in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
Showing posts with label
Medii Orientis incolae Christiani.
Show all posts
Showing posts with label
Medii Orientis incolae Christiani.
Show all posts
Alexander Magister hic de nouem hominibus, qui propterea quod Hongcongi libertatem defenderant in carcerem nuper missi sunt, inter quos quinque Catholici sunt, disserit.
ut hic refertur, alium uirum Aegyptium et Christianum ciuitatis Mahumetisticae fautores interfecerunt.
ut hic refertur, septem Aegyptios Christianos interfecerunt et undeuiginti uulnerauerunt Mahumetistae, quam rem ciuitas Mahumetana se effecisse dicit.
hae sunt quorundam ducum Christianorum Syriacorum de Americanorum et Britannorum et Francorum impetu recenti sententiae, e quibus secundam praesertim noto: "nobis magno dolori est hic impetus a ciuitatibus potentibus quibus Syria nihil ullo modo nocuit factus."
ut hic refertur, Henricus Boulad Societatis Iesu sacerdos ad eum qui se Franciscum papam appellat scripsit: "mihi uidetur habitum patulum et tolerantiam et caritatem Christianam praetendens ecclesia Catholica in ideologiae liberalisticae et sinistrae laqueum cecidisse, quae ideologia populos occidentales delet. omnia enim ea quae illam ideologiam non suscipiunt in 'rectitudinis politicae' nomine statim ignominia notantur. multi autem existimant quendam thesium tuarum numerum illi ideologiae conuenire teque quippe qui nihil tibi minui sentias nunc hoc nunc illud concedere et ueritatis impendio nunc hanc uiam mediam nunc illam suscipere. populi autem occidentales in rebus ethicis moralibusque et religionalibus et spiritalibus perturbantur. ii populi ad hoc ut e confusione sua emergant non rerum uere dolorosarum tractatione relatiuistica adiuuabuntur. nam ei qui Mahumetismum omnium rerum impendio defendat et ab iis quae horribilia in eius nomine cotidie fiunt purgare conetur euenit ut is ueritatem prodat. Iesus autem nobis dixit 'ueritas uos liberabit.' quippe qui in hac re omnem uiam mediam recusabat sciebat quid fatum suum esset. eum sequentes Christiani innumerabiles martyrium uiae mediae antetulerunt, sicut etiamnunc hodie in Aegypto et aliis locis fit. Christiani et occidentales et orientales in maxima fragilitate sua a te aliquid aliud quam sententias incertas et tutas quae res ueras obscurent exspectant....tempus est contra hunc Mahumetisticismum qui in populos occidentales et ceteros mundi populos impetus facit a silentio dedecoro et erubescentiae indiciuo emergere. talem animum qui systematice conciliet plerique Mahumetistae existimant timoris et imbecillitatis indiciuum esse. si Iesus nobis dixit, 'beati pacifici', nobis non dixit, 'beati pacifistae'. haec autem sententia, quod pax quolibet impendio uel quolibet pretio eadem est, mere et simpliciter ueritatem prodit."
ut hic refertur, in Aegypto uir Christianus praeceptor a latronibus qui ad ciuitatem Mahumetanam pertinere putantur occisus est. hebdomade secundus occisus est.
ut hic refertur, Becharas Petrus cardinalis Raius dixit "a Mahumetistis multoties audiui eos in animo habere Europam his duobus telis uincere: fide et partu."
ut hic Francice et hic Anglice refertur, Nicodemus Dauid Sharaf archiepiscopus Mepsilanus Syrianus homines occidentales monet "expergiscimini. qui nos profugos hic fecerunt eos profugos nolite apud uos acceptare."
ut hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur, Iosephus Germanus Bernardinus archiepiscopus Smyrnensis anno 1999 in episcoporum Europaeorum synodo de Mahumetismo haec scripsit:
pater sancte et eminentiae uestrae, quadraginta et duos annos in Turcia, cuius ciuitatis 99.9 partes centesimae Mahumetani sunt, iamdudum habito et Asiae minoris archiepiscopus sedecim annos iamdudum sum. interuentionis igitur meae materia praeuidetur: quod problema Mahumetismus in Europa nunc et in tempus mox futurum ferat. Palastrio episcopo et iis qui in hac synodo augusta de ea re iam locuti sunt gratias ago. ergo mihi necesse non est explicationes longas et interpretationes propinquas edere. interuentione autem mea praecipue aliquid a patre sancto cum humilitatis meae sensu peto.
ut breuiter et clare dicam, primum referam tria quae, cum a quo relata sint consideratur, re uera facta esse credi possunt. primum in conuentu approbato qui ad Mahumetanorum et Christianorum dialogum pertinebat Mahumetanus qui magnam auctoritatem habebat olim ad Christianos conuersus cum tranquillitate et fidentia dixit 'propter leges democraticas uestras uos inuademus et propter leges religionales nostras uobis dominabimur.' hoc credere possumus quia dominatio iam coepta est ex iis thaleris qui pro oleo commutati adhibentur non ut in Africae septentrionalis et orientis medii ciuitatibus pauperibus munera edantur sed ut meschitae et centra culturalia in Christianorum ciuitatibus in quas Mahumetani migrant et inter quas Roma fidei Christianae centrum inest aedificentur. quomodo non in his omnibus rebus clarum dilatationis et reciperandae terrae consilium uideamus? secundum in alio Mahumetanorum et Christianorum conuentu, qui ut solet a Christianis paratus erat, cum particeps Christianus illos Mahumetanos publice rogauisset cur Mahumetani ne semel quidem talem conuentum parauissent is Mahumetanus qui inter eos cum auctoritate agere non deficiebat his uerbis respondit: 'cur ita faciamus? uobis nihil est quod nos doceatis, et nobis nihil est quod discamus.' cum surdo dialogus? uerum est quod qualia uocabula sunt dialogus et iustitia et ratio mutua et quales ideae sunt iura humana et democratia talia uocabula et ideae Mahumetanis quam nobis penitus alia significant. quam rem autem puto omnes iam agnoscere et fateri. tertium Hierosolymis in monasterio Catholico erat et fortasse etiamnunc est famulus Arabs Mahumetanus. quippe qui uerax et benignus erat a monachis magni habebatur et eos similiter magni habebat. olim autem uultu maesto eis dixit 'duces nostri conuentu acto decreuerunt omnes infideles interficiendos esse. tamen uos oportet non timere. nam uos omnes interficiam sed non faciam ut patiamini.' nos omnes scimus nobis distinguendam esse partem minorem fanaticam et uiolentam a parte maiore ueraci et placida sed haec pars maior cum aliquid in eorum dei uel alcorani nomine imperatur semper quasi modo militari arte sine cunctatione progredietur. utique historia nos docet partem minorem certam parti maiori quae ad tacite desperandum procliuis sit uoluntatem suam imponere semper posse.
