7/30/2021

duarum feminarum historiae

 
praeceptrix quae, ut hic refertur, imagines Fautoribus Solis clam imponere solebat de se et ea re dixit, "amabam quod mihi erat haec pars de qua in schola nemo sciebat. tali animo eram quasi hyperheroina praua essem: interdiu praeceptrix, noctu seductrix." Anna Bernarda autem hoc aliud femininitatis exemplum proponit.

7/19/2021

Franciscus Soarius de papa schismatico

 
Franciscus Soarius sacerdos societatis Iesu in tractatu tertio quem de caritate in disputationis duodecimae sectione prima in scripsit, ut hic in paginis 733-4 inuenitur et ego ab eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic didici, dicit "hoc secundo modo posset papa esse schismaticus si nollet tenere cum toto Ecclesiae corpore unionem et coniunctionem quam debet, ut si tentaret totam Ecclesiam excommunicare aut si uellet omnes ecclesiasticas caeremonias apostolica traditione firmatas euertere."

7/16/2021

sancti Pii papae V "quo primum"

 
ut ex huius libri paginis 506-8 et huius libri paginis 41-44 excerpsi et recensere conatus sum:

"ac huic missali nostro nuper edito nihil umquam addendum detrahendum aut immutandum esse decernendo sub indignationis nostrae poena hac nostra perpetuo ualitura constitutione statuimus et ordinamus, mandantes ac districte...praecipientes ut...Missam iuxta ritum modum ac normam quae per missale hoc a nobis nunc traditur decantent ac legant neque in Missae celebratione alias caeremonias uel preces quam quae hoc missali continentur addere uel recitare praesumant. atque ut hoc ipsum missale in Missa decantanda aut recitanda in quibusuis ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo aut aliquarum poenarum sententiarum et censurarum incursu posthac omnino sequantur eoque libere et licite uti possint et ualeant auctoritate apostolica tenore praesentium etiam perpetuo concedimus et indulgemus. neue praesules administratores canonici capellani et alii quocumque nomine nuncupati presbyteri saeculares aut cuiusuis ordinis regulares ad Missam aliter quam a nobis statutum est celebrandam teneantur neque ad missale hoc commutandum a quolibet cogi et compelli praesentesue litterae ullo umquam tempore reuocari aut moderari possint sed firmae semper et ualidae in suo exsistant robore similiter statuimus et declaramus....nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis statuti ordinationis mandati praecepti concessionis indulti et declarationis uoluntatis decreti et inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire."

7/15/2021

Achilles Tatius de officiis coniugalibus

 
in parte 5.14 fabulae Clitophontis et Leucippes Clitophon uxorem ducere in animo habens de se et femina dicit "iuramus ego quidem me sine dolo dilecturum ea autem se me uirum suum facturam et omnium rerum dominum declarare;" cf. sanctus Paulus ad Colossenses 3.18-19: "mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas."

uerba sapientiae

 

7/14/2021

uirorum homosexualium chorus de conuertendis paruulis canens

 
hic spectari potest uirorum homosexualium chori carmen, quod ad nos qui homosexualitatem uitium existimamus intenditur, et in quo inter alia horribilia illi choristae dicunt "existimatis quod paruulos uestros corrumpemus....recte existimatis; liberos uestros conuertemus". ego autem maxime miror quod chorus tale carmen edidit. quid illi putabant se effecturos? estne carmen satiricum uel ironicum? Brandon Tatus hic considerat sitne id trollicum, sed in fine id serium arbitratur. Anna Bernarda quidem et aliquis qui ad eam scripsit de eo carmine his uerbis loquuntur quod illi choristae uictoriis recentibus superbia tam elati erant ut se talia minari posse putarent. sicut Brandon Tatus ego spero quod eos paenitebit.