quomodo nonnulli putent disciplinam mathematicam mutari oportere ostenditur hic et hic. contra talia autem est haec epistola.
hic
exhibentur litterae in quibus exempli gratia importatur quod hae theses
prima quod sexus duo sunt secunda quod appetitus sexualis non
heterosexualis prauus est tertia quod mens sana insanae par est quarta
quod fides Christiana praeoptanda est quinta quod familiae duos parentes
inesse oportet nociuae sunt.
etiam nociuum esse dicitur, ut hic refertur, discipulorum excellentiam honorificare.
alia autem professtrix hic (cf. hic)
dixisse refertur "haec sententia quod disputatio intellectualis et
rigor quasi intellectualismi columen est ex mundo in quo uiri albi
dominabantur orta est." quid igitur?
dux scholarum publicarum Detroitensium hic et hic dixisse refertur cutis coloris theoriam criticam in curriculo adhiberi. etiam hic. quae theoria etiam, ut hic et hic disseritur, in uniuersitatem et, ut hic exhibetur, in religionem infertur. uel eam inferre nonnulli uolunt, ut hic refertur.
in schola hic memorata discipuli monentur ut examinationes et cetera plus quam semel agant. et hic refertur quod in nonnullis scholis discipulorum opera D et F litteris non iam iudicabuntur.
paruuli hic referuntur in societates prauitatis sexualis uocari, et hic narratur quomodo genus sexuale in uniuersitate tractetur. in scholis autem publicis Chicaginiensibus, ut hic refertur, balnea inter sexus non iam distinguentur. etiam quomodo res sexuales paruulis notae fiant hic disseritur et de alloquendis praeceptoribus hic.
ut hic refertur, nonnulli de scholis priuatis et institutione domestica queruntur.
hic femina quae in Sinis reuolutionem culturalem uidit dicit similia in his ciuitatibus foederatis fieri, et hic refertur quomodo inquisitio in parentes fiat.
duo professores hic argumentantur
id quod hodie "diuersitas aequitas inclusio" appellatur regulis ethicis
et uniuersitatis scholarium operi contrarium esse.
et hoc:
linguae Anglicae praeceptores hic referuntur dicere quod necesse est litterarum primatui aduersari.
ut hic refertur, praeceptor uel praeceptrix (nescio) dicit "oua faciunt non feminae sed ouaria."
Christophorus Rufus hic refert quomodo prauitas sexualis in scholis Portlandensibus exponatur.
praeceptor hic refertur in crimine transsexualitatis non fotae fuisse et de ea quasi institutionem pati coactus esse.
quid ii qui in Pennsiluania paruulorum institutioni praesunt de pronominibus iusserint refertur hic.
linguae Anglicae praeceptrix quae hic memoratur regulas grammaticas spernit.
multa hic referuntur.
in hac ciuitate: hic et hic de indice uocabulorum et sententiarum progressiuistico quem praeceptor in lyceo discipulis dedit.
de professoribus qui societatem pro dicendi libertate condiderant scholae curator, ut hic
refertur, dixit "insunt iis quinque partibus centesimis quas amputare
nobis perseuerare necesse est. tales in opere pecuario meo habeo, quam
ob rem nonnullos ex iis fune alligatos ducimus ad locum ubi
interficiantur. ita de natura humana re uera est et cetera, quae quomodo
ullatenus clarius dicere possim nescio."
praeceptrix hic
de institutione publica dicit: "nos meminisse oportet quod
institutionis publicae finis est non sola ea quae parentes liberos
doceri uolunt docere sed ea quae ut liberi doceantur consortium publicum
eget docere."
discipuli hic referuntur professtrici quippe quae sexus duos solos esse dixit aduersari.
in harum ciuitatum foederatarum schola militari discipuli hic referuntur moneri ne uocabula sexus significatiua adhibeant.
in uniuersitate in feminam quae dicit quod uiros in feminarum ludis athleticis contendere non sini oportet impetus factus esse hic refertur.
hic quid de cutis colore doceatur.
praeceptrix hic refertur discipulo dixisse eum in loco ubi homines uecordes tenentur esse oportere et eius uel alterius sententiam contemnendam.
praeceptores contra parentes coniurare hic referuntur.
amentia superbia mixta in hoc cinegrammate.
scholae magistri, ut hic refertur, puellam quasi ea puer esset tractabant sed ab eius matre assensum non petiuerant.