in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label conubium. Show all posts
Showing posts with label conubium. Show all posts

3/26/2025

uiri et feminae

 
Maria Elisabetha Bonaccia hic et hic de cerebro uirili et cerebro femineo scribit.

Oliuia Ioannis hic de officiis coniugalibus scribit. praesertim nonnullos ac nonnullas timere ne ex eo quod femina marito se subiiciat mala eueniant sciens inter quidem oboedientiam et oppressionem inter autem oboedientiam ueram et prauam distinguit. etiam memorat in nullo bibliorum sacrorum loco dici quod marito ut oboedientia dignus sit necesse sit ad perfectionem pertigisse.

e parte contraria, ut hic refertur, quaedam femina quae potestatem politicam in Pennsiluania obtinet inter eos "qui quam ualida et celeria et potentia corpora uirilia sint tam ualida et celeria et potentia corpora feminea esse credunt" se profitetur, qua professione demonstrat se deceptam uel mendacem esse.

7/26/2023

quaestionum ad res uenereas pertinentium tractatio Christiana

 
quomodo de rebus ueneriis sanctus Paulus et postea fides Christiana ab aliis cogitandi modis differat Cylus Harper hic disserit. praesertim memorat Paulum haec docuisse quod uirginitas conubio antehabenda est et quod uenerea agere nisi in conubio non licet. etiam dicit iis dogmatibus Christianis inesse hanc sententiam quod omnium hominum integritas sexualis honoranda est et uenerea in fide Christiana quam in deorum cultu uel in philosophiae scholis antiquis multo maioris momenti esse.

quod Christiani etiam ab saeculo primo rebus contraconceptiuis iamdudum aduersantur disseritur hic. quod ad sententias in eo tractatu memoratas pertinet, Iustini quidem martyris sententia in hoc libro Graece in columna 373 et Latine in columna 374 "uel nullatenus matrimonium inibamus nisi ad educandos paruulos uel matrimonium recusantes integre nos continemus" Clementis autem Alexandrini sententia in hoc libro Graece in columna 505 et Latine in columna 507 "semen non abiiciendum est neque iniuria afficiendum nec profecto in cornu serendum" legi potest. et quod C. S. Ludouicus sciebat quid de rebus contraconceptiuis Christiani semper docerent disseritur hic.
 
de eo quod ecclesia de rebus contraconceptiuis infallibiliter docet disserunt E. Christianus Brugger et Ioannes Finnis philosophiae doctores hic et hic; cf. hic. 
 
hic autem disseritur quibus ex causis progeniei mora naturali uti liceat.
 
etiam hoc.

6/13/2023

de diuortio nonnulla

 
hic inter alia disseritur cur de diuortio Iudaismus et fides Christiana differre possint. etiam memoratur Esdras (9-10) et Malachias (2).
 
hic de Graecorum schismaticorum oeconomia et hic de sententiis quas aliqui de diuortio tenuerunt.

4/13/2023

de eo quod inter coniuges debetur

 
Anna Reginaldis hic argumentatur id quod inter coniuges debetur considerandum esse ut conubium felix sit.

3/18/2023

uocabulum Hebraicum quod adiutor redditur

 
de eo uocabulo Hebraico quod adiutorem significans in Genesi ad feminam adhibetur hic disseritur. de aliquibus quae in eo tractatu dicuntur fortasse disputare uelim sed haec praecipue noto prius quod id uocabulum non in rebus domesticis sed in rebus politicis et militaribus adhiberi solet (e.g. Iosue 10.6, 1; Regum 20.16; 1 Paral. 12.1, 17-22; 2 Paral. 32.8; Psalmi 70.5, 10.14) alterum quod id uocabulum cum alio uocabulo quod uires significans sonitum similem habet interdum coniungitur (Psalmi 28.7, 46.1).

1/31/2023

feminae de feminis


disserunt hic Victoria Alaria et Rebecca Barretta de eo quod quales feminae dominantur tales feminae uiris non dubitationem uel timorem iniiciunt sed simpliciter displicent.
 
exhibet hic Curtinaea Ryana aliam feminam disserentem de eo quod qualis femina modo uirili se gerit talis femina consortium amatorium a uiro heterosexuali postulare non potest.

