hic et hic, ubi disseritur quod tempore antiquo in Iudaea domus ex conclaui principali et altero conclaui quod super conclauis principalis tectum interdum aedificatum Graece catalyma dicitur et cauerna adiacenti constare solebat, haec thesis defenditur quod Iesus Christus in cauerna natus est, quamquam de utroque tractatu mihi sunt aliqua quaerenda: a prioris quidem auctore "si Iesus in cauerna natus est, cur in paragraphemate ultimo dicis 'in media domo'? etiam si Iesus in cauerna natus est, consentitne tibi re uera R. T. Francia dicens Iesum in domo crebra natum esse, quibus uerbis mihi uidetur conclaue principale dicere?" ab alterius autem auctore "sinisne cauernam in qua Iesus natus est domus partem esse uel domui adiacere, an in animo habes cauernam solitariam?"
Vota reconvalescentiae trigae
2 weeks ago