9/21/2021

is qui Franciscus papa appellatur et lingua Latina


Bonifatius in eo blogo qui "Vna Sancta Catholica" dicitur hic de iis quae hic relata is qui Franciscus papa appellatur de lingua Latina dixit disserit praesertim quod ea ex utilitarianismo oriuntur atque et legi ecclesiasticae et Ioannis papae XXIII sententiis aduersantur.

9/15/2021

Ioannes Miltonius et poetae Romantici


Eleonora Burga Nicolais hic multas de Ioanne Miltonio et poetis Romanticis theses exhibet praesertim quod poeta Romanticus ut ea quae subiit et animi motus exprimat uincula philosophiae moralis et cultus diuini exuit etiam adeo ut dilectione contempta ad gloriose exprimendum se animum intendat, qua ex causa necesse est euenire ut Romanticismus has Satanae in "Paradiso amisso" loquentis sententias comprehendat:
 
"ualete, arua felicia,
ubi gaudium in perpetuum incolit. auete horribilia, aue
munde inferne, et tu, Tartare profundissime,
accipe possessorem tui nouum, eum qui fero
mentem quae nec loco nec tempore mutetur.
nam mens locus suus est et in se
Paradisum ex Tartaro Tartarum ex Paradiso fabricare potest."
 
quibus sententiis poetae Romantici senserunt se ad agendum uocari. illis uersibus exponitur consilium aestheticum cui ex poetis Romanticis atrocissimi se dediderunt ut hominem per se efficere posse adseuerarent ut res ex iis quae is subiit et eius cupidine deductae in actu sint.

9/14/2021

philosophus atheisticus de sancta Missa

 
Michael Hunfridus hic Francice et hic in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur Anglice redditus de Missa Pii papae V disserit praesertim quod "Missa Latina est cultus nostri aetatis genealogicae patrimonium. in progressu temporali et spiritali a rituum et celebrationum et precum stirpe longa et sacra deducta est, quae omnia quasi in crystallo stabilita sunt in forma quae actionem omnigenam offert, quae Gesamtkunstwerk dicitur, ut id uocabulum a philosophia aesthetica Germanica et Romantica deductum adhibeatur. iis qui in Deum credunt Missa Latina quando cum ea Missa quae ad id cinema quod 'Vita est flumen longum et quietum' appellatur pertinet et Francisco papae placere uidetur comparatur sic se habet ut basilica Romana sancto Augustino contemporanea quando cum aula quae in Albertiuilla ubi sacrum et transcendentiam frustra quaeramus in insularum ordine ad multos usus aedificata est comparatur."

9/13/2021

praeceptor litterarum optimus


Cicero Brussius philosophiae doctor de praeceptore litterarum optimo hic disserit praesertim quod talis praeceptor opera poetica per pulchritudinem ad sapientiam quasi uiam esse existimans sic ea discipulis exhibet.

9/06/2021

quis schismaticus sit

 
sicut apud Annam Bernardam inueni:
 
"neque erit schismaticus qui negat pontifici subiectionem quia probabiliter dubitat de eius electione legitima uel de eius potestate" (Ioannes de Lugo, Disputationes scholasticae et morales de uirtute fidei diuinae 25.3)
 
sententiae autem primae ab Anna impositae textum Latinum in interreti non inueni, sed hoc eius sententiae secundae simile inueni:
 
"inter schismaticos proprie dictos non numerari...recusantes oboedire papae quia nimis dura imperat uel quia electio illius est dubia uel quia non uidetur esse dominus temporalis alicuius prouinciae" (Remigius Maschat a sancto Erasmo, Institutiones canonicae 5.8)

Suecia


de rebus Suecanis duorum scholarium et unius uiri politici sententiae hic sunt inter quas disseritur quod ecclesia Suecana per Lutheranismum ab ecclesia Catholica digressa in instrumentum politicum conuerta est et quod fides Catholica in recuperandis Sueciae moribus amissis partem agere potest. et memoratur hoc.

9/01/2021

sancta Missa

 
Alcuinus Ridus hic.

Bonifatius in eo blogo quae una sancta Catholica appellatur hic.

Ioannes Blancardus hic.

Iosephus Scegus philosophiae doctor hic.

Ludouicus Sergius Solimeus hic.

Martinus Cuchemanus sacerdos hic.

Matthaeus Cullinanus Procurator hic.
 
Michael Theodorides sacerdos hic

Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic et hic et hic.

Petrus Strauinius sacerdos hic.

Ricardus Cipolla sacerdos hic.

Robertus Mutsartius episcopus hic.

Robertus cardinalis Saraus hic.
 
sacerdos ignotus hic.

Stuartus Scaccus hic.

Vir Vagabundus hic et Anglice hic.