6/21/2021

hypergamia

 
in hoc tractatu disseritur quid hypergamia sit et faciat, quae recte dicitur esse is appetitus quo femina uiro quam optimo nubere (uel potius, concumbere?) cupit. uirum optimum autem duobus modis dico: primum meliorem quam ceteros uiros, secundum meliorem quam ipsam feminam. id autem quod maxime memoro, haec thesis quod femina appetitum monogamiae habet negatur et potius fauetur huic quod femina re uera appetitum hypergamiae habet. scilicet uir dicitur appetitum polygamiae habere, quam thesim nisi demens nemo neget. etiam appetitus dicens uocabulum cum cura eligo: nam ei appetitus, sicut omnes appetitus, rationi subiiciendi sunt.

6/18/2021

quod multi uiri conubium inire nolunt

 
in hoc tractatu et hoc et hoc disseritur de eo quod uiri amatrices feministicas et progressiuisticas non cupiunt. etiam, ut in hoc tractatu refertur, multi uiri anguntur si uxor quae pecunia in familiam uenit eius pecuniae plus quam quadraginta partes centesimas infert, quem angorem huius tractatus scriptrix malum haud recte existimat.
  
in hoc tractatu autem disseritur de eo quod uiri conubium inire ideo nolunt quod iis leges et iudicia nocent.  
 
ex hoc tractatu autem, in quo quoque disseritur cur uiri conubium inire nolint, quamquam multa haud recte dicta esse mihi uidentur tamen hanc sententiam memoro: "uiri dixerunt conubii non ineundi unum commodum esse hoc quod si conubium ineant sibi ab amatrice uxore nunc facta praecipiatur quid faciendum sit." sic saltem haec agnoscuntur primum quod hoc aeuo hoc quod uir feminae pareat conubii elementum esse late putatur secundum quod uiri feminis parere nolunt. 
 
in hoc tractatu disseritur cur feminae quartum uel quintum uitae decennium agentes uirum allicere non possint, praesertim quod tales feminae iis quae annis prioribus elegerant se uiris taetras fecerunt et quod ex moribus publicis et legibus uerisimile est quod femina uiro periculi et damni quam commodi plus inferet.

etiam uiri sciunt quid feminae, ut in illo tractatu quarto refertur, a marito poscant.

6/15/2021

puellarum corruptio

 
in hoc tractatu disseritur quomodo paruuli praesertim puellae per hoc quod ante aetatem opportunam ad res sexuales exponuntur in animo et in corpore corrumpantur. in eum tractatum Anna Bernarda hic et Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et eius blogi qui "mundabor" appellatur scriptor hic commentaria imposuerunt.

6/14/2021

feminae in ciuitatibus communisticis natae de rebus nouis disserunt

 
femina quae in Sinis nata nunc in Virginia incolit, ut hic exhibetur, disserit quomodo quae res nouae hac aetate in his ciuitatibus foederatis fiunt eae illis quas ipsa puella in Sinis uidit similes sint.
 
femina quae in Corea septentrionali nata in Vniuersitate Columbiana discipula facta est, ut hic exhibetur, disserit quomodo hae ciuitates foederatae Coreae septentrionali similiter uel peius se habent: "Americam ita differre arbitrata eram et simpliciter [ei] quod in Corea sepentrionali uideram tantam similitudinem uidi et de hac re publica angi incipiebam" "[quidam quales condiscipuli Columbiani sunt] in abalienandae omnis libertatis studio animum consumunt" "quo hinc imus?....rei publicae nostrae tempus futurum tam miserum est quam Coreae septentrionalis nisi nunc ipsum consurgemus."

