in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label natura humana. Show all posts
Showing posts with label natura humana. Show all posts

7/02/2026

Clarentii Thomae iudicis sententiae

 
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.

2/23/2026

uiri et feminae

 
Iosephus Holmesius hic in Principiis id quam spiritalitatem femininam appellat dissertat. ego autem scilicet dicam quod ea quae prima spiritalitate feminina mouebatur erat ipsa Eua femina prima quippe quae illis uerbis adducta est: "nequaquam morte moriemini! scit enim Deus quod quocumque die ex eo manducaueritis aperientur oculi uestri et ut Deus sic eritis bonum et malum scientes." Iosephi dissertationi inest etiam alia bona pars in qua is dissertat quomodo uiri et feminae inter se differant: quod feminae quidem animo fidere magis solent et magis empathia mouentur et in hominum necessitudinibus magis concordiam et aequalitatem in loco primo ponunt uiri autem rationem animo et regulas empathiae et graduum systemata aequalitati antehabent. tamen in quadam parte is errat ubi monet ut res masculinae et femininae commisceantur uel in libramine habeantur. nam masculinum est ducere.

1/07/2026

Somali in Minnesota


exempli gratia hic refertur quod in Minnesota Somali locis ubi paruulorum curam simularent usi sunt ut pecuniam a politia adipiscerentur. de hac re praecipue memoria digna est haec dissertatio in qua Aiana Hirsia Alia Somala argumentatur quod Somalis in ipsa Somalia mos est gentem populo et ciuitati et ceteris rebus antehabere et quod hunc morem Somali quando ex Somalia in alias terras se transferunt secum afferunt et quod ex hoc more Somali putant politiam esse opum fontem e quo quam plurima sibi raperent.

Somalorum fraudem etiam hic Ioannes Cassarus dissertat. de fraude generaliter quoque multa dicit.

1/01/2026

institutio liberalis


Veronicae Oldamae in Anglia praeceptricis sententiae hic referuntur cur lingua Latina discenda sit praecipue quia homines in cogitando instituat et ad intellegendas alias linguas adiuuet et ad cultus Romani et humani scientiam ferat.

in Principiis in hoc tractatu Petrus Leotardus dissertat qualis sit praeceptor et discipulus, ex qua dissertatione ego praeceptor hoc memoro: "necesse est ut praeceptor 'longaeuus' nonnullis rebus quas homo facere potest et in quas homo fingi potest ac quas discipuli etiamnunc eligere possunt moriatur. praeceptor in dilectione qua se immolet se durat et lusum puerilem abdicat et efficit ut quod certamen de uita et morte pro ueritate ipse agit id certamen discipuli gustent."

hoc aeuo quo rogatur utrum res memoriae mandare utile sit ex hoc tractatu hanc sententiam consideratione dignissimam arbitratus sum: "nisi nos [praeceptores] eorum [discipulorum] mentes rebus ueris impleuerimus res fictae se inferent."
 
quid sanctus Ioannes Henricus Neandrinus de scholis tertiariis putauerit hic dissertatur praecipue quod earum causa finalis est discipulos non ad munera parare sed ita instituere ut scientiam latam et cogitandi facultatem habeant. fortasse discipuli ita instituti, ut in hoc tractatu exponitur, contra intellegentiam artificialem in muneribus superstites esse maxime poterunt.

quid Leo papa XIV de institutione putet hic dissertatur praecipue quod institutione homines non ad consilia utilitarianistica sed ad res caelestes uertendi sunt.

ex hoc tractatu hanc sententiam memoro quod in praeceptorum formatione oportet duces scholasticos amicitiam spiritalem antehabere.

de intellectu et quomodo in eo homines inter se differant est hic tractatus.

12/10/2025

aemulatio


Alexander Petcas in Principiis hic praesertim Aristotelem (in arte rhetorica 2.11) sequens aemulationem et quomodo eam Plutarchus exempli gratia in Periclis uita foueat dissertat.

11/06/2025

quomodo paruuli male educentur


de eo quod hac aetate 
homines adulti nec paruulos ex normis sublimibus iudicare nec paruulis negare solent est tractatus hic et hic.

