Sanctus Augustinus a fortiore argumentatur quod
si Romani ciuitatem suam propter gloriam humanam ualde dilexerunt Christianos
oportet ciuitatem caelestem suam propter uitam aeternam ualdius diligere:
"non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium
ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius
ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur
exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam
aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum
gloriam....sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri,
consideremus quanta contempserint, quae pertulerint, quas cupiditates
subegerint pro humana gloria qui eam tanquam mercedem talium uirtutum accipere
meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad opprimendam superbiam ut cum illa
ciuitas in qua nobis regnare promissum est tantum ab hac distet quantum
distat coelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus
solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et
lunae lumen eius qui fecit solem et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur
tantae patriae ciues si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel
mala aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint,
tanta perpessi sint. praesertim quia remissio peccatorum quae ciues ad
aeternam colligit patriam habet aliquid cui per umbram quamdam simile fuit
asylum illud Romuleum quo multitudinem qua illa ciuitas conderetur
quorumlibet delictorum congregauit impunitas.” (De ciuitate Dei 5.16-17)
De clade Hispanica quae evitari potuit
4 days ago