in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
quod circiter 8,000-10,000 gressus quoque die ambulare prodest hic. similiter hic.
potiones quae optime hydrent hic: lac et sucus aurantius ualde prosunt.
hunc tractatum memoro propter hanc sententiam: "cum non certum habes quid faciendum sit, manda litteris, manda litteris, manda litteris."
Timotheus autem Brolius archiepiscopus, ut hic memoratur: "nisi homines ad excellentiam uocaueris, in eo quod uulgare est manebunt."
huic tractatui inest thesis quod ad salutem corpoream operum quotidianorum motio quam exercitatio gymnastica magis fert.
Daniel Libermannus professor Haruardianus hic notat quod qui homines uiuendi modo antiquissimo utuntur ii quoque die circiter quinque milia passuum ambulant, quod motio corporalis qualiscumque est prodest, quod sedere non ex se nocet sed nocere potest quando non intermittitur uel quando sedile fulcimentum dorsuale habet, quod modo recto currere genibus non nocet, quod octo horas quaque nocte dormire necesse non est sed sex uel septem satis esse possunt, quod qui homines ui electrica non utuntur ii quam Americani non minus dormiunt.
hic disseritur quomodo athletae farinam auenaceam parent.
ut hic refertur, in quibus regionibus homines diutissime uiuunt in iis regionibus multa manducantur carbohydrata complicia et praesertim fabae. tamen ex iis quae in quibusdam Sardiniae uicis notata sunt proponitur haec thesis quod ad longam uitam nonnihil confert etiam uiuendi modus cui inest multa actio corporalis et multum consortium.
hic tractatur qui cibi temporibus difficilibus seruandi sint: inter alia butyrum arachideum et crustula et nuces et cerealia et siccati fructus et ei cibi qui in pyxidibus metallicis seruantur.
mihi per Gregem Latine Loquentium innotuit quod hic est index eorum librorum manuscriptorum qui in Bibliotheca Vaticana sunt et per interrete uideri possunt.