in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label institutio liberalis. Show all posts
Showing posts with label institutio liberalis. Show all posts

4/27/2026

lingua nostra


de lingua nostra sententiae: hic et hic ex Ioanne papa XXIII et hic et hic et hic et hic ex Ioanne Paulo papa II Ciceronem memoranti "nouerint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri 'non....tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire'" et hic ex Pio papa XI et hic ex eodem dicenti "quod si in quopiam homino laico qui quidem sit tinctus litteris Latinae linguae quam dicere catholicam uere possumus ignoratio quendam amoris erga ecclesiam languorem indicat quanto magis omnes clericos quotquot sunt decet eiusdem linguae satis gnaros esse atque peritos" et hic de eodem.

2/24/2026

aliqua facta


Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.

in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.

de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.

de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.

praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.

de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.

1/01/2026

institutio liberalis


Veronicae Oldamae in Anglia praeceptricis sententiae hic referuntur cur lingua Latina discenda sit praecipue quia homines in cogitando instituat et ad intellegendas alias linguas adiuuet et ad cultus Romani et humani scientiam ferat.

in Principiis in hoc tractatu Petrus Leotardus dissertat qualis sit praeceptor et discipulus, ex qua dissertatione ego praeceptor hoc memoro: "necesse est ut praeceptor 'longaeuus' nonnullis rebus quas homo facere potest et in quas homo fingi potest ac quas discipuli etiamnunc eligere possunt moriatur. praeceptor in dilectione qua se immolet se durat et lusum puerilem abdicat et efficit ut quod certamen de uita et morte pro ueritate ipse agit id certamen discipuli gustent."

hoc aeuo quo rogatur utrum res memoriae mandare utile sit ex hoc tractatu hanc sententiam consideratione dignissimam arbitratus sum: "nisi nos [praeceptores] eorum [discipulorum] mentes rebus ueris impleuerimus res fictae se inferent."
 
quid sanctus Ioannes Henricus Neandrinus de scholis tertiariis putauerit hic dissertatur praecipue quod earum causa finalis est discipulos non ad munera parare sed ita instituere ut scientiam latam et cogitandi facultatem habeant. fortasse discipuli ita instituti, ut in hoc tractatu exponitur, contra intellegentiam artificialem in muneribus superstites esse maxime poterunt.

quid Leo papa XIV de institutione putet hic dissertatur praecipue quod institutione homines non ad consilia utilitarianistica sed ad res caelestes uertendi sunt.

ex hoc tractatu hanc sententiam memoro quod in praeceptorum formatione oportet duces scholasticos amicitiam spiritalem antehabere.

de intellectu et quomodo in eo homines inter se differant est hic tractatus.

10/15/2025

discipuli et intellegentia artificialis


Ceadda Angloterraeus philosophiae doctor hic dissertat cur discipulos oporteat intellegentia artificiali non uti, uel, ut ipse dicit, "re uera agitur non de respuenda intellegentia artificiali sed de suscipiendo eo quod est uere cogitandi artem alere."

10/14/2025

institutio liberalis


huius tractatus sententia praecipua: "homines non efficientiae sed excellentiae causa constituuntur."

9/09/2025

res ueteres et nouae in rebus supernaturalibus et naturalibus


dissertantur in hoc tractatu quidem hominis moderni uitia in hoc tractatu autem professores qui "cognouerunt homini moderno necessaria esse haec quae sunt ad principia redire et ea iterum admirari discere ut salutarem institutionem et philosophiam et tandem cultum humanitatis is restituat." 

in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic tractatus initium de rebus liturgicis facit quomodo uetera reiecta sint sed mihi maxime animum tenent eae partes in quibus affirmatur quod ecclesia et ii qui in ea sunt non eo quod se mundo similes faciant mundum uincere uel conuertere possunt. de eo periculo ne ecclesia et ii qui in ea sunt uiam idoneam amittant est etiam hic tractatus Ioannis Zulsdorfi sacerdotis. hic autem in Principiis Ludouicus Boffus sacerdos episcopis Americae mediae et australis dicit eos illam uiam amisisse et eos rogat "quo tandem ecclesiam nostram ducere in animo habetis?"
 
