9/29/2011

de euentu et exitu

quamquam Ausonius Popma de euentu et exitu dicit "euentus est successus rerum nondum ad finem perductarum, exitus est finis rei qui sequitur euentum et absoluit" tamen ex iis quae Ludouicus et Breuis de euentu et exitu dicunt uidetur quod ea uocabula maxime differunt in hoc quod exitus quidem praecipue principio opponitur et significat quod res non producitur, euentus autem relatiue ad consilium et actum se habet. nam Cicero dicit "euentus est alicuius exitus negotii" et "in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum deinde acta postea euentus exspectantur".

de errando et uagando

inter errandum et uagandum Ausonius Popma sic distinguit: "errare est per loca sola et ignota discurrere, uagari per diuersa. illud solitudinem, hoc dispersionem exprimit".

Aegidius Forcellinus autem de errando dicit "[erro:] incertus uiae ignarusque huc illuc feror....errare etiam dicuntur qui libere ultroque et nullo sibi proposito itineris fine uagantur....saepe est a uero deflectere labi falli". ex sententia prima et tertia uidetur quod errare in malam partem significare potest, uagari autem non ita significat.

9/27/2011

de industria et studio

de industria et studio Ausonius Popma dicit "industria uersatur in agendo...[et] est...laboris atque operae. studium est attentio animi".

de defungendo et perfungendo

de defungendo et perfungendo Ausonius Popma dicit "defungi est liberari molestiis et periculis, perfungi est peruenire ad exitum siue honorum siue laborum. illud semper denotat finem aduersarum rerum, hoc et bonarum et malarum" et exempla ab Vergilio et Liuio et Cicerone sumit.

de detrimento et damno

de detrimento et damno Ausonius Popma dicit "damnum significat amissionem et ademptionem quarumcumque rerum quas habuimus, detrimentum autem deminutionem uel attenuationem, quod quidem minus est quam damnum".

9/21/2011

de fatendo confitendo profitendoque

ut in huius libri pagina 70 et huius libri pagina 69 memoratur, Cicero in pro Caecinna oratione sic dicit "confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri uideatur".

et Nonius Marcellus in "De differentia similium significationum" opere dicit "confiteri et profiteri hoc distant quod profiteri uoluntatis est confiteri necessitatis et coactus. Cicero pro Manilio: 'hic ego non solum confiteor uerum etiam pro
fiteor.' honestius profiteri quam confiteri." ea Ciceronis sententia etiam in huius libri cui titulus est "M. Tullii Ciceronis Orationes Fragmentariae" pagina 41 tractatur. ibi Ioanna Crauforda dicit quod apud Ciceronem confiteri ad fatendum scelus quam ad alios usus multo saepius adhibetur.

9/14/2011

de speciei humanae origine

in ea epistola encyclica quae "Humani generis" incipit Pius papa XII euolutionismum tractari sinit sed dicit nequaquam apparere quomodo polygenismus fidei Christianae congruere possit:

"Quamobrem Ecclesiae Magisterium non prohibet quominus « evolutionismi » doctrina, quatenus nempe de humani corporis origine inquirit ex iam exsistente ac vivente materia oriundi — animas enim a Deo immediate creari catholica fides non retinere iubet — pro hodierno humanarum disciplinarum et sacrae theologiae statu, investigationibus ac disputationibus peritorum in utroque campo hominum pertractetur ; ita quidem ut rationes utriusque opinionis, faventium nempe, vel obstantium, debita cum gravitate, moderatione ac temperantia perpendantur ac diiudicentur; dummodo omnes parati sint ad Ecclesiae iudicio obtemperandum, cui a Christo munus demandatum est et Sacras Scripturas authentice interpretandi et fidei dogmata tuendi (cfr. Allocut. Pont. ad membra Academiae Scientiarum, 30 novembris 1941: A. A . S . v ol. XXXIII, p. 5o6). Hanc tamen disceptandi libertatem nonnulli temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si ipsa humani corporis origo ex iam exsistente ac vivente materia per indicia hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem iudiciis deducta, iam certa omnino sit ac demonstrata; atque ex divinae revelationis fontibus nihil habeatur, quod in hac re maximam moderationem et cautelam exigat.
Cum vero de alia coniecturali opinione agitur, videlicet de polygenismo, quem vocant, tum Ecclesiae filii eiusmodi libertate minime fruuntur. Non enim christifideles eam sententiam amplecti possunt, quam qui retinent asseverant vel post Adam hisce in terris veros homines exstitisse, qui non ab eodem prouti omnium protoparente, naturali generatione originem duxerint, vel Adam significare multitudinem quamdam protoparentum; cum nequaquam appareat quomodo huiusmodi sententia componi queat cum iis quae fontes revelatae veritatis et acta Magisterii Ecclesiae proponunt de peccato originali quod procedit ex peccato vere commisso ab uno Adamo, quodque generatione in omnes transfusum, inest unicuique proprium (cfr. Rom. 5, 12- 19; Conc. Trid. sess. V, can. 1-4)"

contra quandam recentiorem thesim polygenisticam quod nos homines hodierni non ab duobus sed ab decem milibus hominum originem habemus hic tractatus, ut mihi uidetur, suggerit quod haud uerisimile est quod quae mutatio homines ab aliis similibus speciebus separauit ea mutatio decem milibus indiuiduorum simul euenerit, probabilior autem est haec historia:

1) fuerint decem milia animalium quae hominibus similia homines non fuerint
2) uni animali euenerit ea mutatio quae hominem definit et eum ab similibus animalibus separauerit
3) ille unus homo et primus cum illis similibus animalibus fertilem prolem genuerit
4) ii quae illius hominis primi et similium animalium proles erat illam patris mutationem humanam acceperint et ergo homines fuerint
5) homines actu uenereo cum illis similibus animalibus acto plures homines genuerint ita ut illa hominibus similia animalia non iam orirentur sed esse desierint
6) homines autem multiplicabantur.

si ea historia uera est dici potest quod nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum originem habemus. ergo modernae biologiae satisfit.

simul si ea historia uera est nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum sed non ab decem milibus hominum originem primam habemus. immo nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum inter quos unus homo isque primus erat originem habemus. et dici potest quod ille homo primus ante gignendam ullam prolem, idest inter supradictae historiae partes secundam et tertiam, peccatum primum fecit. ergo fidei Christianae satisfit.