in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label horum temporum res. Show all posts
Showing posts with label horum temporum res. Show all posts

9/05/2026

unius blogistriae et duarum tutubulatricum sententiae

 
Anna Bernarda eorum quae de feminis conscripsit hunc indicem composuit.

Brito Cupera de femina quae nuper Noui Eboraci in homicidio interfecta est et de iis quae alii de illa dixerunt hic refert.

Catharina Gulielmetta Arthurum Sopenhauerum hic dissertat. 

9/03/2026

sententiae feminis blandae


quomodo sententiae feminis blandae peruulgentur theoriam Thomas Aureus hic proponit, quam theoriam existimo ad Lindessae Clantiae fautrices de quibus haec tutubulatrix se calceamentum super caput appellans refert et ad Gloriae Saxensis auctoritatem quam Carola Gressa philosophiae doctrix hic dissertat pertinere.

9/02/2026

ii qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt

 
quomodo aduenae illegitimi tractentur refertur hic et hic et hic et hic.

puellae cui aduena illegitimus uehiculum gubernans grauissime nocuit pater, ut hic et hic ostenditur, legislatores ac praesertim partis politicae sinistrae fautores alloquitur. etiam eius testimonium hic est.

Briannae Lymanae sententiae memoratu dignae hic referuntur.

8/29/2026

paruulorum et adulescentium et iuuenum institutio

 
quod in uniuersitate Columbiana discipuli sic instituuntur ut de quibus rebus nihil sciunt de iis rebus quasi scientes loquantur hic dissertatur.

quod in scholis Catholicis hi libri legendi sunt: sanctorum uitae et patrum antiquorum qui in solitudine incolebant sententiae et fidei Christianae ortus et Blasii Pascalis sententiae et Alexandri Papae de homine epistola prima hic dissertatur.

Iosephus Ioannides multas theses praesertim quod paruulorum institutio atheistica nihil prodest hic proponit.

de usu et abusu aliquarum inuentarum indagatione rerum hic dissertatur.

quod Dorothea Sigaria quae "Discendi instrumenta amissa" librum conscripsit triuium antiquum et ea quae de paruulorum progressu comperta erant coniunxit hic dissertatur.

8/15/2026

episcoporum sententiae


Roberti Mutsartii episcopi epistola ad papam Leonem XIV palam missa hic est.

Mariani Elegantis episcopi sententiae hic sunt.

8/07/2026

quid in Castris Septensibus factum sit

 
Nathanus Pincouius hic analysin exponit.

8/05/2026

lingua Latina in ecclesia

 
Dauid Berger theologiae doctor hic Anglice redditus in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur refert quod Franciscus Capitulus comperit quod plures quam 65 partes centesimae cardinalium Latine nesciunt. Dauid scribit "pertinet quaestio haec possitne ecclesia ea quae ipsa accepit fideliter tradere si ii quibus mandatum est ut eam haereditatem protegant ad eam linguam qua tanta illius haereditatis pars tradita est accessum immediatum non iam habent." pertinet autem problema hoc quod ex iis quibus per munera ecclesiastica mandatum est ut ecclesiae haereditatem protegant multi illam haereditatem contemnunt.

7/22/2026

harum ciuitatum foederatarum origo iterum et aliae res politicae

 
illa in eo quod nouissimum imposui memorata thesis etiam hic defenditur. contra eos autem qui exempli gratia hic ex parte politica sinistra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant est haec responsio. eorum autem qui ex parte politica dextra harum ciuitatum foederatarum conditores uituperant exemplum est hoc et in thesi tricesima prima hichic autem defenditur thesis quod is qui liberalismus hodie appellatur neque eorum qui has ciuitates foederatas condiderunt philosophia erat neque ex eorum philosophia ex necessitate oritur. Leonis autem papae XIII sententiae hic sunt.

de libris ad res politicas pertinentibus hic et hic.

de muneribus Seattuli amissis hic et eius populo hic.

de aliquibus rebus ad morbum couidicum pertinentibus hic et hic et hic et hic.  

haec sunt aliqua quae progressiuistae nuper dixerunt scripserunt fecerunt. Iasmina Crocita ut hic et hic refertur in blatiendo perseuerat. Antonia Marraria hic "uiolentiam eorum actuum quibus homo domo conducticia expellatur" memorat. uir qui se feminam putat, ut hic refertur, existimat se quippe qui carmina scribat senatoratu dignum esse. Andreas Brianides de femina quae "quando politia euerti incepta erit prima ad murum" ponatur scripsisse hic refertur. de Darialisa Auila Caballaria hic et hic. de femina quae quisquiliarum receptaculum furata est hic et hic. de Iacobo Talarico hic et hic et hic. de Timotheo Valtio gubernatore Minnesotano qui uiro qui puellam stuprauerat poenam remisit hic.

ex hoc et hoc refertur Ioannes Haltestedus qui antea alii uiro quondam amatori minatus esse iudicatus erat nuperius uiolentiam scholae Catholicae et gubernatoris Nebrascani progeniei minatus esse.

contra eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt actio hic et hic refertur. in huius relationis pagina 23 refertur quod populi Americani 80 quidem partes centesimae uolunt eos qui dum in his ciuitatibus foederatis contra legem sunt aliud scelus fecerunt expelli. est etiam haec relatio.

ut hic refertur, in Noua Caesarea 6600 homines qui ciues non sunt eorum quibus suffragari licet matriculae inscripti sunt et 400 suffragati sunt.

ut hic refertur, aliqui qui societatem progressiuisticam ducebant dicuntur pecuniam aliis qui in extremae partis politicae dextrae societatibus erant dedisse. alia autem femina quondam Arcadiae oppidi Californiani dux hic refertur pro communistis Sinensibus egisse.

Michael Ioannides hic de aliquibus partis politicae sinistrae fautoribus refert.

sententiae de relatione per uniuersitatem Yalensem meam edita hic.

7/02/2026

Clarentii Thomae iudicis sententiae

 
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.

6/19/2026

supplicium ultimum


de eo Eduardus Feser philosophiae doctor, hic ut solet, optime argumentatur. 

6/18/2026

in Britannia Mahumetistae et alia problemata

 
huic relationi hic (cf. hic) dicitur inesse sententia quod eorum qui in Britannia per hos quinquaginta annos puellis modo uenereo abusi sunt plerique Pacistani et Mahumetistae sunt.

ea res hic quoque memoratur.

6/15/2026

memoratu digna


aliqua quae Ioanni Zulsdorfo sacerdoti animum tenent me similiter afficiunt. etiam hic ubi aliquid scripsi. 

Anna quoque Bernarda aliquid memoratu dignum imposuit.

de Eusebio Caesariensi hic et de Ioanne Sobiscio Poloniae rege hic.

Eduardus Habsburgensis sanctam missam hic dissertat.

6/13/2026

intellegentia artificialis


de intellegentia artificiali non satis scio ut iudicare possim utrum ea quae in hoc tractatu dicuntur uera sint sed eius thesin memoratu dignam iudico quod intellegentia artificialis nec uerum quaerit nec re uera intellegere potest neque ad essentias pertingit.

hic autem dissertatur quaestio sitne intellegentia artificialis conscia.

alia ad intellegentiam artificialem pertinentia Franciscus Maior in Principiis hic dissertat.

6/09/2026

aliqua quae facta sunt

 
contra eos qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt populi Americani ministri agere perseuerant. exempli gratia hoc et hoc et hoc et hoc.

pueri qui se puellas appellant in ludis athleticis puellarum uerarum loca surripiunt. exempli gratia hoc et hoc.

quomodo progressiuistae erga homines diuites se gerant et quomodo diuites praesertim fugiendo respondeant refertur exempli gratia hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic. etiam alia quae progressiuistae dixerunt uel fecerunt uel in animo habent referuntur hic et hic et hic et hic et hic et hic.

6/02/2026

diuortium

 
aliquae feminae, ut hic refertur, de diuortio suo sibi gratulantur. sciuntne autem quomodo diuortium paruulis noceat, ut hic et hic refertur? 

etiam de diuortio aliqua consideranda hic exponuntur.

5/29/2026

lectu digna in Principiis

 
in Principiis:

quomodo quaedam quae Paulus Erlichus praedixerat non facta sint hic.

de philosophis hic. Ludouicus Vittigenstenius de Platone dixisse refertur: "de eo tam bonum est hoc quod patet quod ei in his quaestionibus de uita et morte agitur."  

de Platonis Timaeo hic.

de militia hic ubi est argumentatio quod ad bene agendas operationes militares pertinet furandi ars quippe cui utilia sunt quaedam quae in furando necessaria sunt. puto Lacedaemonios consensuros fuisse!

de Dorotheae Diae operibus quae fidei Catholicae conformia sunt et sententiis quae minus conformes sunt hic.

de uiolentia politica quod praesertim a parte sinistra oritur hic.  

inter alia quod oportet ut parentes paruulorum animos studiis tempore dignis intendant hic et de Prouina* India quae hoc conscripsit.

quales praeceptores ad uincendum nihilismum necessarii sint hic.

de progenie hic.

de Nicolao Russiae imperatore II et Alexandra uxore hic.

de dominii natura hic.

politiarum Francicarum analysis hic.