aliqua quae Paulus papa VI de rebus liturgicis dixit hic referuntur. anno 1969 mensis Nouembris die 26 dixit "id hic est quod nouitas maxima uidebitur quae est linguae nouitas. nam non iam lingua Latina sed uulgaris erit Missae lingua principalis....abalienamus aliquid dignius quam ut eius pretium enumerari possit. sed cur? quid est carius quam haec sublimissima eorum quae in ecclesia nostra cara sunt?....precis intellectio uestibus Sericis quibus regaliter uestitur maioris habenda est. plebis participatio maioris habenda est--praesertim plebis modernae sermonem humilem qui facile intellegatur et in sermonem quotidianum conuertatur sic amantis". quae autem sententiae mihi referunt quasdam sententias eius Moderatoris qui in fabula "Mundo Forti et Nouo" cum Viro Rudi de Gulielmi Saxperii opere loquitur:

"sed cur id uetatur?" Vir Rudis rogauit. nam uiro qui Saxperium legerat obuio facto Viri Rudis animus excitatus erat, atque animo sic excitato Vir Rudis id temporis ceterarum rerum oblitus erat.

Moderator autem umeris motis dixit "propterea quod id uetus est, quae est causa praecipua. hic nobis rebus ueteribus haudquaquam opus est."

"etiam ubi pulchrae sunt?"

"praesertim ubi pulchrae sunt. nam pulchritudo ad se allicit, et uolumus non homines ad uetera allici sed iis noua placere."

"sed noua tam nugalia et horribilia sunt: illa dramata in quibus nihil est nisi helicopteri uolitantes, et homines osculantes sentis." os distorsit. "caprae et simiae!" solummodo per Othelli uerba modum quo contemptionem et odium satis exprimeret inuenire poterat.

"utcumque animalia iucunde domita" Moderator parenthetice murmurauit.

7/23/2025

id quod est lingua computatrali scribere et artes liberales


Iacobus Aestiuus qui lingua computatrali scribendi munere fungitur hic dicit "dum hoc scribo uxor mea progeniem primam nostram in utero fert tribus fere hebdomadibus partura. ego autem in munus lingua computatrali scribo sed antequam illa progenies tabula typographica scribere poterit lingua computatrali scribendi ars fortasse in quantum ei qui eam artem habet lucrosa sit in tantum mundo euanuerit."

interim artium liberalium studium hominem ita afficit ut is quae potentiae semper necessariae sunt eruntque eas potentias adipiscatur, quae potentiae etiam maxime ad humanitatem pertinent, inter quas sunt cogitare et eloqui et decernere ita ut homo artibus liberalibus institutus alia quae non liberalia sunt discere possit, ut Iulianus Quasneuius hic et Petrus Calcauagius hic disserit.

7/16/2025

institutio liberalis


in hoc tractatu Ioannes Hotingus dissertat quid sit conseruatismus et quid sit cultus occidentalis et quod ad conseruandum cultum occidentalem institutio liberalis necessaria est et quomodo institutio liberalis ideologiam uincat et quod institutio liberalis habitum mentis philosophicum gignit quo habitu intuendis rebus atque admirando homo cogitare incipiat.

in hoc tractatu Aemilia Quilinia memorat quod institutioni liberali inest discendi causa discere et institutio liberalis ad uerumque pulchrumque bonumque fert et eo uocabulo quae est institutio liberalis dicitur institutio quae propter se est.

de institutione sententiae sunt hic quidem T.S. Elioti poetae hic autem Iacobi Maritani theologi. 

etiam de quibusdam duobus libris hic et professio hic.

7/10/2025

artium renatio et hac aetate institutio

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic artium renatarum aetatem interpretatur imitandamque proponit: "artium renatarum aetatis praeclaritas non ex modorum mediaeualium reiectione, quamquam aliquid talis reiectionis factum est, sed ex eorum quae ante illos modos lecta cogitata facta erant recordatione et instauratione orta est. ea aetas a tempore praeterito non quasi a radicibus se separauit...omnes ex mundi antiqui fontibus siue paganis siue Christianis bibebant....animum illo mundo antiquo captum habentes et illi gratias agentes et illum imitantes numquam simpliciter illum indagabant uel partem agebant sed discere cupiebant....ergo dico in ecclesia iam praeterisse tempus quo instauratione indigere coeperimus....uolumusne efficere ut scholae paroeciales et dioecesanae in operatione permaneant? instaurate amissa institutionis liberalis elementa."

