1/31/2023

loca ad quae ire non licet


de talibus locis hic disseritur.

feminae de feminis


disserunt hic Victoria Alaria et Rebecca Barretta de eo quod quales feminae dominantur tales feminae uiris non dubitationem uel timorem iniiciunt sed simpliciter displicent.
 
exhibet hic Curtinaea Ryana aliam feminam disserentem de eo quod qualis femina modo uirili se gerit talis femina consortium amatorium a uiro heterosexuali postulare non potest.

1/26/2023

res contraconceptiuae et doctrina Catholica

 
de eo quod ecclesia de rebus contraconceptiuis infallibiliter docet disserunt E. Christianus Brugger et Ioannes Finnis philosophiae doctores hic et hic; cf. hic.

1/16/2023

Georgii cardinalis Pelli sententiae

 
Georgius cardinalis Pellus--requiescat in pace--, ut hic refertur, de his litteris dicit "synodus episcoporum Catholica....ediderunt libellum 45 paginarum qui...quibus litteris Romae scriptis atque inde editis confusio maxima inest inter eas litteras est....ne Catholicos quidem participes hortatur ut omnes gentes doceant (Matthaei 28.16-20) nedum Saluatorem opportune et importune praedicent (2 ad Timotheum 4.2)....epitome nec fidei Catholicae nec doctrinae Noui Testamenti est. mancus est et iis quae ab apostolis tradita sunt multifarie ac grauiter inimicus neque usquam Nouum Testamentum Dei Verbum esse profitetur." etiam eum dicit "Aetatis Nouae beneuolentiam" effundere, et synodalitatem dicit "incubum uenenosum" factam esse.
 
Georgius etiam, ut exempli gratia hic apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem dicitur (cf. hic et hic), has litteras scripsisse refertur, quibus litteris hae sententiae insunt: "hodie res sic se habet: 'Roma loquitur; confusio augetur'....Hollerich cardinalis de sexualitate doctrinam Christianam repudiat, sed pontificatus maximus silet....[quod] silentium magis notatur cum monstratur quantum ab ea persecutione quae in Traditionalistas et conuentus contemplatiuos agitur distet. Christocentricitas doctrinae debilitatur; Christus ex centro mouetur. interdum Roma etiam de monotheismi puri grauitate confundi uidetur."

1/04/2023

aliqua quae in scholis uel de scholis fiunt

 
quomodo nonnulli putent disciplinam mathematicam mutari oportere ostenditur hic et hic. contra talia autem est haec epistola.
 
hic exhibentur litterae in quibus exempli gratia importatur quod hae theses prima quod sexus duo sunt secunda quod appetitus sexualis non heterosexualis prauus est tertia quod mens sana insanae par est quarta quod fides Christiana praeoptanda est quinta quod familiae duos parentes inesse oportet nociuae sunt.

etiam nociuum esse dicitur, ut hic refertur, discipulorum excellentiam honorificare. 
 
alia autem professtrix hic (cf. hic) dixisse refertur "haec sententia quod disputatio intellectualis et rigor quasi intellectualismi columen est ex mundo in quo uiri albi dominabantur orta est." quid igitur?

dux scholarum publicarum Detroitensium hic et hic dixisse refertur cutis coloris theoriam criticam in curriculo adhiberi. etiam hic. quae theoria etiam, ut hic et hic disseritur, in uniuersitatem et, ut hic exhibetur, in religionem infertur. uel eam inferre nonnulli uolunt, ut hic refertur.

in schola hic memorata discipuli monentur ut examinationes et cetera plus quam semel agant. et hic refertur quod in nonnullis scholis discipulorum opera D et F litteris non iam iudicabuntur.    
 
paruuli hic referuntur in societates prauitatis sexualis uocari, et hic narratur quomodo genus sexuale in uniuersitate tractetur. in scholis autem publicis Chicaginiensibus, ut hic refertur, balnea inter sexus non iam distinguentur. etiam quomodo res sexuales paruulis notae fiant hic disseritur et de alloquendis praeceptoribus hic.

ut hic refertur, nonnulli de scholis priuatis et institutione domestica queruntur.

hic femina quae in Sinis reuolutionem culturalem uidit dicit similia in his ciuitatibus foederatis fieri, et hic refertur quomodo inquisitio in parentes fiat. 

duo professores hic argumentantur id quod hodie "diuersitas aequitas inclusio" appellatur regulis ethicis et uniuersitatis scholarium operi contrarium esse.

et hoc:

linguae Anglicae praeceptores hic referuntur dicere quod necesse est litterarum primatui aduersari.
 
ut hic refertur, praeceptor uel praeceptrix (nescio) dicit "oua faciunt non feminae sed ouaria."

Christophorus Rufus hic refert quomodo prauitas sexualis in scholis Portlandensibus exponatur.
 
praeceptor hic refertur in crimine transsexualitatis non fotae fuisse et de ea quasi institutionem pati coactus esse.
 
quid ii qui in Pennsiluaniae ciuitate paruulorum institutioni praesunt de pronominibus iusserint refertur hic.
 
linguae Anglicae praeceptrix quae hic memoratur regulas grammaticas spernit.

multa hic referuntur.

in hac ciuitate: hic et hic de indice uocabulorum et sententiarum progressiuistico quem praeceptor in lyceo discipulis dedit. 
 
de professoribus qui societatem pro dicendi libertate condiderant scholae curator, ut hic refertur, dixit "insunt iis quinque partibus centesimis quas amputare nobis perseuerare necesse est. tales in opere pecuario meo habeo, quam ob rem nonnullos ex iis fune alligatos ducimus ad locum ubi interficiantur. ita de natura humana re uera est et cetera, quae quomodo ullatenus clarius dicere possim nescio."