12/30/2020

duces politici in Anglia et Francia et Mexico contra fidem Catholicam agentes

 
hic Declanus Loiguirius narrat quae duces politici in Anglia et Francia et Mexico contra fidem Catholicam fecerint, ut monstret qualia duces politici in his ciuitatibus foederatis fortasse facturi sint.

12/11/2020

in patriarchiae defensionem

 
R. V. Iuuenculus hic patriarchiam defendit. inter alia haec noto.
 
dicitur patriarchia ex fide Christiana sic mutata esse ut ordinem et energiam seruans magis aequalitariana et spiritalis facta sit. nam patriarchia Christiana non solummodo nobilium sed omnium est atque et mariti in uxorem iura seruat et uxoris in maritum iura addit. hic conferri potest sanctus Augustinus dicens "hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est, ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. imperant enim qui consulunt sicut uir uxori parentes filiis domini seruis. oboediunt autem quibus consulitur sicut mulieres maritis filii parentibus serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis quibus uidentur imperare. neque enim dominandi cupiditate imperant sed officio consulendi nec principandi superbia sed prouidendi misericordia" (De ciuitate Dei 19.14).  
 
distinguitur inter appetitum animalisticum et cultum humanum, qui sic inter se contrarii esse possunt ut hominis indiuidui appetitus animalisticus reprimendus est ut consortium floreat, et eius repressionis pars necessaria est postulare ut femina antequam pariat uiro indiuiduo nubat. id est, cultus humanus constitui non potest nisi feminae tali regula tenentur. simul patriarchia postulat ut uiri liberos suos et eorum matrem sustentent, quod appetitui animalistico masculino contrarium est; nam, ut addo, appetitus animalisticus masculinus est quam plurimos liberos ex quam plurimis feminis gignere. sic et feminae et uiri talibus regulis tenentur, qualibus regulis cultus humanus oriri et augeri possit. ex iis regulis, ex quibus patriarchia constat, cultus humanus oritur neque aliter oriri potest.

12/01/2020

genus barocum

 
ecclesia sanctissimi nominis Iesu hic.
 
basilica sanctorum Celsi et Iuliani hic.
 
ecclesiae sanctae Catharinae et Iesu hic.

11/27/2020

sanctus Augustinus de Iuda Iscariote

 
[Iesus] habuit inter eos unum quo malo utens bene et suae passionis dispositum impleret et ecclesiae suae tolerandum malorum praeberet exemplum. [De ciuitate Dei 18.49]

11/24/2020

sanctus Augustinus de androgynis


Deus enim creator est omnium qui ubi et quando creari quid oporteat uel oportuerit ipse nouit sciens uniuersitatis pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel diuersitate contexat. sed qui totum inspicere non potest tanquam deformitate partis offenditur quoniam cui congruat et quo referatur ignorat. pluribus quam quinis digitis in manibus et pedibus nasci homines nouimus et haec leuior est quam illa distantia sed tamen absit ut quis ita desipiat ut existimet in numero humanorum digitorum errasse Creatorem quamuis nesciens cur hoc fecerit. ita etsi maior diuersitas oriatur scit ille quid egerit cuius opera iuste nemo reprehendit. apud Hipponem-Diarrhytum est homo quasi lunatas habens plantas et in eis binos tantummodo digitos similes et manus. si aliqua gens talis esset illi curiosae atque mirabili adderetur historiae. num igitur istum propter hoc negabimus ex uno illo qui primus creatus est esse propagatum? androgyni quos etiam Hermaphroditos nuncupant quamuis admodum rari sint difficile est tamen ut temporibus desint in quibus sic uterque sexus apparet ut ex quo potius debeant accipere nomen incertum sit; a meliore tamen, hoc est a masculino, ut appellarentur loquendi consuetudo praeualuit. nam nemo unquam androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. ante annos aliquot nostra certe memoria in oriente duplex homo natus est superioribus membris inferioribus simplex; nam duo erant capita duo pectora quatuor manus; uenter autem unus et pedes duo sicut uni homini et tam diu uixit ut multos ad eum uidendum fama contraheret. quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe dissimiles his ex quibus eos natos esse certissimum est? (De ciuitate Dei 16.8)

11/19/2020

farina auenacea


hic disseritur quomodo athletae farinam auenaceam parent.

