Robertus cardinalis Saraus dixisse hic refertur "quomodo demi possunt populi iura quibus internoscatur profugus qui causa politica uel religionali a patria fugere cogatur et aduena qui causa oeconomica adueniens domicilii locum mutare uelit sed neque ad cultum ciuitatis quam habitet se accommodare neque eius participem se exhibere neque eum suscipere?" "eo magis (quomodo id fieri potest) si hic aduena aliam religionem et cultum habet et praetenditur ut quae res dignitatem absolutam habet id est populi salus communis ea res ad dignitatem relatiuam redigatur?" "iterum dico oportere nos cooperari ut quibus ciuitatibus accidit ut eae belli et morum corruptorum et iniustitiae uictimae fiant eas ciuitates reaedificemus, sed inde non sequitur ut oporteat nos eradicandorum populorum et delendarum ciuitatum auctores esse. nonnulli et Dei uerbo abutuntur ut multiculturalismi promotionem iustificent et hospitii excusationem commodo suo hilariter adhibent ut aduenarum susceptionem iustificent." et hic "indiuidualismi liberalistici ideologia fouet mistionem quae et fingitur ut patriarum et cultuum fines naturales erodat, et fert ad mundum postnationalem et unidimensionalem ubi nil nisi consumptio et fructificatio ullius habeatur."
"omnis qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet; qui permanet in doctrina hic et Patrem et Filium habet. si quis uenit ad uos et hanc doctrinam non affert nolite accipere eum in domum nec 'aue' ei dixeritis; qui enim dicit illi 'aue' communicat operibus illius malignis." (epistola 2.9-11)
ut hic refertur, sanctus Thomas Aquinas de iis quae facere numquam licet disserit:
"primo quidem...praecepta negatiua sunt magis uniuersalia et quantum
ad tempora et quantum ad personas. quantum ad tempora quidem quia
praecepta negatiua obligant semper et ad semper. nullo enim tempore est
furandum et adulterandum. praecepta autem affirmatiua obligant quidem
semper sed non ad semper sed pro loco et tempore; non enim tenetur
homo ut omni tempore honoret parentes sed pro loco et tempore. quantum
ad personas autem quia nulli hominum est nocendum; non autem
sufficientes sumus ut unus homo possit omnibus hominibus seruire." (super epistolam beati Pauli ad Romanos 13.2)
"tunc in praeceptis debet fieri dispensatio quando occurrit aliquis
particularis casus in quo si uerbum legis obseruetur contrariatur
intentioni legislatoris. intentio autem legislatoris cuiuslibet
ordinatur primo quidem et principaliter ad bonum commune, secundo autem
ad ordinem iustitiae et uirtutis secundum quem bonum commune
conseruatur et ad ipsum peruenitur. si qua ergo praecepta dentur quae
contineant ipsam conseruationem boni communis uel ipsum ordinem
iustitiae et uirtutis huiusmodi praecepta continent intentionem
legislatoris et ideo indispensabilia sunt." (summa theologiae IaIIae100.8)
hic apud Principia Eduinus Maria Acaedus disserit quomodo sancta Missa Latina in Nigeria se habeat.
praeter illa quae antehac imposui, etiam haec:
Lucas euangelista: "respondens autem alter [latro] increpabat illum dicens 'neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus.'" (23.40-41)
Innocentius papa I: "quaesitum etiam est super his, qui post baptismum administrauerunt et aut tormenta sola exercuerunt aut etiam capitalem protulere sententiam. de his nihil legimus a maioribus definitum. meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas et propter uindictam noxiorum gladium fuisse permissum et Dei esse ministrum uindicem in huiusmodi datum. quemadmodum igitur reprehenderent factum quod auctore Deo uiderent esse concessum? de his ergo ita, ut hactenus seruatum est, ne aut disciplinam euertere aut contra auctoritatem Domini uenire uideamur. ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur." (epistola 6.3.7-8 in patrologia Latina 20.499A-B)
catechismus Romanus: "alterum permissum caedis genus est quod ad eos magistratus pertinet quibus data est necis potestas qua ex legum praescripto iudicioque in facinorosos homines animaduertunt et innocentes defendunt. quo in munere dum iuste uersantur non modo ii caedis non sunt rei sed huic diuinae legi qua caedes uetatur maxime oboediunt. cum enim legi huic finis is propositus sit ut hominum uitae salutique consulatur magistratuum item qui legitimi sunt scelerum uindices animaduersiones eodem spectant ut audacia et iniuria suppliciis repressa tuta sit hominum uita. quare Dauid 'in matutino' inquit 'interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem.'" (3.6.4)
Pius papa XII: "quando de hominis morte condemnati interfectione agitur ne tunc quidem ciuitas indiuidui ius uitae demit. nam tunc potestati publicae proprium est hominem condemnatum uitae bono in culpae expiationem priuare cum iam scelere suo se uitae iure priuauit" (acta apostolicae sedis 1952, p. 787; Anglice hic)
etiam hic et hic.