10/30/2025

Rugluca Genia Alexandram Occasiam Curtesiam uincit

 
Rugluca Genia feminarum defenstrix ut hic refertur de Alexandra Occasia Curtesia et Bernardo Alexandride et Zorano Mandanio hic dixit "ab iis qui inter nos sunt delemur." ergo Alexandra hic respondens et Ruglucae detrahere conans memorauit Ruglucam inter natatrices Americanas locum quintum tenuisse...quasi in populo 3x10^8 hominum locus quintus non esset laudabilis! quod ipsa Rugluca quoque dixit. porro cum Alexandra ab Rugluca ad disputationem prouocata hic respondisset "atque hanc hominem ad munus uerum adipiscendum prouocare uelim" Rugluca hic dicens "munus uerum habeo. nam mater sum" iterum uicit. utinam Rugluca floreat!

9/23/2025

de morum speciebus


quibus methodis hominum mores in species diuiduntur earum methodorum historiam Laurula Clerica hic narrat. tamen admiror cur ea dum quaedam nugalia iudicata esse dicit astrologiam nugalem non dicat...

est etiam haec indagatio ostendens quod utrum homo interuersicius an extrauersicius sit id ab sanguinis fluxu originem habet.

7/25/2025

sacerdos rem acu tangit

 
ea quae Vinfridus Abellus sacerdos in hac epistola de ecclesia Fuldensi dicit de aliis quoque ecclesiis uera sunt. 

inter alia haec dicit.

"estne necesse ut sinamus 'scientias humanas' modernas nobis rerum creatarum ordinem reuelationi diuinae palam contrarium explicare?"

"episcopi nostri non iam inter amorem sexualem et amorem eroticum et amicitiam et dilectionem diuinam distinguunt--sexum et erota et philiam et agapen--sed omnia ea quae 'amoris' conceptui subiiciuntur sine discretione comprobant et benedicunt."

"maior pars (!) pastorum nostrorum...quam mortem sclopetariam magis populi opinionem timent."

"quae ecclesia temporum spiritui se subiicit ei ecclesiae euenit ut eam nemo obseruet." 

et fortasse sententia optima:

"'pompa ad gloriandum pertinens' prima, ut scimus, erat ex Paradiso generis humani expulsio."

7/21/2025

feminae contra feminismum


Birgitta Patriciana hic thesin exponit quomodo fieri possit ut femina eius quod est marito oboedire consilio se non terreri sed liberari sentiat.

Carola Gressa philosophiae doctrix hic disserit quae mala feminismo insint praesertim Marxismus goetiaque et quod munus femineum uerum est fructificare.

7/07/2025

patres

 
ex hoc tractatu sententia memoria digna: "quomodo sacerdotes maxime efficiunt ut familias adducant? per patres. nam patres Deus familiis praefecit. ad Eius autem sapientiam aeternam redire et patres fidem in familia ducturos reponere nobis necesse est."

5/28/2025

ii qui se democratistas appellant et uiri

  
ii qui in his ciuitatibus foederatis se democratistas appellant hic et hic referuntur quaerere "quomodo iuuenes nobis conciliare possumus?" 

simul, ut hic et hic refertur, ex regulis progressiuisticis in pueros qui puellam in apodyterio suo esse nolebant agitur inquisitio de uexatione sexuali.

porro de conciliandis uiris locuturus procedit Petrus Buttigigius. o uos qui democratistae appellamini, nescitisne quod uiri ex natura homosexualitatem eiusque cultores detestantur defugiunt deuitant? ipse autem Petrus hic refertur dixisse quod Donaldi Trumpi fautores "ea quae uere eis [uiris uel fortasse praesertim iuuenibus] prosunt non curant; nam pornographiam uetare uolunt." o Petre, nos bene formati uiri scimus pornographiam nec nobis nec cuiquam prodesse. quid in te prauum est ut pornographiam prodesse existimes? an iocaris? si autem iocaris, quod uiri uel iuuenes Donaldo Trumpo suffragantes contra se agunt dicere non potes.

3/26/2025

uiri et feminae

 
Maria Elisabetha Bonaccia hic et hic de cerebro uirili et cerebro femineo scribit.