Iacobus Ioannides quoque autem philosophiae doctor hic in Principiis artium renatarum aetatem et homines discendi cupidos tractat. nam dicit "hominibus qui discere cupiunt solus necessarius est praeceptor scientia plenus qui eos ad libros quos ii legere cupiunt dirigat et ad excitandum studium auxilietur. ab iisdem cupitur cursus forma qua iis ad imponendum studio aliquem ordinem auxilium detur et cupiuntur comites concordes quibus eadem studio sunt et de litteris philosophiaque colloqui placet. a praeceptoribus autem soli cupiuntur discipuli quidem qui libros amant de librisque colloqui cupiunt satis autem reditus pecunarii quo ipsi sibi theam et placentas suppeditent." et de eo qui artium renatarum pater saepe dicitur Francisco Petrarca Iacobus dicit "saeculo decimo quarto eo quod poesim et historiam et philosophiam moralem septem artibus liberalibus addidit studia humanitatis condidit" sed simul Franciscus aetatis suae homines barbaros esse existimabat. 

hodie autem sunt--eheu!--ii qui linguam Latinam oderunt, de quibus Carolus Maria Vicanatus archiepiscopus hic haec Prosperi Guerangeri uerba memorauisse refertur: "linguae Latinae odium omnium Romae inimicorum cordibus ex eorum natura inest" quae uerba etiam in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur inueniri possunt et ad Ioannis Zulsdorfi sacerdotis has litteras pertinet.

interim de artium renatione est etiam hoc.

6/19/2025

de institutione liberali Euae Brannae sententiae

 
quod ad institutionem liberalem pertinet, de libris praeclaris Eua Branna hic disserit: "librorum praeclarorum studium....facit ut quod nos fore propositum est id simus deinde in ea uita sic effecta nos sustinet." "discendi actus praecipue illis libris praeclaris efficitur....in ea quae nobis tradita sunt initiationis....consecutionem hi libri lecti afferunt. ea autem quae nobis tradita sunt hic dico non consuetudines et usus quibus homines sine cogitatione se addicant sed ea opera quorum pleraque sed non omnia libri sunt quae nobis tradita sunt non ut temporis praeteriti ac remoti reliquiae sint sed ut uiua adsint....haec tradita hominibus ad tempus se habentibus ut radices plantis ad locum se habentibus sic et fundamento et alimento sunt. nam nobis scaenam et basim dant" "institutio nostra sibi causa finalis est" "hae tres [sunt] partes firmae...omnis institutionis quae uitam meliorem faciat: [primum] discere legere mundumque per libros praeclaritatisque ductu interpretari [et secundum] iis quae tradita nos id quod sumus fecerunt nos conectere et [tertium] ex eius quod discendum est amore discere."

6/16/2025

praeceptricis sententiae


Anna Bernarda hic feminae quae in schola Catholica docet epistolam imponit. femina dicit "Spiritum Sanctum quotidie mane oraui ut ea quae mihi docenda Deus constituerat sola et in ueritate docerem non respiciens quid inde euenturum esset (et hoc quoque iuuit quod Iesum et Mariam et sanctum Michaelem rogabam ut in didascaleo meo essent ullum malum didascaleo meo prohibituri) et contra id quod uerum est argumentatio fieri non potest; nam uerum est. scin quid euenerit? discipuli lectiones meas AMABANT."

5/29/2025

Ludouicus Bouarius sacerdos

 
de eo 
in Ioannis Zulsdorfi sacerdotis blogo hic et in blogo qui ad musica sacra pertinet hic et Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic.

Petrus in eodem tractatu de institutione liberali dicit "oportet ut immergantur discipuli in litteris et poesi quae pulchritudine et exsuperando intellectu quidem animum obtineant quae exsuperatio id quod mens rationalis statim comprehendit effugit."

5/17/2025

quae his diebus fiunt

 
cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt. neque ego, ut Timotheus Flandrianus hic exponit, ut illi thesi quam Ioannes Paulus papa II proposuit assentiar ita obligor. 

Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."

4/25/2025

lingua Latina in cruce


inter alia hic hoc memoratur: "linguae Latina et Graeca et Hebraica sacrae sunt....[nam] quod signum Pontius Pilatus cruci adfixit in eo signo adhibitae sunt ut pronuntiaretur quis Iesus Christus esset (Ioan. 19.19-20). crux autem Christianis inter omnes res gestas quasi ei loco est quo animum maxime intendi oporteat. ibi autem linguae Latina et Graeca et Hebraica sunt."

tamen admiror utrum lingua Hebraica adhibita sit an Aramaica. nam, ut hic refertur, in Testamento Nouo lingua Aramaica Hebraica appellari solet.