ut hic refertur, Thomas Creanus sacerdos ordinis praedicatorum disserit cur "quamquam sancti Thomae [Aquinatis] operum multi et uarii loci in Amoris laetitia citantur tamen dicere non possim me existimare quod eae citationes...eorum quae doctor angelicus de amore coniugali uel passionibus uel uetitionibus moralibus uniuersalibus uel sacrae communionis a peccatoribus publicis sumptione docuit expositionem fidam praebeant."
Ignatius Zambitus episcopus Pactensis emeritus hic ad quaestiones sic respondisse refertur.
Q: "excellentia, fitne impetus in populos occidentales?"
R: "fit impetus in Europam in populos occidentales et certe in fidem Christianam....hodie saecularismus et hedonismus et relatiuismus faciunt ut nostri sensus noster progressiue diruatur, et hoc Mahumetismum corroborat."
Q: "estne Mahumetismus religio pacifica?"
R: "nullatenus religio pacifica est....scilicet omnes Mahumetistos terroristas esse dicere non possumus nec debemus quidem, sed certum est quod omnia ea scelera in Mahumetismi nomine fiunt. bellum religiosum est. sunt etiam Christiani improbi--cur non--, sed hoc tempore homicidas qui Iesu nomen adhibentes uel clamantes scelera faciant non uidi. porro euangelium misericordiae et pacis et ueniae textus est, qui ab eo quem Alcoranus refert ualde differt."
Q: "non fieri non potest ut omnia haec nobis ad immigrationis thema animum aduertant. possumusne omnes suscipere?"
R: "non possumus. fortuna bona Bassettius cardinalis nuper dolum et certe ideologicas theses quae etiam ecclesiae insunt iuste correxit. susceptio quae caritas est sapienter et prudenter legum respectu agitur. ut summam faciam, ordine agatur, et is qui huc uenit se regulis nostris et cultui et mori maiorum adaptare debet. exempli gratia mihi animus confunditur quod nonnulli aduenae, sicut nuper Neapoli factum est, uigiles publicos circumdare uel minari impune possunt. illi autem ad defendendos se et ordinem publicum contra agendi ius habebant. sed timeo ut illi ita fecerint, id quod in regione normali factum esset, quia si quid egissent, quod ius habebant, euenisset ut legis protectores sed non uiolentiae auctores in carcere essent."
Q: "existimasne hodie patere quid ecclesia de Mahumetismo doceat?"
R: "hoc solum dico Benedictum XVI maiorem claritatem exhibuisse et illam eius lectionem Ratisbonensem quasi miliario insuperato esse. uera dixit."
Q: "suntne aduenae opibus et occasioni felici?"
R: "opibus non sunt et etiam minus occasioni felici. saltem hoc modo. tales fieri possent si re uera ciuitatis participes fieri uellent. sed maior pars eorum ciuitatis participes fieri aspernantur. quotiens superbe cibum ab uoluntariis oblatum abiiciunt! uel dicunt se Italiae pigere. mihi uidentur nullatenus ciuitatis participes fieri in animo habere, et tum de quibus opibus loquimur?"
Q: "suntne etiam in ecclesia ii qui [aduenarum] susceptionem profiteantur?"