7/18/2022

Aliciola (?) Drummunda de mariti et uxoris aetatibus et uiris uirilibus et rebus contraconceptiuis

 
disserit Aliciola (?) Drummunda hic quidem de aetatis inter maritum et uxorem differentia hic autem de eo quod uiri uiriles feminas errores confiteri cogunt et iis quae nolunt resistunt hic autem contra ea quae conceptionem prohibent.
 
p.s. nescio quid illius quae se "feminam sapientem ueram" appellat praenomen integrum sit, sed de eius cognomine hoc inueni:
 

7/05/2022

uir debilitatem ostendens et femina

 
Rebecca Barretta hic et Aliciola (?) Drummunda hic disserit quod uir coram femina querens uel flens facit ut ab ea despiciatur.

2/10/2022

conubium et uita caelebs in fide Catholica

 
ad hoc et hoc quae Ioannes Zulsdorfus sacerdos imposuerat respondentes nonnulli sententias memoria dignas scripserunt.

11/30/2021

conubium et uita caelebs

 
huius tractatus scriptrix dicit "ego ipsa uidi eum animum stomachosum et acrem quo aliquae mulieres in eos uiros caelibes qui recusent ne in matrimonio considant seque in perpetuum addicant sunt....propter nescioquam causam feminae adultae credunt uiris sine inquisitione uel cogitatione exsequendum esse programma suum, ex quo uiri sponte sua uitam caelibem suam derelinquant ut patres familiae fiant idque ita ut nec querantur neque autonomiam desiderent....quippe quae femina autonoma sum quae libertatem meam ceteris rebus cariorem existimo qui uiri non sinunt quemquam decernere quando uel utrum se maritos fieri oporteat eos uiros intellego etiamque magni facio. etsi eae quidem quae consilia patrare prohibentur sortemque peiorem accipiunt sunt feminae."

8/19/2021

cerebra masculinum et femininum

 
Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.

8/07/2021

qualem uirum feminae in amorem cupiant

 
Segda Robottomensis hic de eo appetitu quo femina uirum in amorem cupit disserens inter alia de feminis haec dicit "nobis mentimur et simulamus nos uirum dominantem non cupere propterea quod is appetitus nos feminas imbecillas faciat. uerum autem est quod feminae quidem in sui parte intima se dedere uolunt....tantummodo eam uim dominantem e uiro gustare feminae hodie tantopere cupiunt ut cum uiris re uera non amantibus in uinculis ueneniferis et uulniferis se inuenire soleant" et "animo nostro impressa est haec sententia quod partes masculinam et femininam ex 'more maiorum' agere aliquo modo prauum est....sed...ad hoc ut laetae integrae consummaticiae essemus numquam omnia ea quae uiri possunt facere indigebamus. immo nulla re nisi eorum fulcimento indigebamus."


Melania Notis autem hic refert hanc Galfridi Molinarii professoris sententiam "feminarum innati de concubino appetitus per multoties centum milia annorum euoluti sunt ad uiros qui res efficere possunt et uires habent et opum copiam parant et bene protegunt et labore inter sexus diuiso satis habent....[feminae cupiunt] uiros qui firmiter decernunt et etiam compassionem curamque agunt" et hanc cuiusdam feminae sententiam "ubi munere fungor ibi magistra sum....totum diem decerno. die finito autem uolo uirum meum dicere 'carissima, huius compos sum.'"

7/15/2021

Achilles Tatius de officiis coniugalibus

 
in parte 5.14 fabulae Clitophontis et Leucippes Clitophon uxorem ducere in animo habens de se et femina dicit "iuramus ego quidem me sine dolo dilecturum ea autem se me uirum suum facturam et omnium rerum dominum declarare;" cf. sanctus Paulus ad Colossenses 3.18-19: "mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas."

