11/28/2018

Isaiae liber 3.1-4.6

 
3
1 ecce enim dominator Dominus exercituum
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,
omne robur panis et omne robur aquae,
2 fortem et uirum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3 principem super quinquaginta et honorabilem uultu
et consiliarium et sapientem magum
et prudentem incantatorem.
4 et dabo pueros principes eorum
et infantes dominabuntur eis.
5 et irruet populus, uir ad uirum,
unusquisque ad proximum suum:
tumultuabitur puer contra senem
et ignobilis contra nobilem.
6 apprehendet enim uir fratrem suum
in domo patris sui:
“uestimentum tibi est,
princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua ”.
7 clamabit in die illa dicens:
“non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque uestimentum;
nolite constituere me principem populi”.
8 ruit enim Ierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum
ut prouocarent oculos maiestatis eius.
9 procacitas uultus eorum accusat eos
et peccatum suum quasi Sodoma
praedicauerunt nec absconderunt;
uae animae eorum
quoniam reddita sunt eis mala!
10 dicite iusto: “bene!”,
quoniam fructum adinuentionum suarum comedet.
11 uae impio in malum:
retributio enim manuum eius fiet ei!
12 populum meum opprimit infans,
et mulieres dominantur ei.
popule meus, qui te beatum dicunt ipsi te decipiunt
et uiam gressuum tuorum dissipant.
13 surgit ad arguendum Dominus
et stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium ueniet
cum senibus populi sui et principibus eius:
“uos enim depasti estis uineam
et rapina pauperis in domibus uestris.
15 quare atteritis populum meum
et facies pauperum commolitis?”,
dicit Dominus Deus exercituum.
16 et dixit Dominus:
“pro eo quod eleuatae sunt filiae Sion
et ambulauerunt extento collo et nutibus oculorum
paruis passibus incedebant
et catenulis pedum tinniebant
17 decaluabit Dominus uerticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit”.
18 in die illa auferet Dominus
ornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaures
et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas
et fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium
22 mutatoria et palliola
et linteamina et marsupia,
23 specula et sindones
et uittas et pallia.
24 et erit pro suaui odore fetor
et pro zona funiculus
et pro crispante crine caluitium
et pro fascia pectorali cilicium
stigma pro pulchritudine.
25 uiri tui gladio cadent
et fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius
et desolata in terra sedebit.


4
1 et apprehendent septem mulieres
uirum unum in die illa dicentes:
“panem nostrum comedemus
et uestimentis nostris operiemur
tantummodo uocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum”.
2 in die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his qui saluati fuerint de Israel.
3 et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion
et residuus in Ierusalem sanctus uocabitur
omnis qui scriptus est ad uitam in Ierusalem.
4 cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem lauerit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluuia.

Ecclesiastes 7.26


et inuenio amariorem morte mulierem, quae laqueus uenatorum est, et sagena cor eius, uincula sunt manus illius. qui placet Deo effugiet eam; qui autem peccator est capietur ab illa.

11/17/2018

quaestio bona


hic Marcus Goringus sacerdos inter alia rogat "estne quisquam cui animus iis quae episcopi his diebus ad tractandum ecclesiae discrimen fecerunt incitatur?"

11/05/2018

Aegyptii Christiani a Mahumetistis interficiuntur


ut hic refertur, septem Aegyptios Christianos interfecerunt et undeuiginti uulnerauerunt Mahumetistae, quam rem ciuitas Mahumetana se effecisse dicit.