, quia unusquisque, laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune; sicut accidit in multitudine ministrorum. alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae, esset autem confusio si quilibet indistincte quaelibet procuraret. tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum conseruatur, dum unusquisque re sua contentus est" (Summa theologiae IIaIIae.66.2).
3/30/2011
de progressione oeconomica

3/23/2011
de collegiis operatoriis
his diebus quippe quibus de collegiis operatoriis multa dicuntur memoria digna esse uidetur haec Sancti Pii papae X epistola encyclica in qua tractatur quae cautio catholicis in non mere catholicis collegiis operatoriis adhibenda sit.
3/17/2011
de inflatione pecuniaria
ut in hoc tractatu narratur, nuper dum argentariae foederalis Noueboracensis praeses in publico colloquio ad quaestiones respondet multi propter cibi et benzini pretia aucta solliciti esse uidebantur et cum ille itabellarum pretiorum minutorum mentionem contra fecisset quidam homo "itabellam" inquit "esse non possum"!
3/08/2011
de nominum Hebraicorum accentu
quamquam linguae Latinae inest haec regula quod paenultima syllaba si longam uocalem habet accentum accipit tamen ea regula in nominibus Hebraicis non ualere uidetur. nam haec ex lingua Hebraica in linguam Latinam accepta nomina, ut in Aegidii Forcellini Onomastico scripta sunt, longam uocalem in paenultima syllaba habent sed in Breuiario Romano accentum in antepaenultima syllaba habent:
Ioachim exempli gratia in Breuiarii pagina 831
Ionathas exempli gratia in Breuiarii pagina 440
Iosaphat exempli gratia in Breuiarii pagina 460
Iosue exempli gratia in Breuiarii pagina 425
Michael in multis Breuiarii paginis
tamen de Michaele nomine Aegidius dicit "ad quantitatem quod attinet, hac neglecta aut ignorata, priores duae syllabae corripiuntur".
de Beniamin nomine in quo Aegidius priorem i litteram uocalem esse asserit haec dicit: "[syllaba] prima tamen hebr.[idest, Hebraice] breuis, latin.[idest Latine] producitur, mediae autem syllabae corripiuntur a Venant. 2 carm. 21.14". in Breuiario Romano autem Beniamin nominis prior i littera consonans esse uidetur quia exempli gratia in pagina 431 Beniamin nomen accentum in e littera habet.

Subscribe to:
Posts (Atom)