3/29/2025

lingua Latina in eruditione


Timotheus Flandrianus hic argumentatur: "si ritus Romani theologus es sed Latine facundus non es, theologiae gradum primum non superauisti. cur? propterea quod sapientiae textus theologici innumerabiles numquam ex lingua Latina in aliam linguam redditi sunt. si theologia est sapientiae uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es legere ne potes quidem, quomodo te theologum dicere potes?"

eius autem sententiam ego sic extendere uolo: "si in mundi regione occidentali eruditus es sed Latine nescis, scholaritatis gradum primum non superauisti. cur? propterea quod textus occidentales innumerabiles Latine legi oportet. si scholaritas est legendi uita sed hos textus quippe quorum linguae ignarus es ut scripti sunt sic legere ne potes quidem, quomodo te scholarem dicere potes?" 

2/03/2025

artium liberalium studium

 
ad multa opera quibus quomodo artium liberalium studium prosit tractatur hic est nexus.

etiam hoc.

6/22/2024

de institutione liberali sententiae


ut hic refertur, per artes grammaticam rhetoricam logicam adipiscuntur homines uerborum et cogitationis facultates quibus uera cernant. ut in prouerbiorum libro dicitur (1.2-6):

ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda uerba prudentiae
ad suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur paruulis astutia
adulescenti scientia et recogitatio.
audiat sapiens et addet doctrinam
et intellegens dispositiones possidebit;
animaduertet parabolam et allegoriam
uerba sapientium et aenigmata eorum.  

de institutione liberali hic dicitur "theorias aedificamus et ea quae sensu sciri possunt cognoscimus et ideas in quaestionem prouocamus propterea quod haec studia in se digna sunt." 

in hoc tractatu Marcus Langleius dicit institutione liberali quae est ex quibus operibus cultus ortus est eorum operum lectio qua cultus elementis principiisque adhaereamus et uera cognoscamus nos ab seruitute primum ea qua rebus fauorem contemporaneum habentibus seruiamus secundum ea qua animi motibus seruiamus tertium ea qua loci et aetatis et populi moribus seruiamus quartum ea qua errori seruiamus liberari. quod ad secundum pertinet, institutio liberalis et docet quod ratione uiuere oportet et per fabularum lectionem animi motuum purgationem habet. quod ad tertium pertinet, "institutio liberalis nos cogit de ideis et politiis et sententiis eorum qui in aliis terris et aliis temporibus et sub aliis systematibus politicis uiuebant legere ac colloqui. hoc indagationis genus non facere non potest ut ideas nostras consuetudinesque iudicemus. hoc indagationis genus facit ut ea quae putamus agimusque non solummodo propterea quod sic putare agere solemus sed etiam propterea quod ea contra alias consuetudines considerauimus putemus agamusque."

institutio liberalis hic dicitur facere ut inquiramus et cultus participes fiamus.

9/04/2023

institutio liberalis et lingua Latina

 
huius tractatus theses: grammatice aliis scientiis fundamento est; grammaticen pauci danda linguae maternae opera intellegere possunt; ab anno 1963 et gradus quos Americani in tentatione Americana regulari merent lapsi sunt (cf. hic) et discipulorum qui linguae Latinae operam dant numerus lapsus est.
 
huius tractatus theses: ante hoc aeuum institutionis causa finalis erat homines uirtuosos fabulis et exemplis facere etiam non technarchas sed duces edere.

8/31/2023

de eo quod est in schola operari

 
cur philosophiae doctores in scholis quae modo antiquiori geruntur docere oporteat hic.
 
Thomae Caroli de scholis Catholicis operaque sua sententiae hic.
 
de octo regulis ad discipulorum decanum pertinentibus hic.

4/13/2023

cur mathematicis operam dare oporteat

 
Cunedda Higuel hic disserit quod mathematicorum studio homines in cogitando sic instituuntur ut problemata soluere et paucis rebus notis plura cognoscere possint. is etiam illam Platonis sententiam "ne ineat homo geometriae ignarus" memorat ad affirmandam hanc thesim quod quod cogitandi genus mathematicis inest eo quaestionum philosophicarum tractatio indiget. is tandem argumentatur mathematicorum studium uirtutem ac praecipue humilitatis sensum gignere.