6/02/2021

quattuor educandorum paruulorum modi

 
proponitur hic theoria quod educandorum paruulorum sunt hi quattuor modi: primum imperio solo et eo sic uti ut neque ad paruuli rationem neque ad eius animum umquam allocutio fiat, secundum et imperio uti et paruuli rationemque animumque alloqui, tertium imperium exhibere sed non exercere, quartum in paruuli uita non uersari. ut igitur uocabulis Aristotelicis dicam, primum quidem et tertium extrema et uitia sunt, id est, nimis imperio fidere et parum imperio fidere, secundum autem medium et uirtus est, id est, ex ratione imperio fidere ac facere ut parens et paruulus inter se bono animo sint. quartum autem re uera paruuli educatio dici uix potest.
 
puto hos quattuor modos ad praeceptoris quoque officium pertinere.

6/01/2021

sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus", anno 1568 edita

 
in huius libri pagina 476 est sancti Pii papae V constitutio "horrendum illud scelus" quam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic memorat:
 
"horrendum illud scelus quo pollutae foedataeque ciuitates tremendo Dei iudicio conflagrarunt acerbissimum nobis dolorem intulit grauiterque animum nostrum commouet ut ad illud quantum potest comprimendum studia nostra conferamus. sane Lateranensi Concilio dignoscitur constitutum ut quicumque clerici illa incontinentia quae contra naturam est propter quam ira Dei uenit in filios diffidentiae deprehensi fuerint laborare a clero deiiciantur uel ad agendam in monasteriis paenitentiam detrudantur. uerum ne tanti flagitii contagium impunitatis spe quae maxima peccandi illecebra est fidentius inualescat clericos huius nefarii criminis reos grauius ulciscendos deliberauimus ut qui animae interitum non horrescunt hos certe deterreat ciuilium legum uindex gladius saecularis. itaque quod nos iam in ipso pontificatus nostri principio hac de re decreuimus plenius nunc fortiusque persequi intendentes omnes et quoscumque presbyteros et alios clericos saeculares et regulares cuiuscumque gradus et dignitatis tam dirum nefas exercentes omni priuilegio clericali omnique officio dignitate et beneficio ecclesiastico praesentis canonis auctoritate priuamus ita quod per iudicem ecclesiasticum degradati potestati statim saeculari tradantur qui de eis illud idem capiat supplicium quod in laicos hoc in exitio deuolutos legitimis reperitur sanctionibus constitutum. nulli ergo et cetera."

5/31/2021

discipulorum opus iudicare et alia

 
Ioannes Trotter hic de iudicando discipulorum opere et aliis erudiendi partibus disserit. sententiae memoria dignissimae:
 
"discipuli a praeceptoribus mollibus minus discunt."
 
"per decennium in lyceis munere fungens uidi hanc suasionem constantem ut scriptioque lectioque enotatioque minuatur et tempus acceptandi operis seri extendatur et operis onera leuia fiant et tentationum grauitas diluatur et, id quod maxime fundamento est, nullus discipulus defecisse iudicetur....ad haec inclinationis crescentis inueniri possunt radices in generationibus eorum qui ex populi more adducuntur ut de se semper bona numquam mala sentiant et in institutionis mutatione gradali qua ab modo qui facultatis normis agitur ad modum qui emptoribus seruit itum est. consumptorismo populum circumueniente scholae nostrae existimationis et placationis quam eruditionis studiosiores factae sunt" 
 
"scholae longius ab facultatis normis mouentur. si in quolibet lyceo in praeceptorum exercitia professionalia ambulaueris non colloquium in quo uel tractetur quibus artibus opus discipuli in tempus futurum incertum habituri sint uel facultates ad quas adipiscendas discipuli laborent suo quaeque nomine tractentur audies sed est pompa strategematum nouorum quibus efficiatur ut discipuli sine labore discant. nam scholae pseudophilosophiam studii innati adsciuerunt hanc qua putatur quod si discipuli discendo non dediti sunt ita est propterea quod nos non fecimus ut ea in quibus discipuli collocati sunt satis delectationis habeant satis animos teneant satis tuta sint uel, id quod in institutione ad omnia respondetur, propterea quod nos non comprehendimus quibus modis pueri puellaeque hodierni quibus animus rebus electronicis distrahitur discant et ideo non satis technologiae nouae inseruimus."

