7/27/2020

cinegramma breue Oliuiae Niallidis


hic est cinegramma breue Oliuiae Niallidis de se uel fortasse quolibet adulescente qui domi includitur.

7/22/2020

uirorum et feminarum necessitudines concubitales


Rina Maxombolla hic disserit cur uiri boni post uiros peiores feminas in necessitudinem concubitalem adipiscantur. dicit "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt." tamen dicit etiam "feminae aliud dicere sed aliud in animo habere possunt." ergo rogari potest habeatne Rina in animo ea quae dicit. hic igitur est illud Epimenidis Cretensis problema. tamen si illa sententia "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt" uera est, quid igitur nos uiri faciamus? Rina uiros monet ut ita se gerant ut feminis faciles non sint. hic quoque Rina recte monere mihi uidetur. nam oportet ut uiri feminas quasi in basi statuaria non ponant. et oportet uiros sibi confidere ex qua confidentia eueniat ut feminis se non submittant. et cetera. tamen, quod ad necessitudinem concubitalem attinet, Rina etiam uult uiros bonos feminas cum uiris peioribus concubitum expertas opperiri atque acceptare. hic tandem autem Rina nimium postulat. immo quae feminae annos maximae pulchritudinis et fertilitatis in concubitibus uirorum peiorum quorum numquam obliuiscantur perdiderunt eae uiris bonis conubium quaerentibus reiiciendae sunt.

sanctus Augustinus de tentatione


neque enim omnis est culpanda tentatio quia et gratulanda est qua fit probatio, et plerumque aliter animus humanus sibi ipsi innotescere non potest nisi uires suas sibi non uerbo sed experimento tentatione quodammodo interrogante respondeat, ubi si Dei munus agnouerit tunc pius est tunc solidatur firmitate gratiae non inflatur inanitate iactantiae. (de ciuitate Dei 16.32)

7/09/2020

sanctus Augustinus disserit cur Deus haereses sinat

 
Sem quippe de cuius semine in carne natus est Christus interpretatur Nominatus. quid autem nominatius Christo cuius nomen ubique iam fragrat ita ut in Cantico canticorum etiam ipsa praecinente prophetia unguento comparetur effuso [Cantic. 1.2] in cuius domibus id est ecclesiis habitat gentium latitudo? nam Iapheth Latitudo interpretatur. Cham porro quod interpretatur Calidus medius Noe filius tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque remanens nec in primitiis Israelitarum nec in plenitudine gentium quid significat nisi haereticorum genus calidum non spiritu sapientiae sed impatientiae quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem perturbare sanctorum? sed haec in usum cedunt proficientium iuxta illud apostoli "oportet et haereses esse ut probati manifesti fiant in uobis" [1 Cor 11.19]. unde etiam scriptum est "filius eruditus sapiens erit; imprudente autem ministro utetur" [Prou. 10.4, apud LXX]. multa quippe ad fidem catholicam pertinentia dum haereticorum calida inquietudine exagitantur ut aduersus eos defendi possint et considerantur diligentius et intelliguntur clarius et instantius praedicantur, et ab aduersario mota quaestio discendi exsistit occasio. quamuis non solum qui sunt apertissime separati uerum etiam omnes qui Christiano uocabulo gloriantur et perdite uiuunt non absurde possunt uideri medio Noe filio figurati; passionem quippe Christi quae illius hominis nuditate significata est et annuntiant profitendo et male agendo exhonorant. de talibus ergo dictum est "ex fructibus eorum cognoscetis eos" [Matth. 7.20]. ideo Cham in filio suo maledictus est tanquam in fructu suo id est in opere suo. unde conuenienter et ipse filius eius Chanaan interpretatur motus eorum quod aliud quid est quam opus eorum? Sem uero et Iapheth tanquam circumcisio et praeputium uel sicut alio modo eos appellat apostolus Iudaei et Graeci sed uocati et iustificati cognita quoquo modo nuditate patris qua significabatur passio Saluatoris sumentes uestimentum posuerunt supra dorsa sua et intrauerunt auersi et operuerunt nuditatem patris sui nec uiderunt quod reuerendo texerunt [Gen. 9.23]. quodam enim modo in passione Christi et quod pro nobis factum est honoramus et Iudaeorum facinus auersamur. uestimentum significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum quia passionem Christi eo scilicet iam tempore quo habitat Iapheth in domibus Sem et malus frater in medio eorum transactam celebrat ecclesia; non adhuc prospectat futuram. sed malus frater in filio suo hoc est in opere suo puer id est seruus est fratrum bonorum cum uel ad exercitationem patientiae uel ad profectum sapientiae scienter utuntur malis boni. sunt enim teste apostolo qui Christum annuntiant non caste, sed "siue occasione" inquit "siue ueritate Christus annuntietur in hoc gaudeo sed et gaudebo" [Philipp. 1.18]. ipse quippe plantauit uineam de qua dicit propheta "uinea Domini Sabaoth domus Israel est" [Isai. 5.7] et bibit de uino eius siue ille calix hic intelligatur de quo dicit "potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?" [Matth. 20.22] et "Pater, si fieri potest transeat a me calix iste" [Matth. 26.39] quo suam sine dubio significat passionem siue quia uinum fructus est uineae hoc potius illo sit significatum quod ex ipsa uinea hoc est ex genere Israelitarum carnem pro nobis et sanguinem ut pati posset assumpsit "et inebriatus est" id est passus est "et nudatus est" [Gen. 9.21]; ibi namque nudata est id est apparuit eius infirmitas de qua dicit apostolus "etsi crucifixus est ex infirmitate" [2 Cor. 13.4]. unde idem dicit "infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus" [1 Cor. 1.25]. quod uero cum dictum esset "et nudatus est" addidit scriptura "in domo sua" eleganter ostendit quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui utique Iudaeis fuerat crucem mortemque passurus. hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi annuntiant; non enim quod annuntiant intelligunt. probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei quod fortius et sapientius est hominibus. huius rei figura est quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth ut hoc uelarent id est honorarent ingressi sunt hoc est interius id egerunt. [De ciuitate Dei 16.2]
 