haec tria exempla quae rettuli nimis parui habere uel, quod peius est, irridere est eius qui mali ignarus sit. mihi enim necesse uidetur grauiter considerare quid ea exempla modo dramatico doceant. tamen pessimistam non ago, contra signa. nam Christianus pessimista esse non potest cum Christus surrexit et uiuit qui ab ullo alio propheta uel similiter asserta persona differens Deus est. uictoria ultima Christi erit sed Dei tempora ualde longa esse possunt et solent. nam is moram tolerat et peccatorum conuersionem opperitur. interim tamen ecclesiam uoco ad parandum et operandum ut eius regni aduentus properetur....
hoc finiens e peritia mea uos hortabor ne Mahumetanis umquam permittatur ut in ecclesia Catholica precentur, quippe quod iis apostasiae nostrae demonstrationi certae sit. uobis gratias ago.
hic Ignatii Iosephi patriarchae Antiocheni III sententiae referuntur praesertim quod "etiam duces Catholici [qui in his ciuitatibus foederatis aut Europa habitant] a diurnariis et ducibus politicis hypocriticis uestris allectati nobis [ducibus Christianis Syrianis] dicere solent 'regimen Syrianum finiendum est'" sed "uobis nullum est ius quo ciuitati autocephalae quae etiamnunc in nationum unitarum societate agnoscitur uos immisceatis" et "duces politici occidentales dixerunt 'nobis democratia disseminenda est' sed qualem democratiam tali ciuitati disseminatis in quali ciuitate religionis et politiae separatio ignota est? nam ubi nulla est ea separatio ibi nulla erit democratia sed tandem eueniet ut eorum qui Mahumetani non sunt iura adimatis. ea autem qualis democratia est?"
in hoc tractatu de lingua Aramaica et iis qui ea loquuntur disseritur.
ea autem quae ibi a sacerdote de lingua Aramaica dicta esse referuntur ad alias quoque linguas pertinent: "si linguam nostram conseruamus historiam nostram et actu esse conseruamus. ubi est lingua ibi est populus et hereditas et cultus. si autem haec hereditas nullatenus conseruabitur, quod ad societatem pertinet, conficiemur."
ut hic refertur, Ioannes Clemens Ioannes Bartolomaeus archiepiscopus Beroeensis de Syria haec dixit: "uobis intellectu comprehendendum est quod id quod ex ciuitate Mahumetana et re publica Syriana eligimus patet....Bassar Alassadus multa uitia habet, sed arbitramini eum nonnullas uirtutes quoque habere. scholae gratuitae sunt et ualetudinaria quoque. meschitae necnon ecclesiae tributa non dant. in hac autem regione quae alia res publica talia facit? respondete ueraciter. mementote hoc quoque quod si hodie rei publicae fauere malumus ita facimus quia timemus ne theocratia Sunnica constituta nobis ius incolendae terrae nostrae demat."
et de hoc quod Europaei Mahumetistas in terras suas acceptant dixit "egoismus et ea quae res publicae uestrae modo seruili defendunt tandem uos quoque interficient. aperite oculos. nonne uidistis id quod nuper Lutetiae factum est?"
haec est breuis Flauiani Michaelis Melcii episcopi uita. Michael anno 1858 natus eparchus Gazartensis factus anno 1915 dum Othomanici Armenios et Assyrios interficiunt in custodiam datus tandem quippe qui Mahumetismum recusauerat decollatus est. ergo beatus declaratus est.
in hoc tractatu disseritur cur in Syria nonnulli Christiani Bassari Alassado faueant.
in hoc tractatu Gregorius III patriarcha Antiochenus refertur dixisse si in Syria Islamistae uicissent Christianos segregatim habitare coactum iri.
hic compendiose tractatur quomodo Medii Orientis incolae Christiani ex imperialismo Turcico et nationalismo et dicto Islamismo affecti sint et etiamnunc afficiantur. in tractatu dicitur quod Christiani quippe qui post imperium Turcicum deletum nationalistis Arabicis fauerunt ab nouioribus Islamistis iamdudum putantur hostes esse.
in hoc tractatu generaliter disseritur de facta in Aegypto contra Christianos uiolentia. in hoc disseritur de oppido nomine Cerdasa ubi inscriptum est ecclesiae parieti hoc "nos uobis furorem exhibebimus et efficiemus ut terrorismum uideatis". et in hoc narratur inscriptum esse ecclesiae ianuis hoc "Aegyptus Islamica est". et hic est index ecclesiarum et aliorum locorum qui ad Christianos attinent in quos impetus facti esse referuntur. et hic notantur ea quae Fraternitatis Mahumetisticae socii et alii dicti Islamistae contra Christianos faciunt.