6/21/2021

appetitus uenereus femininus quae est hypergamia

 
in hoc tractatu Sophia Atra disserit quid hypergamia sit et faciat, quae recte dicitur esse is appetitus quo femina uiro quam optimo nubere (uel potius, concumbere?) cupit. uirum optimum autem duobus modis dico: primum meliorem quam ceteros uiros, secundum meliorem quam ipsam feminam. id autem quod maxime memoro, haec thesis quod femina appetitum monogamisticum habet negatur et potius fauetur huic quod femina re uera appetitum hypergamisticum habet.

similiter hic Sara Marina, quae de appetitu uenereo feminino disserens huius libri scriptricis aliarumque sententias refert, praesertim hanc thesin exponit quod femina cui in uenereorum usu idem semper habere displicet ea uaria esse cupit. quae cupido autem haud monogamistica est.

ergo et Sophia et Sara negant feminas ex appetitu innato monogamiam cupere. feminae igitur uiris similes in hoc esse uidentur quod nec feminae nec uiri appetitum monogamisticum habent. nam scilicet uir dicitur appetitum polygamisticum habere, quam thesim nisi demens nemo neget.

his autem demonstratis quaeri potest primum quomodo homines se gerere oporteat, secundum utrum monogamia reiecta uiris appetitus polygamistici et feminis appetitus hypergamistici patratio ad felicitatem ferat an eos appetitus ratione refrenantibus uiris et feminis felicitas in monogamia inueniatur, tertium utrum polygamistici et hypergamistici appetituum patratio an ea bona quae paruulis et toti consortio humano ex monogamia oriuntur antehabenda sint. 

ego monogamiae faueo. nam appetitus rationi subiiciendi sunt, et felicitas ex rationaliter agendo oritur, et monogamia paruulis et consortio humano prodest.

6/18/2021

quod multi uiri conubium inire nolunt

 
in hoc tractatu et hoc et hoc disseritur de eo quod uiri amatrices feministicas et progressiuisticas non cupiunt. etiam, ut in hoc tractatu refertur, multi uiri anguntur si uxor quae pecunia in familiam uenit eius pecuniae plus quam quadraginta partes centesimas infert, quem angorem huius tractatus scriptrix malum haud recte existimat.
  
in hoc tractatu autem disseritur de eo quod uiri conubium inire ideo nolunt quod iis leges et iudicia nocent.  
 
ex hoc tractatu autem, in quo quoque disseritur cur uiri conubium inire nolint, quamquam multa haud recte dicta esse mihi uidentur tamen hanc sententiam memoro: "uiri dixerunt conubii non ineundi unum commodum esse hoc quod si conubium ineant sibi ab amatrice uxore nunc facta praecipiatur quid faciendum sit." sic saltem haec agnoscuntur primum quod hoc aeuo hoc quod uir feminae pareat conubii elementum esse late putatur secundum quod uiri feminis parere nolunt. 
 
in hoc tractatu disseritur cur feminae quartum uel quintum uitae decennium agentes uirum allicere non possint, praesertim quod tales feminae iis quae annis prioribus elegerant se uiris taetras fecerunt et quod ex moribus publicis et legibus uerisimile est quod femina uiro periculi et damni quam commodi plus inferet.

etiam uiri sciunt quid feminae, ut in illo tractatu quarto refertur, a marito poscant.

