ei blogo qui Rorate caeli dicitur haec memoria digna nuper imposita sunt: hoc in quo Emmanuelis Kanti philosophia ecclesiae praedicationem affecisse dicitur; hoc in quo sacerdos de sanctae missae noui ordinis uitiis disserit et rhetorice rogat "putasne me post 43 annos sacerdotii umquam ab ullo permissum petiturum ut eam in qua ordinatus sum missam celebrem?"; hoc in quo Petrus Quasneuius philosophiae doctor ostendit ea quae Arthurus Roccus archiepiscopus de sancta missa dicit non simpliciter erronea uel falsa sed rei uerae contraria esse; hoc in quo in eum loquendi modum quo dicitur quod uenia sanctae missae uetustioris fautoribus dari non possit impetus fit; hoc in quo Ricardus Cipolla sacerdos disserit quomodo sancta missa uetustior et noua inter se differant; hoc in quo sancti Irenaei Lugdunensis uita et sententiae exponuntur.
hi hamaxostychi elegantissimi dicuntur: Indianus Pacificus in Australia, Palatium Rotis Impositum in India, Caeruleus in Africa Australi, Africae Gloria, Montium Saxeorum Incola in Canada, Rapidus Orientalis in Asia, Rapidus Veneticus Simplonius in Europa, Scotus Regius in Scotia, Aquila Aurea Rapida in Russia, Magnorum Regum Rapidus in India.
de ea quaedam memoria digna hic referuntur.
Anna Bernarda Matthaei Scibae de sexualitate masculinitate et similibus epistolam hic imposuit.
de eadem re autem est tractatus hic et hic et hic.
in hoc cinematio 2:54-3:43 de eo quod feminae paruulorum educatio quam munus maius opus sit et 9:41-10:30 de feministis femininitatem spernentibus
in hoc cinematio 1:22-2:20 de moribus uirilibus et 5:53-6:45 de feministis uxores domesticas uituperantibus ac dicentibus oportere feminas uiris similes esse
in hoc cinematio 1:15-1:56 de feministis femininitatem spernentibus
in hoc cinematio 6:15-7:16 de eo quod uiris et feminis necesse sit inter se fidere
in hoc cinematio 6:46-7:46 de feministis uxores domesticas uituperantibus
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic exponit quomodo nos Catholici qui Georgium Bergolium in sanctae Missae tractatione uituperamus a Lutheranis papas uituperantibus differamus.
Timotheus Flandrianus hic nos qui sanctam Missam a Pio papa V editam colimus ad fortitudinem exhortatur.