Mexici analysis hic.

hic de quibusdam quae profutura aeuo medio facta sunt: quod consobrinorum coniugium uetatum est et quod iurum theoria exposita est et quod Stephanus Templarius episcopus Parisiensis (cf. hic) Europaeos ab Aristotelianismo liberauit.

*de nomine quam Prouinam Latine reddidi: hic in pagina 49 et hic in paginis 53-54.

2/26/2026

Donaldi Trumpi et Marci Rubii orationes nuper habitae

 
Donaldus Trumpus praeses die Martis hanc orationem habuit. orationis interpretatio hic est qua orationi fauetur. interpres argumentatur orationem de ciuis Americani dignitate esse. memoratur etiam ea pars in qua Donaldus dixit "si huic sententiae consentis surge et fauorem tuum exhibe: quod politiae Americanae officium primum est ciues quidem Americanos non autem aduenas illegitimos protegere" et pars quidem dextra surrexerunt pars autem sinistra non surrexerunt, quod ex testimonii supra dicti momento 53:20 uideri potest.

in illa interpretatione memoratur etiam haec oratio quam Marcus Rubius harum ciuitatum foederatarum minister rebus externis praefectus hoc mense Monachii habuit, ex qua oratione has partes Latine reddidi et ad Gregem Latine Loquentium misi: "ille murus infamis qui hanc nationem [Germanorum] in duas diffiderat cecidit atque eocum imperium malignum, ita ut pars orientalis et occidentalis rursum una facta sit. tamen huius uictoriae euphoria nos in errorem periculosum tulit: quod 'historiae finem', ut dicitur, ingressi essemus, quod omnis natio nunc democratia liberalistica futura esset, quod facti mercatu solo et commercio nexus nunc nationalitatis locum obtenturi essent, quod constitutus regulis ordo oecumenicus--quod uocabulum nimis adhibetur--nunc eorum quae nationi prosint locum obtenturus esset, quod nunc mundum nullos limites habentem inhabitaturi essemus ubi omnes mundi ciues fierent. haec sententia stulta erat quippe in qua nec natura humana neque ea quae ab quinque milibus annorum et pluribus historiae humanae litteris mandatae discuntur considerabantur. ille autem error nobis magno impendio erat. nam in eo mercatus liberi et ineffrenati uisionem dogmaticam amplexi sumus etiam dum aliquae nationes oeconomias suas protegentes societatibus suis subsidia dant ut societates nostras systematice debilitarent....auctoritatis politicae nostrae operationem societatibus internationalibus magis tradebamus....et ut mundum nullos limites habentem consequeremur multitudini aduenarum quasi undae uenienti ianuas aperuimus, qualis unda numquam antea facta est sed consortiorum nostrorum cohaerentiae et cultus nostri continuitati et populi nostri posteritati periculosa est....nam quod ad ciuitates Americanas foederatas et Europam pertinet nos oportet una esse....unius cultus partes sumus: cultus occidentalis....illum defendimus: cultum magnum cuius cultoribus est omnis quidem causa cur in eius historia gloriemur et de eius posteritate fiduciam habeamus hoc autem consilium ut eorum quae ei in rebus politicis et oeconomicis contingent auctores semper simus."

2/24/2026

aliqua facta


Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.

in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.

de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.

de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.

praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.

de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.

2/23/2026

uiri et feminae

 
Iosephus Holmesius hic in Principiis id quam spiritalitatem femininam appellat dissertat. ego autem scilicet dicam quod ea quae prima spiritalitate feminina mouebatur erat ipsa Eua femina prima quippe quae illis uerbis adducta est: "nequaquam morte moriemini! scit enim Deus quod quocumque die ex eo manducaueritis aperientur oculi uestri et ut Deus sic eritis bonum et malum scientes." Iosephi dissertationi inest etiam alia bona pars in qua is dissertat quomodo uiri et feminae inter se differant: quod feminae quidem animo fidere magis solent et magis empathia mouentur et in hominum necessitudinibus magis concordiam et aequalitatem in loco primo ponunt uiri autem rationem animo et regulas empathiae et graduum systemata aequalitati antehabent. tamen in quadam parte is errat ubi monet ut res masculinae et femininae commisceantur uel in libramine habeantur. nam masculinum est ducere.