Ioannes Ristus professor hic ad Eduardi Pentini quaestiones respondens dicit hanc esse problematum ad hoc aeuum pertinentium causam quod per hos ducentos annos potestas nimia pontificatui summo accessit.
Anna Bernarda autem hoc respondens in hac sententia perseuerat quod Georgius Bergolius pontifex summus nec nunc est neque umquam erat ita ut necesse non sit pontificatus summi potestatem recognoscere.
etiam autem si Georgius Bergolius pontifex summus non est tamen mihi haec quaestio indagatione digna uidetur utrum pontificatus summi potestas per hos ducentos annos aucta ecclesiae prosit necne. nec mihi uidetur necesse ut ea quaestio proposita pontificatus summi infallibilitati uel ulli alii quod fide tenendum est contraria periculosaue sit.