4/09/2021

Annae Bernardae sententiae

 
Anna Bernarda hic et hic et hic et hic de naturis masculina femininaque et feminismo et rebus sexualibus disserit, ex quibus tractatibus haec mihi praecipue memorabilia uidentur: in primo quidem "oportetne uxores maritis subiici, ut sanctus Paulus exhortatur? ecastor recte dicis oportere. totum diem omni die....cur sanctus Paulus digrediens uxores specialiter monuerit ut meminissent se maritis subiicere, causa est haec quod feminae labi magis solent in rixandi cupidinem qua nec de ulla re nisi de se cogitent nec moleste imperare desinant" in secundo autem "CVR nunc et semper sacerdotium ordinatum uirorum proprium est?...uirilitatis essentia est initium facere. femininitatis essentia est respondere....est VNVM MOMENTVM TEMPORIS SOLVM quo Deus...homini permittat ut initiatoris (uirilis) partem agat....eo momento temporis quo Hostia et Calix consecrantur....sacerdos cubita arae imponit propterea quod ara CVBILE CONIVGALE est, et consecrationis actus est inter Deum et hominem unionis nuptialis consummatio est, sed tunc temporis Deus adeo totaliter perfecte se demittit ut Deus per unum momentum temporis solum ad uiri uerba consecratoria dicentis actum uirilem et initiatorium responsor femininus fiat....ut fiat hoc momentum temporis quo Deus pius ad hominem se demittit necesse est ut homo initiator uir sit, super et supra Deum suum se inclinans, Deum qui respondet et perfecte accipiendi capax in ara iacet. semper necesse est ut sit ea naturarum uirilis et femininae contrarietas ea iuxtapositio. si Deus tunc temporis se usque ad id quod femininum est demittet ita esse non potest ut femina ad aram sit, propterea quod femina naturae uirilis imago esse non potest" in tertio autem "hominum homosexualium osculantium saltantium se exhibentium conspectus totus hominibus normalibus fugam et nauseam infert....uiri heterosexuales cum cinaedis conuersari nolunt nedum ab eis iniuriam per uerba animo illatam pati. finis. uiri heterosexuales, ex causis claris, a cinaedis quam etiam a feminis imperiosis et litigiosis celerius fugient....[ut res nostrae melius se habeant] clauis, ut ita dicam, est effeminantiam morbidam nobis omnibus inculcatam uincere et id quod ante populi nostri mores corruptos homines talibus hominibus [cinaedis] faciebant iterum facere incipere: eos expellere. eos eiice" in quarto autem "id quod sanctum est uelamus....Tabernaculum uelatur....Calix uelatur....et quid aliud uelandum est? feminae. cur? propterea quod feminae uitae in utero uasa et receptacula sunt....nunc quomodo hoc sacerdoti se inclinanti et cubita arae imponenti sic amplexum coniugalem imitanti nectatur. nam maritus amplexu coniugali cum uxore corporibus ut decet (facies quidem ad faciem marito superiacente uersa coniuges concumbentes decet; nam alia, si minime male fiunt, ab ordine deficiunt et, si pessime fiunt, peccata grauia sunt) sic positis utens VXORIS CORPVS CORPORE SVO VELAT. sacerdos autem cubita arae in consecratione imponens ex proprio horum uerborum sensu DOMINI NOSTRI CORPVS CORPORE SVO VELAT. et memento Missam rem actualem MAIOREM esse et mariti uxorisque amplexum coniugalem rem actualem MINOREM esse quae genus humanum ad Dominum nostrum et Missam uertat."

12/11/2020

in patriarchiae defensionem

 
R. V. Iuuenculus hic patriarchiam defendit. inter alia haec noto.
 
dicitur patriarchia ex fide Christiana sic mutata esse ut ordinem et energiam seruans magis aequalitariana et spiritalis facta sit. nam patriarchia Christiana non solummodo nobilium sed omnium est atque et mariti in uxorem iura seruat et uxoris in maritum iura addit. hic conferri potest sanctus Augustinus dicens "hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est, ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. imperant enim qui consulunt sicut uir uxori parentes filiis domini seruis. oboediunt autem quibus consulitur sicut mulieres maritis filii parentibus serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis quibus uidentur imperare. neque enim dominandi cupiditate imperant sed officio consulendi nec principandi superbia sed prouidendi misericordia" (De ciuitate Dei 19.14).  
 
distinguitur inter appetitum animalisticum et cultum humanum, qui sic inter se contrarii esse possunt ut hominis indiuidui appetitus animalisticus reprimendus est ut consortium floreat, et eius repressionis pars necessaria est postulare ut femina antequam pariat uiro indiuiduo nubat. id est, cultus humanus constitui non potest nisi feminae tali regula tenentur. simul patriarchia postulat ut uiri liberos suos et eorum matrem sustentent, quod appetitui animalistico masculino contrarium est; nam, ut addo, appetitus animalisticus masculinus est quam plurimos liberos ex quam plurimis feminis gignere. sic et feminae et uiri talibus regulis tenentur, qualibus regulis cultus humanus oriri et augeri possit. ex iis regulis, ex quibus patriarchia constat, cultus humanus oritur neque aliter oriri potest.

8/21/2020

feminae et conubium


qualium feminarum sententiae hic (unde huc et huc fertur) et hic referuntur, tales feminae efficiunt ut conubium uiris caelibibus dirum uideatur.

7/22/2020

uirorum et feminarum necessitudines concubitales


Rina Maxombolla hic disserit cur uiri boni post uiros peiores feminas in necessitudinem concubitalem adipiscantur. dicit "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt." tamen dicit etiam "feminae aliud dicere sed aliud in animo habere possunt." ergo rogari potest habeatne Rina in animo ea quae dicit. hic igitur est illud Epimenidis Cretensis problema. tamen si illa sententia "feminae sectari cupiunt, contendere student, mirari sitiunt" uera est, quid igitur nos uiri faciamus? Rina uiros monet ut ita se gerant ut feminis faciles non sint. hic quoque Rina recte monere mihi uidetur. nam oportet ut uiri feminas quasi in basi statuaria non ponant. et oportet uiros sibi confidere ex qua confidentia eueniat ut feminis se non submittant. et cetera. tamen, quod ad necessitudinem concubitalem attinet, Rina etiam uult uiros bonos feminas cum uiris peioribus concubitum expertas opperiri atque acceptare. hic tandem autem Rina nimium postulat. immo quae feminae annos maximae pulchritudinis et fertilitatis in concubitibus uirorum peiorum quorum numquam obliuiscantur perdiderunt eae uiris bonis conubium quaerentibus reiiciendae sunt.

7/01/2020

Genesis 3.16


de Genesi 3.16 ubi dicitur "ad uirum tuum erit appetitus tuus" hic et hic disseritur quid eo appetitu appetatur et quomodo appetatur. ibi ponitur thesis quod ei appetitui inest quaedam aduersitas uel uincendi libido. talis thesis cum sancti Augustini sententia comparari potest; nam is in libro De ciuitate Dei 15.7 (ubi textum in quo conuersio potius quam appetitus Latine dicitur habere uidetur) feminam ad uirum conuersam et carnem ad animum conuersam comparat:

tum deinde addidit "quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius". potest quidem ita intelligi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut ubi ait "ad te enim conuersio eius" non subaudiatur "erit" sed "sit" praecipientis uidelicet non praedicentis modo. tunc enim dominabitur quisque peccato si id sibi non defendendo praeposuerit sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intelligatur concupiscentia ipsa carnalis de qua dicit apostolus "caro concupiscit aduersus spiritum" [Galat. 5.17] in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium bene subauditur "erit", id est "ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius". cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis quam peccatum appellat apostolus ubi dicit "non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum" [Rom. 7.17] quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam non quae mentem debeat trahere sed cui mens debeat imperare eamque ab illicitis operibus ratione cohibere; cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo "nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato" [id. 6.13] ad mentem domita et uicta conuertitur ut subditae ratio dominetur. hoc praecepit Deus huic qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et quem debuerat imitari cupiebat auferri. "quiesce" inquit: manus ab scelere contine; non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. "ad te enim conuersio eius": dum non adiuuatur relaxando sed quiescendo frenatur. "et tu dominaberis illius" ut cum forinsecus non permittitur operari sub potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat etiam intrinsecus non moueri. dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei "multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in tristitiis paries filios" deinde addidit "et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse dominabitur tui" [Gen. 3.16]. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia hoc isto loco de peccatrice femina ubi intelligendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus "qui diligit uxorem suam se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habuit" [Ephes. 5.28-9]. sananda sunt enim haec sicut nostra non sicut aliena damnanda. sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis.

Carolus Papa autem sacerdos hic hac alia sententia utitur quod ille appetitus feminae est libido sexualis, id est, quod eo appetitu femina ad uirum allicitur.