5/18/2021

sanctus Ioannes Chrysostomus de Eucharistia

 
sanctus Ioannes Chrysostomus, ut hic exhibetur, de quo hic ab Ioanne Zulsdorfo sacerdote didici, in sermone 82(83).6 de sumenda Eucharistia disserit.

5/10/2021

Nicolaus Machiauellus

 
exhibetur hic argumentatio quod Nicolai Machiauelli philosophia re uera malitiosa est.

4/20/2021

Christiani patientes

 
Alexander Magister hic de nouem hominibus, qui propterea quod Hongcongi libertatem defenderant in carcerem nuper missi sunt, inter quos quinque Catholici sunt, disserit. 
 
ut hic refertur, alium uirum Aegyptium et Christianum ciuitatis Mahumetisticae fautores interfecerunt.

haec facta sunt

 
haec relatio anno 2017 edita est et hic conuentus anni 2019 mense Octobri factus est. deinde eo anno exeunte nouoque incipiente contagium nouum apparuit.
 
gratias Annae Bernardae, quae haec quoque exponit.
 

4/12/2021

quid erga Mahumetistas mala patientes faciendum sit


Taylor Marescallus philosophiae doctor hic in hanc quaestionem disserit quid Christianis erga Mahumetistas mala in patria sua patientes et in Christianorum patriam fugere cupientes faciendum sit. 

4/09/2021

Annae Bernardae sententiae

 
Anna Bernarda hic et hic et hic et hic de naturis masculina femininaque et feminismo et rebus sexualibus disserit, ex quibus tractatibus haec mihi praecipue memorabilia uidentur: in primo quidem "oportetne uxores maritis subiici, ut sanctus Paulus exhortatur? ecastor recte dicis oportere. totum diem omni die....cur sanctus Paulus digrediens uxores specialiter monuerit ut meminissent se maritis subiicere, causa est haec quod feminae labi magis solent in rixandi cupidinem qua nec de ulla re nisi de se cogitent nec moleste imperare desinant" in secundo autem "CVR nunc et semper sacerdotium ordinatum uirorum proprium est?...uirilitatis essentia est initium facere. femininitatis essentia est respondere....est VNVM MOMENTVM TEMPORIS SOLVM quo Deus...homini permittat ut initiatoris (uirilis) partem agat....eo momento temporis quo Hostia et Calix consecrantur....sacerdos cubita arae imponit propterea quod ara CVBILE CONIVGALE est, et consecrationis actus est inter Deum et hominem unionis nuptialis consummatio est, sed tunc temporis Deus adeo totaliter perfecte se demittit ut Deus per unum momentum temporis solum ad uiri uerba consecratoria dicentis actum uirilem et initiatorium responsor femininus fiat....ut fiat hoc momentum temporis quo Deus pius ad hominem se demittit necesse est ut homo initiator uir sit, super et supra Deum suum se inclinans, Deum qui respondet et perfecte accipiendi capax in ara iacet. semper necesse est ut sit ea naturarum uirilis et femininae contrarietas ea iuxtapositio. si Deus tunc temporis se usque ad id quod femininum est demittet ita esse non potest ut femina ad aram sit, propterea quod femina naturae uirilis imago esse non potest" in tertio autem "hominum homosexualium osculantium saltantium se exhibentium conspectus totus hominibus normalibus fugam et nauseam infert....uiri heterosexuales cum cinaedis conuersari nolunt nedum ab eis iniuriam per uerba animo illatam pati. finis. uiri heterosexuales, ex causis claris, a cinaedis quam etiam a feminis imperiosis et litigiosis celerius fugient....[ut res nostrae melius se habeant] clauis, ut ita dicam, est effeminantiam morbidam nobis omnibus inculcatam uincere et id quod ante populi nostri mores corruptos homines talibus hominibus [cinaedis] faciebant iterum facere incipere: eos expellere. eos eiice" in quarto autem "id quod sanctum est uelamus....Tabernaculum uelatur....Calix uelatur....et quid aliud uelandum est? feminae. cur? propterea quod feminae uitae in utero uasa et receptacula sunt....nunc quomodo hoc sacerdoti se inclinanti et cubita arae imponenti sic amplexum coniugalem imitanti nectatur. nam maritus amplexu coniugali cum uxore corporibus ut decet (facies quidem ad faciem marito superiacente uersa coniuges concumbentes decet; nam alia, si minime male fiunt, ab ordine deficiunt et, si pessime fiunt, peccata grauia sunt) sic positis utens VXORIS CORPVS CORPORE SVO VELAT. sacerdos autem cubita arae in consecratione imponens ex proprio horum uerborum sensu DOMINI NOSTRI CORPVS CORPORE SVO VELAT. et memento Missam rem actualem MAIOREM esse et mariti uxorisque amplexum coniugalem rem actualem MINOREM esse quae genus humanum ad Dominum nostrum et Missam uertat."