11/02/2020

Caroli Mariae Vicanati archiepiscopi opera


Caroli Mariae Vicanati archiepiscopi epistola prior ad Donaldum Trumpum praesidem hic est et altera hic.

eiusdem archiepiscopi epistola in qua disseritur quomodo problematum ecclesiasticorum recentiorum radices concilio Vaticano secundo insint hic est.

10/17/2020

quomodo fiat ut uiri animo bono sint

 
refertur hic indagatio indicans quod ad efficiendum ut uir animo bono sit maximum confert hoc quod ei munus suum placeat.

10/13/2020

rerum praeteritarum obliuisci periculosum est

 
Ricardus Cipolla sacerdos haec, quae hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur referuntur, in Nouo Portu in ecclesia sancti Stanislai praedicauit: "rerum praeteritarum obliuisci ualde periculosum est....nam unde ueneris nescire efficit ut quis hodie sis intellegere difficile sit. res praeteritas non nouisse est sub talium hominum potestate se ponere, quales homines de rebus praeteritis fabulas fingant ut de iis quae actu sunt existimationes suas omnibus imponant ut causam suam quam supra res praeteritas esse asserunt prouehant."

10/12/2020

iterum de oeconomiae et conuersationis prohibitione


Ioannes Naugulus sacerdos hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur iterum disserit quomodo oeconomiae et conuersationis prohibitio legi naturali contraria sit.

9/30/2020

scientia materialis et fides Catholica


hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Paulus Robertulius sacerdos disserit quomodo fides Catholica et scientia materialis utraque ad alteram se habeant et quomodo liber Genesis intellegi possit.

9/14/2020

utrum et cur et quomodo Americanorum numerum augeri oporteat

 
Matthaeus Ecclesias hic argumentatur Americanorum numerum augeri oportere et quomodo id prospere effici possit. ei consentio praecipue de his sententiis primum quod ciuitas communistica Sinica maligna est et ulla alia ciuitate grauius cum his ciuitatibus foederatis contendit, secundum quod in permittendo ut aduenae in has ciuitates se transferant necesse est non omnibus permittere sed cum cura eligere, tertium quod necesse non est quod hominum numerus auctus terram aquas aerem et cetera corrumpat. 
 
atqui quamquam Matthaeus aliquid boni i.e. hominum numerum auctum propter causam idoneam i.e. ut cum ciuitate communistica Sinica contendamus cupere uidetur tamen suspicor eum re uera hominum numerum auctum propter causas non idoneas cupere. nam is in hoc quod feminae quam uolunt pauciores paruulos pariunt magnum problema uidet. et ad soluendum id problema hortatur ut absentia mercenaria et paruulorum cura publica augeantur. nihil igitur Matthaeus dicit nisi hoc quod oportet plures opes feminis tradi ut feminae ea quae cupiunt habeant. ibi igitur nihil est nisi feminismus.   
 
re uera ad adducendos homines ut plures paruulos gignant ea quae Matthaeus proponit necessaria non sunt. immo non alia necessaria sunt praeterquam quod feminae primum paruulos extra conubium non habeant secundum postquam nupserunt in conubio maneant tertium extra familiam non munere fungantur. fateor ut plerique uiri familiam ea quam ipsi merent pecunia sola sustentare possint multa facienda uel mutanda esse.
 
etiam timeo ne domiciliorum in regionibus suburbanis aedificatorum numerus auctus ipsa ea quae in iis regionibus amoena sunt deleat. etiam de eo quod de aduenis re uera conseruatistis dirum est i.e. aliorum morum illatione Matthaeus nihil dicit.  
 
ut breuiter dicam, Matthaeus problema recte monstrat sed non solutiones idoneas proponit.

