12/03/2014

differentia et diuersitas

Sanctus Thomas Aquinas sic explicat "quid inter differentiam et diuersitatem intersit. differens enim, ut in X Metaph. determinatur, dicitur ad aliquid; nam omne differens aliquo est differens. diuersum autem aliquid absolute dicitur ex hoc quod non est idem. differentia igitur in his quaerenda est quae in aliquo conueniunt; oportet enim aliquid in eis assignari secundum quod differant sicut duae species conueniunt in genere unde oportet quod differentiis distinguantur. in his autem quae in nullo conueniunt non est quaerendum quo differant sed seipsis diuersa sunt. sic enim et oppositae differentiae ab inuicem distinguuntur. non enim participant genus quasi partem suae essentiae et ideo non est quaerendum quibus differant; seipsis enim diuersa sunt. sic etiam Deus et materia prima distinguuntur quorum unus est actus purus aliud potentia pura in nullo conuenientiam habentes." (Summa contra gentiles 1.17.7)

11/24/2014

ex charta legere et electronice legere

in hoc tractatu dicitur quod ex charta legere quam electronice legere ad meliorem memoriam fert et quod qui legendi modus ad membranas uitreas adhibetur eo legendi modo fit ut minus intelligatur et ad longius uerborum scriptorum corpus legendum animum intendere difficilius fit.

10/02/2014

cur praeceptor uetuerit quaedam instrumenta moderna in lectione adhiberi

hic refertur tractatus in quo Claius Sircius (Anglice: Clay Shirky) praeceptor explicat cur uetuerit discipulos computatris et tabellis et telephonis in lectione uti. inter alia is notat haec quod homini plura quam unum opera simul facere conanti operationes intellectuales impediuntur et quod in lectione cum alius discipulus computatro et ceteris utitur alii discipuli afficiuntur. 

9/22/2014

quomodo nos oporteat mathematicen docere--et, quod addo, linguam Latinam

hodie in Viae Muralis Rebus Diurnalibus est tractatus hoc nomine "quomodo nos oporteat mathematicen docere" in quo dicuntur quaedam quae mihi etiam ad docendam linguam Latinam pertinere uidentur praesertim quod peritia uera partim ex exercitio oritur et quod praeceptores ingeniosi faciunt ut qualis repetitio subtiliter mutatur extenditurque per talem repetitionem materia noua mixtam discipulus uoluntate et iudicio se exerceat et usque ad discendi gradum summum perueniat.    

8/05/2014

contra Caroli Rahneri thesin

in hoc tractatu bene explicatur haec Caroli Rahneri thesis quod fides Christiana ut qui populi mores neque ab Iudaeis neque a Graecis neque a Romanis ducunt ab iis populis acceptetur ad substantiam finalem et fundamentalem redigenda est ut iis populis singulis idonea fiat, et contra eam thesin Benedictus papa XVI refertur argumentatus esse quod de fide Christiana neque elementa Iudaica nec Graeca nec Romana demi possunt.

alius praeterquam

"cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent Claudium interpellandi uerecundia fuit" (Liuius 3.40)

"si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur comitiis se moram non facere" (Liuius 27.6)

id quod est super significans id quod "in addition to" Anglice dicitur

"...Achaei quoque quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argiuorum fine positis castris terrebat" (Liuius 28.5).

ea quae sunt praeter et praeterquam significantia id quod "in addition to" uel "besides" Anglice dicitur sine uerbo negatiuo

praeter

in quo tractatu Desiderius Erasmus (philosophus malus sed Latinista bonus) de hoc adagio "dulce bellum inexpertis" disserit in eo tractatu dicit "[Deus] elephantos praeter cutem et molem promuscide quoque tutatus est".

