in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label scientia materialis. Show all posts
Showing posts with label scientia materialis. Show all posts

11/22/2022

in uniuersitatibus scholarium libertas

 
Iayanta Bhattacharya professor Stanfordensis hic refert cogitandi dicendique libertatem in uniuersitatibus scholarium non iam esse.

8/19/2021

cerebra masculinum et femininum

 
Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.

8/04/2021

decem res quas quidam professor per huius pestis tempus clarius cognouit

 
Iacobus Ioannides philosophiae doctor hic de decem rebus per huius pestis tempus clarius cognitis disserit: primum quod populo qui res diuinas non colat scientia materialis est deus, secundum quod quisquis scientiae materiali dominatur ciuitati dominatur, tertium quod plerique scientiae materialis cultores ut pecuniam et potestatem et auctoritatem accipiant huic quod a politia regantur non aduersantur, quartum quod quae politiae se scientia materiali fidere dicunt eae politiae res quotitatiuas rebus qualitatiuis antehabentes ad absurdum reducuntur, quintum quod neque est quicquam quod politia ut potestatem in re subita assumat non praetendat nec politia re subita praeterita eam potestatem deponit, sextum quod ciues democratici id quod est superuiuere et id quod est bene uiuere internoscere non possunt sed facile ita terreri possunt ut libertates abalienent, septimum quod politiae democraticae difficillimum est nihil facere--nam etiam quando nihil facere est optimum tamen eorum qui aliquid fieri uolunt uoces quam eorum qui non quicquam fieri uolunt maiores sunt--octauum quod extra res prosperas nulla est democratia sed quando rebus prosperis minae intentantur democratia in dictaturam delabitur, nonum quod ii qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt non intellectu suo sed quas res et homines ex adipiscendorum graduum opera nouerunt iis rebus hominibusque fidunt propterea quod ex illis rebus et hominibus se diffiniunt et ordinem super ceteros paucioribus gradibus scholasticis donatos assumunt, decimum quod iis qui plurimis gradibus scholasticis donati sunt mens ad ortas extra eorum consortium sententias minime patet.

4/07/2021

iterum de scribendo


iterum, ut hic refertur, indagatio hanc thesim fulcit quod manu quam electronice scribere cerebro magis prodest.

1/12/2021

qui cibi plurima alimenta habent


qui cibi plurima alimenta habent eorum ciborum hunc indicem Canalis Emissorius Britannicus edidit.
 
hi decem optimi sunt:
10. lutianus
9. holerum quae radicem singularem habent folia
8. adeps porcinus
7. beta uulgaris cicla
6. peponis semina
5. saluiae Hispanicae uel chiae semina
4. piscis pleuronectiformis
3. sebastes marinus
2. annona cherimola
1. amygdalum

9/30/2020

scientia materialis et fides Catholica


hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Paulus Robertulius sacerdos disserit quomodo fides Catholica et scientia materialis utraque ad alteram se habeant et quomodo liber Genesis intellegi possit.

8/12/2020

Marcus Terentius Varro de morborum causis (Res rusticae 1.2)


a[d]uertendum etiam si qua erunt loca palustria et propter easdem causas et quod [arescunt] crescunt animalia quaedam minuta quae non possunt oculi consequi et per aera intus in corpus per os ac nares perueniunt atque efficiunt difficilis morbos.

1/21/2020

Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem relinquit


ut hic refertur, Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem legalem, quam primus adeptus erat, reliquit ac dicit "mas sum et semper eram." amplius sic disserit "modo dogmatico adductus eram ut crederem me aliquid nomine genus sexuale habere et eius suppressionem mentis saluti problematum causam esse. quae omnia mendacia erant" et "mas sum et semper eram, quod mihi in re biologica uerum est et solum mihi ad rem ueram quasi ancorae esse potest."

1/03/2020

quomodo uiri et feminae inter se differant


Scotus Barrius Mercator in hoc tractatu quem titulo "Ad personalitatis differentias sexuales grauiter tractandas" in Americano scientiae materialis cultore scripsit disserit quomodo uiri et feminae inter se differant praesertim "ut de medio dicatur, masculi magis dominari et statum sibi uindicare et pericula experiri et animi elationes quaerere et mentem tenacem animumque stabilem habere et utilitarianistice ratiocinari et sententias abstractas suscipere solent....uiri etiam maiora collegia certandi causa condere solent in quibus collegiis ordines stabiles esse et indiuiduorum necessitudines parua animi collocatione indigere solent....e contrario feminae, ut de medio dicatur, magis sociabiles de animique motibus sensiles esse et alios fouere et compassione affici et se modo polito gerere et angi et de se dubitare et aesthetica suscipere solent. ut de medio dicatur, feminis magis animos tenent necessitudines intimae cooperatiuae dyadicae quae magis in animi motus intenduntur et quibus insunt ordines instabiles et aequalitarianismi normae ualidae....hoc dici potest quod harum differentiarum multae ingentes non sunt, et id plerumque recte dicatur si modo hic analysin nostram finiamus....[sed] hoc unum notabiliter excipiendum est quae est de hominum studio et de rerum studio differentia."

1/22/2018

scientia logica et computatra

hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.

8/08/2017

glacies Antarctica et atmosphaera praeterita

aliqua quae de atmosphaera praeterita e glacie Antarctica comperta sunt hic et hic exhibentur, exempli gratia hoc: