7/20/2024

Pauli papae III litterae quae "sublimis Deus" appellantur


earum litterarum quae a Paulo papa III scriptae "sublimis Deus" appellantur tres textus in interreti (hic et hic et hic) inueni, sed ii uitia habent neque inter se concordes sunt. ergo eas litteras sic recensui: 
 
Paulus episcopus seruus seruorum Dei uniuersis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. sublimis Deus sic dilexit humanum genus ut hominem talem condiderit qui non solum boni sicut ceterae creaturae particeps esset sed ipsum summum inaccessibile et inuisibile bonum attingere et facie ad faciem uidere posset, et cum homo ad uitam et beatitudinem aeternam obeundam etiam sacrarum scripturarum testimonio creatus sit et hanc uitam et beatitudinem aeternam nemo consequi ualeat nisi per fidem domini nostri Iesu Christi fateri necesse est hominem talis conditionis et naturae esse ut fidem Christi recipere possit et quemcumque qui naturam hominis sortitus est ad ipsam fidem recipiendam habilem esse. nec enim quisquam adeo desipere creditur ut sese credat finem obtinere posse et medium summe necessarium nequaquam attingere. hinc ueritas ipsa quae nec falli nec fallere potest cum praedicatores fidei ad officium praedicationis destinaret dixisse dignoscitur "euntes docete omnes gentes." "omnes" dixit absque omni defectu cum omnes fidei disciplinae capaces exsistant. quod uidens et inuidens ipsius humani generis aemulus qui bonis omnibus ut pereant semper aduersatur modum excogitauit hactenus inauditum quo impediret ne uerbum Dei gentibus ut saluae fierent praedicaretur ac quosdam suos satellites commouit qui suam cupiditatem adimplere cupientes occidentales et meridionales Indos et alias gentes quae temporibus istis ad nostram notitiam peruenerunt sub praetextu quod fidei Catholicae expertes exsistant uti bruta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere praesumunt et eos in seruitutem redigunt tantis afflictionibus illos urgentes quantis uix bruta animalia illis seruientia urgeant. nos igitur qui eiusdem domini nostri uices licet indigni gerimus in terris et oues gregis sui nobis commissas quae extra eius ouile sunt ad ipsum ouile toto nisu exquirimus attendentes Indos ipsos utpote ueros homines non solum Christianae fidei capaces exsistere sed ut nobis innotuit ad fidem ipsam promptissime currere ac uolentes super his congruis remediis prouidere praedictos Indos et omnes alias gentes ad notitiam Christianorum in posterum deuenturas licet extra fidem
exsistant sua tamen libertate ac rerum suarum dominio priuatos seu priuandos non esse immo libertate et dominio huiusmodi uti et potiri et gaudere libere et licite posse nec in seruitutem redigi debere ac quicquid secus fieri contigerit irritum et inane nulliusque roboris uel momenti ipsosque Indos et alias gentes uerbi Dei praedicatione et exemplo bonae uitae ad dictam fidem Christi inuitandos fore et praesentium litterarum transumptis manu alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo alicuius personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis eandem fidem adhibendam esse quae originalibus adhiberetur auctoritate apostolica per praesentes litteras decernimus et declaramus, non obstantibus praemissis ceterisque contrariis quibuscumque. datum Romae anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, quarto nonas Iunii pontificatus nostri anno tertio.

7/15/2024

Georgius Bergolius

 
qui blogus "Rorate caeli" dicitur in eo blogo in hoc tractatu proponitur haec thesis quod Georgii Bergolii actiones uerbaque optime intelleguntur si is fraternitatem omnium hominum naturalem uitae supernaturali antehabere putatur.

7/10/2024

domus regum imperatorumque


domus Philippi Hispaniae regis II hic et hic.

domus Habsburgensium hic et hic

domus Ludouici Franciae regis XIV hic et hic.

domus Hohenzollernensium hic et hic.

domus regum Neapolitanorum hic et hic.

domus imperatorum Russicorum Petropolitana hic et hic et hic.

domus Vinsoria hic.

domus Bucinghamensis hic.

domus Censingtonensis hic.

7/08/2024

Oliuiae Alexae sententiae


Oliuia Alexa hic theses mentione dignas proponit. inter eas praecipue noto quod feminae inter se aequalitatem obtinere sed uiri se in ordines ponere solent. Oliuiae Alexae cinematium mihi notum fecit legio uirorum.

6/22/2024

de institutione liberali sententiae


ut hic refertur, per artes grammaticam rhetoricam logicam adipiscuntur homines uerborum et cogitationis facultates quibus uera cernant. ut in prouerbiorum libro dicitur (1.2-6):

ad sciendam sapientiam et disciplinam
ad intellegenda uerba prudentiae
ad suscipiendam eruditionem doctrinae
iustitiam et iudicium et aequitatem
ut detur paruulis astutia
adulescenti scientia et recogitatio.
audiat sapiens et addet doctrinam
et intellegens dispositiones possidebit;
animaduertet parabolam et allegoriam
uerba sapientium et aenigmata eorum.  

de institutione liberali hic dicitur "theorias aedificamus et ea quae sensu sciri possunt cognoscimus et ideas in quaestionem prouocamus propterea quod haec studia in se digna sunt." 

institutio liberalis hic dicitur esse ex quibus operibus cultus ortus est eorum operum lectio qua cultus elementis principiisque adhaereamus et uera cognoscamus. institutio liberalis dicitur nos eo cui quolibet tempore maxime fauetur et animi motibus et loci temporis politiae consuetudinibus et erroribus liberare. quod ad secundum pertinet, institutio liberalis et docet quod ratione uiuere oportet et per fabularum lectionem animi motuum purgationem habet. quod ad tertium pertinet, "institutio liberalis nos cogit de ideis et politiis et sententiis eorum qui in aliis terris et aliis temporibus et sub aliis systematibus politicis uiuebant legere ac colloqui. hoc indagationis genus non facere non potest ut ideas nostras consuetudinesque iudicemus. hoc indagationis genus facit ut ea quae putamus agimusque non solummodo propterea quod sic putare agere solemus sed etiam propterea quod ea contra alias consuetudines considerauimus putemus agamusque."

institutio liberalis hic dicitur facere ut inquiramus et cultus participes fiamus.

6/19/2024

hic et iste et ille

 
Michael Folius philosophiae doctor hic de hoc et isto et illo dicit: "quando res mihi quam tibi propior est, adhibeo adiuectiuum uel pronomen 'hic/haec/hoc'" "quando res nobis aequaliter longinqua est, utor 'ille/illa/illud'" "quando res tibi quam mihi propior est, utor 'iste/ista/istud' quod [Anglice] reddi potest 'that thing of yours.'"

similis est Laurentii Vallensis sententia in Elegantiis 2.4: "de me loquens dicere debeo 'hoc caput' 'haec manus' 'haec ciuitas' de te uero 'istud caput' 'ista manus' 'ista ciuitas' de tertia autem persona 'illud caput' 'illa manus' 'illa ciuitas'"

pro Missa Latina

 
Donaldus Clauster sacerdos hic.

arbor letalis

 
ex origine hic et in symphoniae imitationem hic et clauicinio neruisque hic.

Eduardi Elgari pompa prima


hic et hic et hic et hic est.

fabula infinita


modo electronico hic et hic et ab cantrice symphoniaque hic.

"Ligulae Chrononicae" ludi electronici carmina

 
anni 600 carmen a Phoenice Arco Angelo hic et a chordacistarum tetrade hic et a Columbio Robertulio hic et technoice hic est. 
 
contra Lauum pugnae partis secundae carmen hic est. 
 
magice obseratae ianuae carmen a Columbio Robertulio hic et a chordacistarum tetrade hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
regni Zelii carmen clauicinio eminente hic et a Zidano Tribali hic et a Columbio Robertulio hic et uiolino solo hic et tintinnabulo eminente hic et a chordacistarum tetrade hic et annorum 1981-1990 modo hic et eodem genere hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
Schalae carmen a Columbio Robertulio hic et chordis tintinnabuloque eminentibus hic et a Phoenice Arco Angelo hic et a Ponto Hultigreno hic et ab Leone Nocte hic et alio modo hic est.
 
carmen principale a Ponto Hultigreno hic et a chordacistarum tetrade hic est.

multa carmina modo electronico hic sunt.

6/08/2024

Carolae Gressae philosophiae doctricis opera

 
Carola Gressa philosophiae doctrix

hic feminismum reprobat;

hic disserit quae uitia feminismo et Mariae Vollistonicraftae sententiis insint;

hic narrat quomodo feminismus feminas affecerit;

hic feminismi secundi historiam narrat;

hic disserit quae mala feminismo insint praesertim Marxismus goetiaque et quod munus femineum uerum est fructificare.

duorum cardinalium Africanorum sententiae

 
Robertus cardinalis Saraus hic (cf. hic) refertur dixisse quod in regionibus occidentalibus multi quidem Christiani diuitiis adducti se ad illuminationem nouam aduenisse 
putant multi autem episcopi mundo aduersari nolunt, quibus sententiis ego totus assentior. etiam demonstrat episcopos Africanos iis litteris quae "Fiducia supplicans" appellantur non propter mores Africanos sed propter theologiam Catholicam aduersari. de illis litteris hic Fridolini cardinalis Ambongi sententiae referuntur.

6/07/2024

fides Christiana in Sinis et Honcongi


hic et hic refertur quomodo communistae cultum diuinum Honcongi adducere conentur.

ii quos communistae interfecerunt


de iis Saluator Leonicors episcopus Franciscopolitanus in "Principiis" hic disserit. etiam memorat multos in his ciuitatibus Americanis Marxismo fauere.

communistarum Sinicorum dux

 
Matthaeus Pottinger et Matthaeus Ioannides et Dauid Vitus in "Rebus ad Alias Ciuitates Pertinentibus" hic et Simona Carthagis hic disserit quid communistarum Sinicorum dux uelit. Matthaeus et Matthaeus et Dauid etiam disserunt quomodo illi resisti possit; nam ille eo magis prohibebitur quo magis Sinae aliis ciuitatibus ad adipiscendas res indigebunt.

6/04/2024

de litteris ecclesiasticis quae "Dignitas infinita" appellantur

 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic et hic.

Ioanna Smita hic.

Robertus Matthaeus hic.

Ionathas Liudulfus hic.

Timotheus Flandrianus hic.

Iacobus Tatus hic.

Nicolaus Rudolphus hic.

Marcus Nauta hic.

6/03/2024

sancti qui hodie coluntur


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic narrat.

Ionathas Liudulfus hic narrat.

5/28/2024

lingua Latina et concilium Vaticanum secundum

 
de iis Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit.

4/10/2024

de liberalismo sententiae


Ioannis Horuati sententia hic: "is [liberalismus] intenditur ad uoluntati potius quam intellectui placendum....liberalismi essentia est putandi sentiendi faciendi omnia ea quae animi motus effreni poscunt ius."  

Timothei Flandriani sententia hic: "liberalismi mendacium fundamentale est quod dignitas humana ex potestate oritur uel ut aliis uerbis dicatur quantum facere potes tanti es."

4/09/2024

de lingua Latina et humanismo Timothei Flandriani sententiae


Timotheus Flandrianus in hoc tractatu cuius pars maior ad alia pertinet de eo quod professio dicasterii doctrinae fidei nouissima non Latine edita est: "nobis necesse est lectores commonefacere quod haec ecclesia Catholica Romana est quamquam ii qui Romae regunt adhibendae linguae Romanae facultatem amiserunt. ergo non est textus Latinus. tibi, o concilii Vaticani secundi euentus, gratias ago. nos autem oportet lectores commonefacere numquam desinere quod lingua Latina Romanitasque amissa et cuilibet intelligentiae quae his litteris uerbosis tribuatur obstat et hunc pontificatum longius a Ioanne Paulo papa II Benedictoque papa XVI quorum ambo textus auctoritatiuos lingua Romana edere perseuerabant separat. hoc quoque hic pontificatus est iconoclastocratia" et de humanismo eo qui artium renascentium aetate agebatur: "'humanismus' quoque per se totus ex more maiorum est. alia fabula falsa est...quod 'artium renascentia tulit ad protestantismum qui ad liberalismum tulit; ergo humanismus per se haereticus est.' est autem et non est. nam ei fabulae deest mentio quod ecclesia artium renascentium humanismum concilio Tridentino baptizauit. hoc ad glorias cultus baroci qui mundi noti partem magnam ad hunc diem conuertit tulit" et de personalismo "etiam nos oportet cauere si 'personalismum' quippe qui quoque per se haereticus sit condemnare incipimus....eius motus qui mori maiorum fauet patronorum unus Theodericus Hildebrandensis huius motus philosophici Augustiniani (et Thomistici) saeculo uicesimo orti progressui auctor erat....porro 'personalismus' intellegi potest esse responsio philosophica et Catholica ad eos errores qui de persona humana liberalismo eiusque duabus filiabus turpibus feminismo et communismo insunt."

4/01/2024

Anna Bernarda de imaginibus pictis et theologia

 
Anna Bernarda nuper utitur imaginibus pictis quibus de theologia disserat: hic de Iesu Christo domino nostro apicem gerenti (ut Anna sic ego apicibus faueo. etiam de apicum usu uirili est hic tractatus in quo disseritur quid apex significet et cur uiri apices gerere non iam soleant. ego autem apicem doctoralem in schola gerere soleo.); hic de cena Emmaea; hic de Iesu resurgenti; hic de Iesu alios se tangere sinenti aut uetanti.

3/13/2024

ecclesia Mediolanensis

 
ut Gregorius Pippius hic refert, ecclesiam Mediolani sanctus Barnabas mensis Martii die decimo tertio anno 51 condidisse refertur.

2/17/2024

paruulorum institutio in Corea et alibi

 
qui professor in hoc tractatu memoratur is "dicit eam aetatem qua praeceptor ex se honorificetur non solum in Corea Australi sed in aliis mundi locis iam diu praeteritam abesse et praeceptoris parentisque modum inter se agendi praequam is abhinc decadem tantummodo unam uel duas se habuerit agnosci non posse."

1/17/2024

quae epistola prima pittacio missa est

 
in hoc tractatu refertur quod omnium per cursum publicum pittacio missarum litterarum prima erat epistola quam Gulielmus Blencinsopus anno 1840 in Anglia accepit.
 

 

1/16/2024

qui homines non Catholici erant sed sanctam Missam Tridentinam conseruari uolebant

  
de iis Iosephus Scegus philosophiae doctor hic disserit praecipue arbitratus quod ii quippe qui artes litterarias uisuales musicas et ceteras tales colebant sanctam Missam Tridentinam quippe quod earum artium opus magnum est perire nolebant.

1/15/2024

Zeldaidis carmina


carmen principale hic et hic (4:35-6:18) et hic et hic et hic et hic et hic et hic est.

labyrinthi carmen hic est.

labyrinthi carmen et carmen principale hic sunt.

ludi primi carmen finale hic est.

ludi secundi carmen initiale hic est.

palatii carmen hic est. 

piscis uentosi carmen hic et hic et hic est.

Zeldae carmen somnificum hic et hic et hic et hic et hic et hic et hic est.

mundi tenebrosi carmen hic et hic est.

uallis Gerudonicae carmen hic et hic et hic est.

Benedicti papae XVI renuntiatio

 
scholares qui de Benedicti papae XVI renuntiatione disseruerunt Anna Bernarda hic et Alexander Magister hic memorant.
 
etiam exhibet hic Anna Bernarda imaginem huius epistolae in qua Benedictus papa XVI anno 2022 nomen "cum benedictione apostolica mea" quam Anna pontificis summi propriam dicit subscribit.