"oportet igitur, praeter id quod mouet ad proprium bonum uniuscuiusque, esse aliquid quod mouet ad bonum commune multorum." (Sanctus Thomas Aquinas De regno 1.1)

"praeter egregie suppletas duas ueteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam uim haberet" (Liuius 27.8)

"praeter eam causam etiam uelut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem auerterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum" (Liuius 27.17)

"Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti" (Liuius 28.45)

praeterquam quod

"in exercitu suo se praeterquam quod omnis ciues aut socios Latinique nominis uideat etiam eo moueri quod nemo fere sit miles qui non aut a patruo suo Cn. Scipione qui primus Romani nominis in eam prouinciam uenerit aut a patre consule aut a se sit ex Italia aduectus" (Liuius 28.32)

"ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio uiri substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam; ceterum maior praesentis ueneratio cepit et praeterquam quod suapte natura multa maiestas inerat adornabat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis sed uirilis uere ac militaris et aetas in medio uirium robore quod plenius nitidiusque ex morbo uelut renouatus flos iuuentae faciebat" (Liuius 28.35)

7/31/2014

religio in Anglia mutata

in hoc tractatu disseritur quales Angli ante Henrici regis VIII diuortium in religione fuerint et quae mala Henricus et socii fecerint. ex illo tractatu noto praecipue has theses primum quod anno 1533 Catholicismus et a plurimis Anglis colebatur et in plurimis Angliae partibus florebat secundum quod Catholicismi reiecti auctores erant non populi Anglici pars maior sed Henricus et socii. 

nonnulli Russi qui in pontificis Romani communione erant

hic disseritur de Vladimiro Soloviev et Nicolao Tolstoy et beato Leonida Feodorov qui Russi in pontificis summi communione erant.

6/16/2014

apud Liuium mirabilis Marcelli oratio

"deis immortalibus ut in tali re laudes gratesque ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est aggressus. deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quos uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis quos leuibus proeliis fatigastis quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referam. nempe aequis manibus hesterna die diremistis pugnam. quid haec nox, quid haec dies attulit? uestrae his copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus. corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti abstulisset? adhuc caesis Romanis legionibus gloriabatur. uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus." clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret; ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. "ego uero experiar..., milites, et uos crastina die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis." (Liuii 27.13)

de quadam Liuii sententia notae

"sensere etiam barbari magnitudinem animi cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis." (27.19)

primum eius quod est "cuius" et eius quod est "id" usus correlatiuus; secundum id quod est "cuius" quam id quod est "id" prius est; tertium id quod est "nominis" eocum quod est "cuius" iunctum est.  

6/12/2014

Cyri institutionis partes carissimae

1.6.21: "nam homines quem de eo quod ipsis prodest prudentiorem quam se esse existimant ei ualde libenter parent."

2.2.21: "nam [Cyrus] existimabat hos ipsos quoque meliores fore si scirent se quoque ex operibus suis iudicatos digna accepturos esse."

2.2.23-25: "ducere autem, ut opinor, conantur honesti bonique quidem ad honesta bonaque scelesti autem ad scelesta. itaque saepe plures assectatores accipiunt praui quam probi. nam sceleri quippe quod quae uoluptates ilico capi possunt per eas uoluptates procedit cooperantur eae ipsae uoluptates ad multis persuadendum ut sceleris participes sint. uirtus autem quae ad arduum fert in secutione extemporali minime uersuta est praesertim si contra uocant alii ad ruinam et mollitiam. itaque cum aliqui tantummodo socordia et desidia mali sunt hoc dignum existimo quod ii sicut fuci socios nullo damno praeter impendium afficiant. qui autem non solum laborum socii mali sed etiam in capiendam partem ampliorem auidi impudentesque sunt ii etiam ad scelera duces sunt. nam saepe demonstrare possunt scelus partem ampliorem afferre. ergo tales homines nobis ex toto expellendi sunt."

3.1: Tigranes Cyro persuadet ut patri suo parcat.

7.5.73-86: Cyrus disserit sibi ceterisque multa adeptis curandum esse ut boni maneant, et "cum aliquis in iis [uirtutibus] se exercere desiit inde in uitium reuertitur" et studendum esse ut ipsi quam ii quos regant meliores uideantur et quo maior opera alicui rei data sit eo maius gaudium ex ea re accipi et ab paruulis parentes quippe qui se quam optima exempla praebere uelint ad uirtutem stimulari. 

8.1.12: "nam non existimabat fieri posse ut si qualem oporteret talis ipse non esset alios ad nobilia et bona opera incitaret."

8.1.26-33: Cyrus arbitratus est quales homines esse uellet tales socios suos et ministros fore si ipse se talem exhiberet. 

8.2.1: "primum enim per omne tempus semper animae beneuolentiam quam maxime exhibebat quippe qui existimabat quod ut facile est neque eos qui odisse uidentur diligere nec maleuolis beneuolum esse sic etiam fieri non potest ut hi qui diligere et beneuoli esse sciantur ab illis qui se diligi existiment odio habeantur."

4/24/2014

in quibus familiis est tantummodo unus parens

in hoc tractatu disseritur quomodo ab uno parente solo educari et in ordine oeconomico inferiore esse uel manere correlatiua sint. exempli gratia multa problemata iis paruulis qui a uiro et femina extra conubium cohabitantibus uel ab uno parente educantur quam iis paruulis qui ab marito et uxore educantur saepius oriuntur. et qui paruuli quidem ab uno parente educantur eorum paruulorum plures quam uiginti partes centesimae in destitutione diu uiuunt, qui paruuli autem a duobus parentibus educantur eorum paruulorum tantummodo duae partes centesimae in destitutione diu uiuunt. et in quibus uicis familiarum multae partes centesimae unum parentem habent in iis uicis per ordines oeconomicos surgere minus uerisimile est. 

bibliographia Anglica:

Susan Mayer "What Money Can't Buy" 1997

Mitch Pearlstein "From Family Collapse to America's Decline" 2011

Charles Murray "Coming Apart" 2012

Raj Chetty et al. "Where is the Land of Opportunity?" 2014

4/07/2014

bellum magnum

cur bellum magnum ortum sit nonnullae theses hic exponuntur: Frederici Piscatoris thesis quod Theodisci cupiebant bellum quo imperium suum maius fieret; Margaritae Millanidis thesis quod Gulielmus imperator II et Helmuthus Moltcianus et Theobaldus Bethmann-Holluegensis in Austriacorum et Serborum contentione non minas sed augendi imperii occasiones uidebant; Christophori Clerici thesis quod non solum Theodisci sed etiam Austriaci et Russi et Franci et societatum inualiditas et id quod nulla erant collegia per quae controuersiae sedarentur bellum causauerunt.

4/02/2014

episcoporum societates nationales

ad id quod episcoporum societates nationales haud magnam auctoritatem habent attinent hae Gerhardi Molinarii archiepiscopi sententiae quae in hoc tractatu referuntur quod ecclesia Catholica "ecclesiarum nationalium foederatio non est" et quod nec natio nec lingua nec populi mores ecclesiae principium constitutiuum est et quod ad episcopatum attinet "testimonium proprium" et quod episcoporum societates nationales in ecclesia Catholica "purum principium obiectiuum esse non possunt".

3/06/2014

quidam parentium et praeceptorum errores

in hoc tractatu notantur hi parentium (et, addo, praeceptorum) errores: primum paruulos pericula subire non sinere, secundum ad eripiendos ex problematibus paruulos inclinatio, tertium sine causa bona laudare, quartum nimia indulgentia, quintum errorum suorum narratione ad docendum non uti, sextum ubi sit intelligentia bona uel ingenium bonum ibi esse maturitatem putare, septimum quae ipsi praedicant ea non facere.

3/03/2014

quantum homines efficiant collatio

in hoc tractatu proponitur quod cum quantum homines singuli efficiant mensuratur et in graphemate confertur id graphema non tintinnabuli formam habet sed ex potentiae multiplicatiuae lege distributionem exhibet.

1/06/2014

quomodo Baracus Obama praeses contra legem egerit et alia errauerit

ex hoc tractatu praesertim haec noto primum quod Baracus Obama praeses uel eius ministri in iis quae ad eius legem medicinariam attinent saltem quinque contrarias legi res egerunt secundum quod Obama praeside id quod IRS dicitur quales societates Obamae aduersantur tales societates extraordinarie perscrutatum est tertium quod inter anni 2012 mensem Ianuarium et anni 2013 mensem Iunium nouem iustitiae subministerii theses curiae supremae iudices uno animo refutauerunt quartum quod Obama ministros contra constitutionem praefecit.

quod ad illam legem medicinariam attinet, undecim patroni generales se inscripserunt huic epistolae in qua inter alia dicunt quod quae recentior Obamae regula societatibus assecurantiariis permittit ut contrarias illi legi condiciones offerant ea regula constitutioni contraria est.

in hoc tractatu Ronaldus Ioannides senator Visconsoniensis argumentatur quod Obama et eius ministri in eo quod edixerunt ut Congressus participes et ministri quasdam in Obamae lege medicinaria uetitas res acciperent extra ius suum egressi sunt.