feminismus

 
Eua Flardingerbroca hic de feminismo disserit. tamen feminismum modernum uituperans putare uidetur eum a feminismo uetustiore et meliore alium esse. eheu, Eua; nam uides quam taeter hac aetate feminismus factus sit, sed feminismus unus est, et si re uera te populumque tuum feminismo moderno liberare uis saeculorum priorum feminismus quoque reiiciendus est.

nescio autem quid de hoc cinematio putandum sit.

4/07/2021

birota


hic exhibetur de birota poema anno Domini 1899 Latine scriptum.

iterum de scribendo


iterum, ut hic refertur, indagatio hanc thesim fulcit quod manu quam electronice scribere cerebro magis prodest.

fides Christiana in Sinis

 
hic refertur quod in Sinis Christiani quasi in carceribus mobilibus tenentur. 
 
Benedictus Rogeriades hic disserit quid pars communistica Sinensis faciat ut Christianis obstet et eorum fidem deleat.
 
de cultu diuino haec pars communistica Sinensis decreuit exempli gratia "societates religiosas oportet partis communisticae Sinensis principia et regulas disseminare". 
 
Bernardus Cerebellaris sacerdos hic disserit quomodo ecclesia Catholica in Sinis se habeat.

2/11/2021

harum foederatarum ciuitatum ordo summus et pars communistica Sinensis

 
Lucus Faber in hoc tractatu sic argumentatur quod in his ciuitatibus foederatis qui homines res politicas et pecuniarias et technologicas et institutionis tertiariae et ceteras regunt ii homines ex eo quod regimini communistico Sinensi cooperantur diuitias sibi adipiscuntur et id regimen exemplum et amicum esse existimant et id populo Americano antehabent: "per annorum decades ii qui in America regulas edunt et is ordo qui societates incorporatas regit dixerunt se Sinas aemulas esse existimare, sed quem ordinem summum Friedmannus uerbis expressit is ordo existimabat illuminatam autocratiam Sinensem amicam et etiam exemplum esse, quod haud mirum erat, dato quod eis pars communistica Sinensis fons potestatis et diuitiarum et honoris facta est." "oligarchia Sinis studiosa cum ea ciuitate ex qua diuitias et potestatem et honorem haurit non contendit sed eis autocratia Sinensis exemplo est" "oligarchi Americani...existimant necessitudinem cum Sinis suam sibi contra conciues suos scuto et gladio esse. ut triginta tyranni Athenienses sic ii non simpliciter systema politicum quo naturalia omnium ciuium iura a creatore nostro data agnoscuntur contemnunt sed specialiter hanc sententiam despiciunt quod iis quos regunt ac sibi eadem iura sunt. ecce nuper hanc sententiam, quod loquendi libertatem solummodo iis qui illuminati pauci modo idoneo eo uti sciunt esse oportet, obseruare coeperunt. ut Critias et pars Lacedaemoni studiosa sic oligarchi Americani noui credunt iis quae per democratiam male gesta sint ius potestatis sibi solis proprium probari--et potestati externae qua ad delendos conciues suos adiuuentur cooperantes libenter regunt" "et propterea quod uerum erat quod Sinae ordinis Sinis studiosi potestatis fons erant, nouum contagium coronarium Vuhani ortum ad ducendam alapam finalem adhibitum est. ergo Americanos praedam fecit ordo summus et democratiae aduersarius qui contagio coronario usus est ad deprimendos eorum animos et ad deuastandas paruas societates negotiatorias et ad relinquendos eos hominibus seditiosis qui furari et urere et interficere sinantur expositos et ad eorum paruulos a schola et homines morientes a complexu carissimorum ultimo prohibendos et ad efficiendum ut res gestae et mores et consortium Americanum nefasta uideantur et ad calumniandam ciuitatem in qua studium et odium erga homines ex cutis colore systematice haberi dicuntur ut causa praetendatur cur Americani nullo crimine egregio defamati re uera quae tormenta quasi inferna iis imponenda ii qui in rebus priuatis et publicis pro ordine summo agunt iam parauerant ea tormenta meruerint."

2/02/2021

gnosticismus et systemata politica moderna

 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic disserit quid sit gnosticismus et quomodo multa systemata politica moderna sint gnosticismi species. dicit has sententias gnosticismo inesse primam quod hic ordo materialis tam malus est ut non redimi possit sed delendus uel effugiendus sit secundam quod ad hoc ut per phantasmata ad rem ueram perueniatur necessaria est quaedam scientia plerumque occulta tertiam quod iis qui illam scientiam habent et iis qui non habent nulla sunt communia quibus cooperentur quartam quod ea quae exspectationibus gnosticis contraria contingunt sentiuntur non ut eas exspectationes dubias faciant sed ut ordinis materialis malitiam demonstrent quintam quod propterea quod ordo materialis non bonus sed malus existimatur multa quae ab hominibus non gnosticis bona existimantur mala existimantur et multa quae ab hominibus non gnosticis mala existimantur bona existimantur sextam quod erit uictoria finalis qua ab ordine malo libertas efficiatur. inter gnosticismi species modernas Eduardus Feser censet generum humanorum theoriam criticam et euigilationem et eum qui Q littera sine nomine appellatur.

1/30/2021

ordines ecclesiastici minores

 
hic et hic disseritur de ordinibus ecclesiasticis minoribus.

1/25/2021

exercitatio corporalis

 
huic tractatui inest thesis quod ad salutem corpoream operum quotidianorum motio quam exercitatio gymnastica magis fert.
 
Daniel Libermannus professor Haruardianus hic notat quod qui homines uiuendi modo antiquissimo utuntur ii quoque die circiter quinque milia passuum ambulant, quod motio corporalis qualiscumque est prodest, quod sedere non ex se nocet sed nocere potest quando non intermittitur uel quando sedile fulcimentum dorsuale habet, quod modo recto currere genibus non nocet, quod octo horas quaque nocte dormire necesse non est sed sex uel septem satis esse possunt, quod qui homines ui electrica non utuntur ii quam Americani non minus dormiunt.

1/12/2021

qui cibi plurima alimenta habent


qui cibi plurima alimenta habent eorum ciborum hunc indicem Canalis Emissorius Britannicus edidit.
 
hi decem optimi sunt:
10. lutianus
9. holerum quae radicem singularem habent folia
8. adeps porcinus
7. beta uulgaris cicla
6. peponis semina
5. saluiae Hispanicae uel chiae semina
4. piscis pleuronectiformis
3. sebastes marinus
2. annona cherimola
1. amygdalum