Oliuia Ioannis hic de officiis coniugalibus scribit. praesertim nonnullos ac nonnullas timere ne ex eo quod femina marito se subiiciat mala eueniant sciens inter quidem oboedientiam et oppressionem inter autem oboedientiam ueram et prauam distinguit. etiam memorat in nullo bibliorum sacrorum loco dici quod marito ut oboedientia dignus sit necesse sit ad perfectionem pertigisse.

e parte contraria, ut hic refertur, quaedam femina quae potestatem politicam in Pennsiluania obtinet inter eos "qui quam ualida et celeria et potentia corpora uirilia sint tam ualida et celeria et potentia corpora feminea esse credunt" se profitetur, qua professione demonstrat se deceptam uel mendacem esse.

3/11/2025

duo scriptores de libris nouis colloquuntur


Matthaeus Laurentiades de libro suo hic disserit. etiam de feminarum libertate et quomodo uiri feminaeque eos quibus concumbant eligant sententias exponit.

Monica Molinaria de libro suo hic disserit et sententias exponit: quod multa de natura humana ex primis tribus partibus libri Genesis disci possunt, quod pleraeque horum temporum sententiae erroneae gnosticismi species sunt, quod ius naturale latius docendum est.

2/04/2025

quid femina cupiat

 
Dua Lipa ut hic audiri potest canit: "indigeo aliquo qui me arte ac quam umquam noueram altius teneat et cuius amor me certaminis equestris sensu afficiat et qui prorsus regimen assumere sciat"

12/05/2024

de uiris qui se feminas putant


de uiris qui se feminas putantes in feminarum ludis athleticis contendere uolunt Ioanna Rolanda rem acu tangit, ut hic refertur.

10/02/2024

barba


quis sciebat omnia ea quae barba significaret? Iosephus Nauarranus hic: "ex indagatione factum est indicium quod ii qui suffragium ferunt (haud mirum) barbas uiriliores esse uident. ea res ab aliis ab quibus ibi uires et facultas uidentur bona existimari potest sed ab aliis ac praesertim feminis mala existimari potest quippe quae et impetuum ultro faciendorum et normis feministicis aduersandi morem significet." mihi autem quippe qui barbam iamdudum gero propterea quod eam decoram arbitratus sum nunc plures sunt eius gerendae causae!

7/08/2024

Oliuiae Alexae sententiae


Oliuia Alexa hic theses mentione dignas proponit. inter eas praecipue noto quod feminae inter se aequalitatem obtinere sed uiri se in ordines ponere solent. Oliuiae Alexae cinegramma mihi notum fecit legio uirorum.

8/08/2023

feminae contra feminismum


Virginia Cauda Nuntians hic: "[feminae] in consortio humano pars quae agenda est et opus quod efficiendum est...non est per munerum cursum se promouere et cum uiris de potestate contendere."
 
Angela Ericis autem hic contra feminismum disserens has theses tenet quod natura feminina per maternitatem plenissime exprimitur et quod feminismi radix est feminas hortari ut extra domum munere fungantur.
 
Sara Caina autem hic profitetur "homines apparantur ut datum regimine masculino ordinem accipiant sicut instrumenti electronici fila metallica ad exsequendum opus uel programma constituuntur. eum ordinis sensum expetimus eoque orbati patimur."
 
Catharina Ioannis Aurea autem hic de quibusdam huius aetatis rebus malis praesertim quod multi homines uel se nescire dicunt uel dicere nolunt quid femina sit: "mirabiturne quisquam si tibi dixero nos feminas in culpa esse? ab Eua continue nobis est potestas egregia qua nos noxa afficimus. et hi quinquaginta anni praeteriti egregie calamitosi sunt quibus ex iis appetitibus innatis quos nos uniuersae habemus saepe euenit non creatio sed deletio non facultas addita uel aucta sed clades quam nobis intulimus."  
 
Carola Gressa autem philosophiae doctrix hic: "feministriae primae exempli gratia Maria Vollistonicrafta et Elisabetha Cadia Stantonia et Susanna Brunella Antonia quaestionem non idoneam posuerunt. nam hae hodopoeae feministicae rogauerunt non 'quomodo feminas in eo quod feminae sunt meliores facimus?' sed 'quomodo feminas uiris similiores facimus?' hic gradus falsus primus ad longam graduum falsorum seriem tulit....[creata est] in cogitando categoria noua generis hominis in quo prioritatem habenti quasi in tabula rasa masculus aut femina delineetur."

6/05/2023

infantes lacte mammali nutriti

 
ex hac indagatione uidentur adulescentes qui infantes lacte mammali diutius nutriti erant in examinationibus scholasticis melius fecisse.