8/24/2020

paruulorum institutio


Ioannes Zulsdorfus sacerdos de paruulorum institutione scholisque Catholicis nonnulla magna hic notat.

8/21/2020

feminae et conubium


qualium feminarum sententiae hic (unde huc et huc fertur) et hic referuntur, tales feminae efficiunt ut conubium uiris caelibibus dirum uideatur.

exorcista de notis corporalibus


hic apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem exorcista de notis corporalibus disserit.

8/19/2020

saltatrix et carmen


scio nec quis sit haec saltatrix (hic) nec quid Iaponice dicatur, sed quam contagiosum carmen!

8/18/2020

contra feminarum suffragium tractatus

 
hic Michael Guarennus Dauidulides de feminarum Americanarum suffragio disserit. praecipue animaduerto Candidam Iuuenculam disserentem de moribus femineis qui ab ea feminas duces bonas efficere dicuntur sed mihi uidentur feminas potestate politica indignas facere, in cuius sententiae meae euidentiam est hoc quod, sicut Michael narrat, ex quo tempore feminae Americanae suffragium acceperunt iam pridem hae ciuitates foederatae corrumpuntur. scilicet etiam ante feminarum suffragium constitutum hae ciuitates foederatae problemata habebant, sed post feminarum suffragium constitutum problemata multo grauiora facta sunt. neque hic ego uel Michael ratiocinamur "post hoc, ergo propter hoc". nam Michael argumentationes exhibet.
 
hic autem Anna Bernarda contra feminarum suffragium sic disserit: "feminae sic constitutae sunt ut modo innato ac salutari sustentari et protegi cupiant....uolunt aliquem uel aliQVID se curare. propter hoc feminae propendent socialismo fauere et plerumque student ut politia quandocumque eis sustentationem promittit augeatur....illum agendi modum femininum et salutarem sed suffragio peruersum Satanas adhibuit ut in uirorum locum consortio sustentatiuum politiam systematice ponat."

biblia sacra usta


ut hic refertur, bibliorum sacrorum unum exemplum uel duo homines Portlandiae in Oregonia tumultuantes usserunt.

8/12/2020

ecclesia in domus cella superiore


in blogo qui "Rorate caeli" dicitur hic disseritur de domus Amstelodamensis cella superiore quae aetate priore qua reformatores falsi Catholicos persequebantur ecclesia erat et nunc in usu seruatur ut a philotheoris uisitetur sed fortasse claudetur.

Marcus Terentius Varro de morborum causis (Res rusticae 1.2)


a[d]uertendum etiam si qua erunt loca palustria et propter easdem causas et quod [arescunt] crescunt animalia quaedam minuta quae non possunt oculi consequi et per aera intus in corpus per os ac nares perueniunt atque efficiunt difficilis morbos.

8/11/2020

praeda Chicagi nuper capta


Ariel Adamulides qui pro societate quae "Vitae Nigrae Attinent" dicitur munere fungitur hic de praeda Chicagi nuper capta dixisse refertur "non angor si quis decernit ab taberna Guccia uel Macia uel Nices praedam capere; nam ita efficitur ut is manducet. ita efficitur ut is uestes habeat." et "ea compensatio est. quicquid ii capere uolebant capere eis licet propterea quod hae societates assecurantiam habent."

sanctus Augustinus ad homines tumultuantes


Ioannes Zulsdorfus hic refert quod cum circiter anno Domini 400 quendam militem qui malum graue fortasse homicidium fecerat oppidani tumultuantes interfecissent et praeterea ampliorem ultionem cuperent ad eos sanctus Augustinus hunc sermonem (302) in solemnitate sancti Laurentii martyris locutus est:

mutandus est qui malus erat; mutatus instruendus est; instructus perseuerare debet. "qui enim perseuerauerit usque in finem hic saluus erit" [Matth. 10.22 et 24.13]. sed dicunt multi mali multa mala. et quid uelles tu? an a malis bona? noli quaerere uuam in spinis; prohibitus es "ex abundantia cordis os loquitur" [Luc. 6.45]. si aliquid potes si tu iam non es malus opta malo ut sit bonus. quid saeuis in malos? "quia mali sunt" inquis. addis te illis saeuiendo in illos. consilium do: displicet tibi malus; non sint duo. reprehendis et adiungeris? auges eius numerum quem condemnas? de malo uis uincere malum? de malitia uincere malitiam? erunt duae malitiae, ambae uincendae. non audis consilium Domini tui per apostolum "noli uinci a malo sed uince in bono malum" [Rom. 12.21]? forte ille peior est; cum et tu sis malus duo tamen mali. ego uellem ut uel unus esset bonus. postremo saeuit usque ad mortem. quid et post mortem ubi ad illum malum iam non peruenit poena et alterius mali tota exercetur malitia? hoc insanire est non uindicare. quid uobis dicam, fratres mei? quid uobis dicam, "non uobis placeant tales"? itane uero de uobis sensurus sum quia placent uobis tales? absit a nobis ut sentiamus ista de uobis. sed parum est ut tales displiceant uobis, parum est; est aliquid quod de uobis exigendum est. ne quis dicat "Deus nouit quia nolui fieri". ecce duas res dixisti: et non feci, et nolui fieri. adhuc parum est. parum est prorsus si noluisti si non etiam prohibuisti. habent mali iudices suos habent potestates suas de quibus apostolus ait "non enim sine causa gladium portat. uindex est enim in iram" sed "ei qui male agit". in iram uindex ei qui male agit. "quod si malum" inquit "feceris time". "non enim sine causa gladium portat. uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa" [Rom. 13]. "quid ergo" ait aliquis "sanctus Laurentius malum fecerat ut a potestate occideretur?" quomodo in illo impletum est "bonum fac et habebis laudem ex illa" quando propter bonum tantos cruciatus meruit ex illa? si non haberet laudem ex illa hodie non honoraretur non a nobis praedicaretur non tanto praeconio laudaretur. habet ergo laudem ex illa etiam nolente illa. non enim ait apostolus "bonum fac et laudabit te potestas ipsa". bonum enim fecerunt apostoli omnes et martyres, et non eos laudauerunt sed interfecerunt potius potestates. ergo si diceret "bonum fac et laudabit te potestas" deciperet te. modo autem temperauit uerba circumspexit appendit moderatus est circumcidit. discite quod audistis "bonum fac et habebis laudem ex illa" etiam ipsa laudante si bona est. si autem iniqua est mortuus pro fide pro iustitia pro ueritate habebis laudem ex illa etiam saeuiente illa. ex illa enim habebis non ipsa laudante sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. ergo bonum fac et habebis et securus eris. sed malus ille tanta fecit tantos oppressit tantos ad mendicitatem egestatemque perduxit. habet iudices suos habet potestates suas. ordinata est res publica. "quae enim sunt a Deo ordinatae sunt" [Rom. 13.1-4]. tu quare saeuis? quam potestatem accepisti nisi quia non sunt ista publica supplicia sed aperta latrocinia? quid enim? considerate in ipsis ordinibus potestatum destinatum supplicio et damnatum cui gladius imminet non licere feriri nisi ab illo qui ad hoc militat. militat quaestionarius; ab illo percutitur damnatus. si damnatum iam supplicio destinatum percutiat exceptor nonne et damnatum occidit et tanquam homicida damnatur? certe quem occidit iam damnatus est iam supplicio destinatus sed inordinate ferire homicidium est. si homicidium est inordinate ferire damnatum quid est, rogo uos, uelle ferire inauditum uelle ferire non iudicatum uelle ferire nulla accepta potestate hominem malum? non enim malos defendimus aut dicimus malos non esse malos. reddent inde rationem qui iudicant. quare de morte aliena tu uis reddere difficultatem rationis qui non portas sarcinam potestatis? liberauit te Deus ut non sis iudex; quid tibi usurpas alienum? de te redde rationem. O Domine, quomodo pupugisti corda saeuientium quando dixisti "qui sine peccato est prior in illam lapidem mittat". uerbo graui et acuto compunctis cordibus conscientias suas agnouerunt et iustitiae praesenti erubuerunt et unus post unum abscedentes solam mulierem miseram reliquerunt. sed non fuit sola rea quia cum illa erat iudex nondum iudicans sed misericordiam praerogans. dimissae sunt enim discedentibus saeuientibus misera et misericordia. et ait illi Dominus "nemo te condemnauit?" respondit "nemo, Domine". "nec ego" inquit "te damnabo. uade et deinceps iam noli peccare" [Ioan. 8.3-11]. sed tanta mihi fecit miles iste. uellem nosse si militares utrum similia non faceres. nec uolumus talia fieri a militibus quibus pauperes opprimuntur; uolumus et ipsos audire euangelium. non enim benefacere prohibet militia sed malitia. uenientes autem milites ad baptismum Ioannis dixerunt "et quid nos faciemus?" ait illis Ioannes "neminem concusseritis; nulli calumniam feceritis; sufficiat uobis stipendium uestrum". et uere, fratres, si tales essent milites felix esset ipsa res publica. sed non solum miles talis esset sed et telonearius talis esset qualis ibi describitur. nam dixerunt ei publicani, id est, telonearii "et nos quid faciemus?" responsum est "nihil amplius exigatis quam constitutum est uobis". correptus est miles correptus est telonearius; corrigatur et prouincialis. habes uniuersalem directam correctionem. quid faciemus omnes? "qui habet duas tunicas communicet cum non habente et qui habet escas similiter faciat" [Luc. 3.11-14]. uolumus ut audiant milites quod praecepit Christus; audiamus et nos. non enim Christus illis est et nobis non est. omnes audiamus et concorditer in pace uiuamus. "oppressit me cum essem negotiator". tu ipsum negotium bene egisti? in ipso negotio fraudem non fecisti? in ipso negotio falsum non iurasti? non dixisti "per illum qui me traiecit per ipsum mare quia tanti emi quod non tanti emisti"? fratres, dico uobis expresse et quantum Dominus donat libere, non saeuiunt in malos nisi mali. alia est potestatis necessitas. nam iudex plerumque cogitur eximere gladium et ferire nolens. quantum enim ad ipsum pertinet, uolebat seruare sententiam incruentam sed perire noluit forte publicam disciplinam. pertinuit ad eius professionem ad eius potestatem ad eius necessitatem. ad te quid pertinet nisi rogare Deum "libera nos a malo" [Matth. 6.13]? O qui dixisti "libera nos a malo" liberet te Deus a te ipso. ad summam, fratres, quid uitemus? omnes Christiani sumus. nos etiam maioris periculi sarcinam sustinemus. saepe de nobis dicitur "iuit ad illam potestatem" et quid quaerit episcopus cum illa potestate? et tamen omnes nostis quia uestrae necessitates nos cogunt uenire quo nolumus: obseruare ante ostium stare intrantibus dignis et indignis exspectare nuntiari uix aliquando admitti ferre humilitates rogare aliquando impetrare aliquando tristes abscedere. quis uellet haec pati nisi cogeremur? dimittamur, non illa patiamur; nemo nos cogat; ecce concedatur nobis; date nobis ferias huius rei. rogamus uos obsecramus uos; nemo nos cogat. nolumus habere rationem cum potestatibus; nouit ille quia cogimur. et ipsas potestates sic habemus quomodo Christianos habere debemus si Christianos in eadem potestate inuenimus et paganos quomodo paganos habere debemus omnibus bona uolentes. sed "moneam" inquit "potestates ut bona faciant". uobis praesentibus monituri sumus? scitis si monuimus? nescitis siue fecerimus siue non fecerimus. hoc noui quia nescitis et temere iudicatis. tamen, fratres mei, obsecro uos, de potestatibus potest mihi dici "moneret illum et bona faceret". et respondeo ego "monui sed non me audiuit". et ibi monui ubi tu non audisti. populum quis monet in parte? uel potuimus unum hominem in parte admonere et dicere "sic age uel sic age" ubi alius nullus esset. quis ducat populum in partem et nullo sciente moneat populum? ista necessitas nos coegit talia uobis loqui ne malam rationem reddamus Deo de uobis. ne dicatur nobis "tu moneres tu dares; ego exigerem" [Luc. 19.23]. auertite ergo uos ergo omnino auertite uos ab istis cruentis factis. non ad uos pertineat cum talia uidetis et auditis nisi misereri. sed malus mortuus est. bis dolendus est quia et mortuus et malus. bis dolendus quia bis mortuus et temporaliter et in aeternum. nam si bonus mortuus esset affectu humano doleremus quia deseruit nos quia uolebamus eum nobiscum uiuere. mali plus dolendi sunt quia post hanc uitam a poenis aeternis excipiuntur. dolere ergo ad uos pertineat, fratres mei, dolere ad uos pertineat non saeuire. sed parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis parum est ut doleatis nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro uiribus uestris prohibeatis. non dico, fratres, quia potest aliquis uestrum exire et populum prohibere--hoc nec nos possumus--sed unusquisque in domo sua filium suum servum suum amicum suum uicinum suum clientem suum minorem suum. agite cum illis ut ista non faciant. quibus potestis suadete et in quos potestatem habetis seueritatem adhibete. unum scio quod omnes mecum sciunt in hac ciuitate multas inueniri domos in quibus non sit uel unus paganus, nullam domum inueniri ubi non sint Christiani. et si discutiatur diligenter nulla domus inuenitur ubi non plures Christiani sint quam pagani. uerum est; consentitis. uidetis ergo quia mala non fierent si Christiani nollent. non est quid respondeatur. occulta mala possent fieri, publica non possent prohibentibus Christianis quia unusquisque teneret seruum suum unusquisque teneret filium suum; adolescentem domaret seueritas patris seueritas patrui seueritas magistri seueritas boni uicini seueritas correctionis maioris ipsius. haec si sic agerentur non multum nos mala contristarent. fratres mei, iram Dei timeo. Deus non timet turbas. quam cito dicitur "quod populus fecit fecerit. quis est qui uindicet populum?" itane, quis est? nec Deus? timuit enim Deus uniuersum mundum quando fecit diluuium? timuit tot ciuitates Sodomae et Gomorrhae quando caelesti deleuit igne? nolo iam dicere de praesentibus malis quanta et ubi facta sunt et quae secuta sunt; nolo commemorare ne uidear insultare. numquid in ira sua seiunxit Deus eos qui faciebant ab eis qui non faciebant? sed iunxit eos qui faciebant cum eis qui non prohibebant. explicemus ergo aliquando sermonem, fratres mei. hortamur uos obsecramus uos per Dominum et eius mansuetudinem ut mansuete uiuatis pacifice uiuatis, potestates facere quod ad illas pertinet unde Deo et maioribus suis redditurae sunt rationem pacifice permittatis, quotiescumque petendum est honorifice et pacifice petatis. cum his qui mala faciunt et infeliciter atque inordinate saeuiunt non uos misceatis; non talibus factis uel spectandis interesse cupiatis. sed quantum potestis quisque in domo sua et in uicinia sua cum eo cum quo habet alicuius necessitudinis et caritatis uinculum moneatis suadeatis doceatis corripiatis comminationibus etiam quibuslibet a tantis malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur et finem det humanis malis et non secundum peccata nostra faciat nobis neque secundum iniquitates nostras retribuat nobis sed quantum distat ortus ab occidente longe faciat a nobis peccata nostra [Psal. 102.10 et 12] et propter honorem nominis sui liberet nos et propitius sit peccatis nostris ne forte dicant gentes "ubi est Deus eorum?" [Psal. 78.9-10]

8/05/2020

bellum Afganicum


cui bono harum ciuitatum foederatarum bellum Afganicum? Iacobus Segillus hic de bello Afganico disserit praesertim primum quod id nulli populi Americani membro nisi militiae ducibus et rerum militarium uenditoribus et iis qui potestatem politicam tenent prodest secundum quod belli causa finalis si quomodo definitus est est quasi nationis constructio, quae partim propter Afganorum mores et eorum terrae naturam haud mox effici potest, tertium quod ad probandam belli necessitatem adhibetur haec sententia, quae ad alia quoque adhibetur, quod res ad Russiam aduersariam uel dominandi cupidam attinet.

8/03/2020

symphonia et operatio intellectualis


hic Olga Chasana disserit prositne operationi intellectuali symphoniam auscultare.

7/27/2020

cinegramma breue Oliuiae Niallidis


hic est cinegramma breue Oliuiae Niallidis de se uel fortasse quolibet adulescente qui domi includitur.

7/22/2020

uirorum et feminarum necessitudines concubitales


Rina Maxombolla hic disserit cur uiri boni post uiros peiores feminas in necessitudinem concubitalem adipiscantur. dicit "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt." tamen dicit etiam "feminae aliud dicere sed aliud in animo habere possunt." ergo rogari potest habeatne Rina in animo ea quae dicit. hic igitur est illud Epimenidis Cretensis problema. tamen si illa sententia "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt" uera est, quid igitur nos uiri faciamus? Rina uiros monet ut ita se gerant ut feminis faciles non sint. hic quoque Rina recte monere mihi uidetur. nam oportet ut uiri feminas quasi in basi statuaria non ponant. et oportet uiros sibi confidere ex qua confidentia eueniat ut feminis se non submittant. et cetera. tamen, quod ad necessitudinem concubitalem attinet, Rina etiam uult uiros bonos feminas cum uiris peioribus concubitum expertas opperiri atque acceptare. hic tandem autem Rina nimium postulat. immo quae feminae annos maximae pulchritudinis et fertilitatis in concubitibus uirorum peiorum quorum numquam obliuiscantur perdiderunt eae uiris bonis conubium quaerentibus reiiciendae sunt.

sanctus Augustinus de tentatione


neque enim omnis est culpanda tentatio quia et gratulanda est qua fit probatio, et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest nisi uires suas sibi non uerbo sed experimento tentatione quodammodo interrogante respondeat, ubi si Dei munus agnouerit tunc pius est tunc solidatur firmitate gratiae non inflatur inanitate iactantiae. (de ciuitate Dei 16.32)

7/09/2020

sanctus Augustinus disserit cur Deus haereses sinat

 
Sem quippe de cuius semine in carne natus est Christus interpretatur Nominatus. quid autem nominatius Christo cuius nomen ubique iam fragrat ita ut in Cantico canticorum etiam ipsa praecinente prophetia unguento comparetur effuso [Cantic. 1.2] in cuius domibus id est ecclesiis habitat gentium latitudo? nam Iapheth Latitudo interpretatur. Cham porro quod interpretatur Calidus medius Noe filius tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium quid significat nisi haereticorum genus calidum non spiritu sapientiae sed impatientiae quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum? sed haec in usum cedunt proficientium iuxta illud apostoli "oportet et haereses esse ut probati manifesti fiant in uobis" [1 Cor 11.19]. unde etiam scriptum est "filius eruditus sapiens erit; imprudente autem ministro utetur" [Prou. 10.4, apud LXX]. multa quippe ad fidem catholicam pertinentia dum haereticorum calida inquietudine exagitantur ut aduersus eos defendi possint et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi exsistit occasio. quamuis non solum qui sunt apertissime separati uerum etiam omnes qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi quae illius hominis nuditate significata est et annuntiant profitendo et male agendo exhonorant. de talibus ergo dictum est "ex fructibus eorum cognoscetis eos" [Matth. 7.20]. ideo Cham in filio suo maledictus est tanquam in fructu suo id est in opere suo. unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tanquam circumcisio et praeputium uel sicut alio modo eos appellat apostolus Iudaei et Graeci sed uocati et iustificati cognita quoquo modo nuditate patris qua significabatur passio Saluatoris sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui nec uiderunt quod reuerendo texerunt [Gen. 9.23]. quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. uestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi eo scilicet iam tempore quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum transactam celebrat ecclesia; non adhuc prospectat futuram. sed malus frater in filio suo hoc est in opere suo puer id est seruus est fratrum bonorum cum uel ad exercitationem patientiae uel ad profectum sapientiae scienter utuntur malis boni. sunt enim teste apostolo qui Christum annuntiant non caste, sed "siue occasione" inquit "siue ueritate Christus annuntietur in hoc gaudeo sed et gaudebo" [Philipp. 1.18]. ipse quippe plantauit uineam de qua dicit propheta "uinea Domini Sabaoth domus Israel est" [Isai. 5.7] et bibit de uino eius siue ille calix hic intelligatur de quo dicit "potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?" [Matth. 20.22] et "Pater, si fieri potest transeat a me calix iste" [Matth. 26.39] quo suam sine dubio significat passionem siue quia uinum fructus est uineae hoc potius illo sit significatum quod ex ipsa uinea hoc est ex genere Israelitarum carnem pro nobis et sanguinem ut pati posset assumpsit "et inebriatus est" id est passus est "et nudatus est" [Gen. 9.21]; ibi namque nudata est id est apparuit eius infirmitas de qua dicit apostolus "etsi crucifixus est ex infirmitate" [2 Cor. 13.4]. unde idem dicit "infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus" [1 Cor. 1.25]. quod uero cum dictum esset "et nudatus est" addidit scriptura "in domo sua" eleganter ostendit quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui utique Iudaeis fuerat crucem mortemque passurus. hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi annuntiant; non enim quod annuntiant intelligunt. probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei quod fortius et sapientius est hominibus. huius rei figura est quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth ut hoc uelarent id est honorarent ingressi sunt hoc est interius id egerunt. [De ciuitate Dei 16.2]
 
uidens autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum haereticos mouit qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt si correpti ut sanum rectumque sapiant resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt sed defensare persistunt haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum [Rom. 8.28]. inimici enim omnes Ecclesiae quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur si accipiunt potestatem corporaliter affligendi exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. ac per hoc diabolus princeps impiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur. cui procul dubio et rebus prosperis consolatio ut non frangatur aduersis et rebus aduersis exercitatio ut non corrumpatur prosperis per diuinam prouidentiam procuratur atque ita temperatur utrumque ab alterutro ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam" [Psal. 93.19]. hinc est et illud apostoli "spe gaudentes in tribulatione patientes" [Rom. 12.12]. nam et id quod ait idem doctor "quicumque uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur" [2 Tim. 3.12] nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis qui foris sunt non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis affert maxime infirmis non tamen desunt immo multi sunt intus qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen quod quanto est carius eis qui uolunt pie uiuere in Christo tanto magis dolent quod per malos intus positos fit ut minus quam piorum mentes desiderant diligatur. ipsi quoque haeretici cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem magnum dolorem faciunt in cordibus piorum quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. his atque huiusmodi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur qui uolunt in Christo pie uiuere etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus sed in cordibus. unde illa uox est "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo". non enim ait "in corpore meo". sed rursus quoniam cogitantur immutabilia diuina promissa et quod ait apostolus "novit Dominus qui sunt eius" [2 Tim. 2.19] "quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis Filii sui" [Rom. 8.29]; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo psalmo "consolationes tuae iucundauerunt animam meam". dolor autem ipse qui fit in cordibus piorum quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum prodest dolentibus quoniam de caritate descendit qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. sic in hoc saeculo in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius sed ab ipso Abel quem primum iustum impius frater occidit et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia. [De ciuitate Dei 18.51]