R: "ecclesia magnum corpus est, et ex omnibus constat. fieri potest, neque existimo fieri non posse ut etiam inter nos sint qui susceptionem profiteantur, quae susceptio ualde lucrosa et commoda est."
ad haec pertinent etiam ea quae Philippus Villariensis hic dixisse refertur.
ut exempli gratia in hoc Christiani Ludouici Drostii libro in pagina 17 refertur, nonnulli scholares anno 1914 epistolae subscripserunt, in qua epistola in Anglia edita dicunt "nos existimamus Germaniam in artibus et scientiis nationem principem esse, et nos omnes a scholaribus Germanis didicimus et discimus. quod bellum contra illam pro Serbia et Russia geratur id bellum contra cultum humanum peccatum erit".
ut hic exhibetur:
epistola ad uenerabiles praesules conferentiarum episcopalium
cum oecumenicum concilium Vaticanum II nuper feliciter absolutum sapientissima
documenta promulgauerit siue in re doctrinali siue in re disciplinari ad ecclesiae uitam efficaciter promouendam, graue populo Dei uniuerso incumbit onus
nempe omni nisu satagendi ut ad actum perducatur quidquid Spiritu Sancto
afflante in amplissimo illo episcoporum coetu praesidente summo pontifice
sollemniter propositum uel decretum fuit.
ad hierarchiam uero spectat ius et officium uigilandi dirigendi promouendi
renouationis motum a concilio inchoatum ita ut eiusdem concilii documenta et decreta rectam interpretationem accipiant et ad effectum deducantur secundum
propriam ipsorum uim et mentem adamussim seruatam. haec enim doctrina ab episcopis est tuenda, quippe qui sub Petro capite munere auctoritatiue docendi
pollent. laudabiliter uero multi pastores concilii doctrinam apte explicandam
iam susceperunt.
dolendum attamen est ex uariis partibus nuntios non faustos peruenisse de
abusibus in doctrina concilii interpretanda inualescentibus necnon de
peregrinis et audacibus opinionibus hic illic insurgentibus quae plurium
fidelium animos non parum perturbant. laudanda sunt studia et conamina ad ueritatem penitius inuestigandam probe distinguendo inter id quod est credendum
et id quod est opinabile, at ex documentis ab hac sacra congregatione examinatis
constat de non paucis sententiis quae limites simplicis opinionis uel
hypotheseos facile praetergredientes ipsum dogma et fidei fundamenta aliquatenus
afficere uidentur.
aliquot ex istis sententiis et erroribus per modum exempli expedit tangere
prout ex relationibus uirorum doctorum necnon ex editis scriptis innotescunt.
1) imprimis occurrit ipsa sacra reuelatio: sunt etenim qui ad sacram scripturam
recurrunt traditione consulto seposita sed biblicae inspirationis et
inerrantiae ambitum et uim coartant et de historicorum textuum ualore non recte
sentiunt.
2) quod autem attinet ad doctrinam fidei formulae dogmaticae dicuntur ita
historicae euolutioni subesse ut etiam ipsarum sensus obiectiuus mutationi
obnoxius sit.
3) magisterium ordinarium ecclesiae praesertim Romani pontificis ita interdum
negligitur et paruipenditur ut ad regionem rerum opinabilium fere relegetur.
4) ueritatem obiectiuam absolutam firmam et immutabilem quidam fere non
agnoscunt omniaque cuidam relatiuismo obnoxia faciunt, et quidem ea fucata
ratione secundum quam ueritas quaecumque rythmum euolutionis conscientiae et
historiae necessario sequatur.
5) ipsa D.n. Iesu Christi adorabilis persona impetitur cum in recogitanda
christologia tales de natura et persona conceptus adhibeantur qui cum dogmaticis
definitionibus uix componi possunt. serpit quidam humanismus christologicus ob
quem Christus ad condicionem simplicis hominis reducitur qui sensim suae
diuinae filiationis conscientiam acquisierit. eius uirginalis conceptio
miracula ipsa resurrectio uerbotenus conceduntur sed reapse ad merum ordinem
naturalem reducuntur.