uidens autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum haereticos mouit qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in ciuitate Dei sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt si correpti ut sanum rectumque sapiant resistunt contumaciter suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt sed defensare persistunt haeretici fiunt et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. etiam sic quippe ueris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum [Rom. 8.28]. inimici enim omnes Ecclesiae quolibet errore caecentur uel malitia deprauentur si accipiunt potestatem corporaliter affligendi exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo aduersantur exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur exercent eius beneuolentiam aut etiam beneficentiam siue suadibili doctrina cum eis agatur siue terribili disciplina. ac per hoc diabolus princeps impiae ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur. cui procul dubio et rebus prosperis consolatio ut non frangatur aduersis et rebus aduersis exercitatio ut non corrumpatur prosperis per diuinam prouidentiam procuratur atque ita temperatur utrumque ab alterutro ut in psalmo illam uocem non aliunde agnoscamus exortam "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundauerunt animam meam" [Psal. 93.19]. hinc est et illud apostoli "spe gaudentes in tribulatione patientes" [Rom. 12.12]. nam et id quod ait idem doctor "quicumque uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur" [2 Tim. 3.12] nullis putandum est deesse posse temporibus. quia et cum ab eis qui foris sunt non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et re uera est plurimumque consolationis affert maxime infirmis non tamen desunt immo multi sunt intus qui corda pie uiuentium suis perditis moribus cruciant quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen quod quanto est carius eis qui uolunt pie uiuere in Christo tanto magis dolent quod per malos intus positos fit ut minus quam piorum mentes desiderant diligatur. ipsi quoque haeretici cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et scripturas et professionem magnum dolorem faciunt in cordibus piorum quia et multi uolentes esse Christiani propter eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum nomen quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. his atque huiusmodi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur qui uolunt in Christo pie uiuere etiam nullo infestante neque uexante corpus illorum. patiuntur quippe hanc persecutionem non in corporibus sed in cordibus. unde illa uox est "secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo". non enim ait "in corpore meo". sed rursus quoniam cogitantur immutabilia diuina promissa et quod ait apostolus "novit Dominus qui sunt eius" [2 Tim. 2.19] "quos enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis Filii sui" [Rom. 8.29]; ex eis perire nullus potest; ideo sequitur in illo psalmo "consolationes tuae iucundauerunt animam meam". dolor autem ipse qui fit in cordibus piorum quos persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum prodest dolentibus quoniam de caritate descendit qua eos perire nolunt nec impedire aliorum salutem. denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt quantis doloribus de sua perditione cruciauerunt. sic in hoc saeculo in his diebus malis non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et apostolorum eius sed ab ipso Abel quem primum iustum impius frater occidit et deinceps usque in huius saeculi finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia. [De ciuitate Dei 18.51]

7/01/2020

Genesis 3.16


de Genesi 3.16 ubi dicitur "ad uirum tuum erit appetitus tuus" hic et hic disseritur quid eo appetitu appetatur et quomodo appetatur. ibi ponitur thesis quod ei appetitui inest quaedam aduersitas uel uincendi libido. talis thesis cum sancti Augustini sententia comparari potest; nam is in libro De ciuitate Dei 15.7 (ubi textum in quo conuersio potius quam appetitus Latine dicitur habere uidetur) feminam ad uirum conuersam et carnem ad animum conuersam comparat:

tum deinde addidit "quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius". potest quidem ita intelligi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut ubi ait "ad te enim conuersio eius" non subaudiatur "erit" sed "sit" praecipientis uidelicet non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato si id sibi non defendendo praeposuerit sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intelligatur concupiscentia ipsa carnalis de qua dicit apostolus "caro concupiscit aduersus spiritum" [Galat. 5.17] in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium bene subauditur "erit", id est "ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius". cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis quam peccatum appellat apostolus ubi dicit "non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum" [Rom. 7.17] quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam non quae mentem debeat trahere sed cui mens debeat imperare eamque ab illicitis operibus ratione cohibere; cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo "nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato" [id. 6.13] ad mentem domita et uicta conuertitur ut subditae ratio dominetur. hoc praecepit Deus huic qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et quem debuerat imitari cupiebat auferri. "quiesce" inquit: manus ab scelere contine; non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. "ad te enim conuersio eius": dum non adiuuatur relaxando sed quiescendo frenatur. "et tu dominaberis illius" ut cum forinsecus non permittitur operari sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moueri. dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei "multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios" deinde addidit "et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse dominabitur tui" [Gen. 3.16]. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia hoc isto loco de peccatrice femina ubi intelligendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus "qui diligit uxorem suam se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habuit" [Ephes. 5.28-9]. sananda sunt enim haec sicut nostra non sicut aliena damnanda. sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis.

Carolus Papa autem sacerdos hic hac alia sententia utitur quod ille appetitus feminae est libido sexualis, id est, quod eo appetitu femina ad uirum allicitur.