6) itidem in sacramentorum theologica tractatione quaedam elementa uel
ignorantur uel non sufficienter attenduntur maxime quod ad Ss.mam Eucharistiam
attinet. de praesentia reali Christi sub speciebus panis et uini non desunt qui
disputent exaggerato symbolismo fauentes perinde ac si panis et uinum non per
transubstantiationem conuerterentur in corpus et sanguinem D.n. Iesu Christi, sed mere transferentur ad quamdam significationem. sunt etiam qui conceptum
agapes quoad Missam plus aequo urgent prae idea sacrificii.
7) sacramentum paenitentiae quidam explicare malunt tamquam medium
reconciliationis cum ecclesia non satis exprimendo reconciliationem cum ipso
Deo offenso. contendunt etiam huic sacramento celebrando necessariam non esse
personalem confessionem peccatorum sed solam functionem socialem
reconciliationis cum ecclesia exprimere satagunt.
8) nec desunt qui doctrinam concilii Tridentini de peccato originali uel
paruipendunt uel ita commentantur ut originalis culpa Adami et ipsius peccati
transmissio saltem obfuscentur.
9) nec minores circumferuntur errores in ambitu theologiae moralis. etenim non
pauci obiectiuam rationem moralitatis reicere audent; alii legem naturalem non
accipiunt, asserunt uero legitimitatem moralis situationis quam dicunt. perniciosae opiniones propagantur de moralitate ac responsabilitate in re
sexuali et matrimoniali.
10) his omnibus addenda est nota de oecumenismo. laudat profecto sedes apostolica
eos qui in spiritu decreti conciliaris de oecumenismo incepta promouent ad
caritatem cum seiunctis fratribus fouendam eosque ad unitatem ecclesiae
attrahendos sed dolet non deesse qui decretum conciliare suo modo
interpretantes talem actionem oecumenicam urgent quae ueritatem offendat de fidei et ecclesiae unitate fauendo periculoso irenismo et indifferentismo, quod
quidem a mente concilii omnino alienum est.
huiusmodi errores et pericula singula quidem hic illic sparguntur, summaria uero synthesi collecta hac epistula locorum ordinariis exhibentur ut pro suo
quisque munere et officio satagat ad ea compescenda uel praecauenda.
enixe autem hoc sacrum dicasterium rogat ut iidem locorum ordinarii in propriis conferentiis episcopalibus adunati de illis agant et ad sanctam sedem opportune
referant suaque pandant consilia ante festum natiuitatis D.n.I.Ch. anni
currentis.
has litteras quas publici iuris fieri patens ratio prudentiae uetat ordinarii
aliique quibuscum ipsi eas communicare iusta de causa censuerint sub stricto
secreto tegant.
hic est epistola in qua Iacobus Amorius qui tunc apud Gugulum ingeniator erat inter alia praecipue de hoc quod patet sed saepe negatur disserit quomodo uiri et feminae e natura inter se differant.
apud Quillettum de Iacobi Amorii epistola tres professores et alia philosophiae doctrix sic disserere referuntur. Leus Iussimus uniuersitatis Rutgeriae professor dicit "[Iacobus Amorius] de
paene omni re scientiali et iis quae ea importat ipsa uera dicit." Dauid Schmittus autem uniuersitatis Bradleianae professor dicit "quod ad animi uel ingenii uel morum qualitates
attinet, huius quod uiris et feminis quarundam qualitatum quantitates ut
de medietate arithmetica dicam fortasse differunt euidentia ualde
robusta est." Galfridus Molinarius autem uniuersitatis Neomexicanae professor dicit "quae theses praecipuae de differentiis sexualibus ei [Iacobi Amorii epistolae] insunt eae theses magnis indagationis trans species et culturas et historiam actae uoluminibus perbene fulciuntur." Debora Soha autem philosophiae doctrix dicit "inter feminas et uiros differentiae sexuales...uerae esse intelleguntur quippe quarum euidentia (milia inuestigationum) robusta est."
aliqua quae de atmosphaera praeterita e glacie Antarctica comperta sunt hic et hic exhibentur, exempli gratia hoc: