8/16/2010

de cura et solicitudine


de eo quod Donatus dicit "cura est in consectatione et conseruatione et spe bonorum, solicitudo in metu malorum" Crombius dicit quod ille non essentialem sed accidentalem differentiam dixit. potius Crombius arbitratur quod cura generalis est, solicitudo autem significat uehementem curam cui inest angor, et quod cura de qualibet re esse potest, solicitudo autem non nisi de re seuera. ad confirmandam eam sententiam Crombius citat hanc Ciceronis solicitudinis definitionem: "aegritudo cum cogitatione". Crombius etiam arbitratur quod cura non solum cogitationem uel sensum significat sed etiam actum significare potest, solicitudo autem solum menti inest.

de eo quod cura et solicitudo uocabula una in sententia alterum post alterum adhibeantur, Crombius suggerit quod cura cum praeter cogitationem uel sensum nihil significat ante solicitudinem ponitur, cum autem non solum cogitationem uel sensum sed etiam actum significat post solicitudinem ponitur. nam ponitur id uocabulum quod generaliorem uel minorem rem significat ante id quod specialiorem uel maiorem rem significat.

8/14/2010

de nutriendo et alendo


Crombius dicit "nutriuntur ut crescant ut conualescant ut uires acquirant, aluntur ut uiuant." ergo nutriuntur infantes pueri aegroti infirmique, aluntur autem omnes.

Aegidius Forcellinus in lexici sui libro tertio consentire uidetur: "[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt". dicit et "differunt alere et nutrire ita quidem ut hoc nonnisi sustentandi, illud etiam augendi notionem contineat". mihi autem non patet utrum illa uerba "hoc" et "illud" referant. nam ex eorum uerborum solitiore usu uelim arbitrari quod "hoc" uerbum nutrire et "illud" uerbum alere referat, sed quia dicitur quod "
[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt" uelim arbitrari quod "illud" uerbum nutrire et "hoc" uerbum alere referat. postea Aegidius dicit quod nutrire etiam "refertur ad curam medendi".

Valla autem aliud opinari uidetur: "
nutriri est et paruulorum ut crescant...et adultorum ut uiuant. ali quoque in eodem significatu; unde lex illa xii tabularum: liberi parentes alant aut uinciantur. at in rebus incorporeis frequentius ut crescant."

de rumore et fama

Crombius multorum hominum sententiis consideratis retur rumorem de aliquo quod nuper inter homines palam uel clam factum sit esse, famam autem de aliquo quod quolibet tempore factum sit esse et late palamque in populo praeualere. rumor significat id quod alter alteri dicit, fama autem significat quasi in unum sic cumulatos indiuiduorum sermones. itaque fama ex rumoribus nasci potest.

8/03/2010

quomodo duo quaedam aeua philosophicis et theologicis differentiis diuidantur


inter id aeuum quod medium dicitur et hoc aeuum sunt multae differentiae sed, ut mihi uidetur, haec duo aeua praecipue diuidunt duae res philosophicae et theologicae. res prima est haec de qua Sanctus Augustinus et Laurentius Valla alter alterum arbitrabantur. Sanctus Augustinus affirmabat quod Deus solus dignus est qui propter se diligatur et cetera quaequae diligere iustum est non propter se sed propter Deum diligenda sunt, et eam sententiam exempli gratia Petrus Lombardus in "Sententiarum Libris" affirmat. sic eo aeuo quod medium dicitur cogitabatur. eo autem aeuo quae artium renatio dicitur quod modernitatis principium est Valla in suo "De uoluptate" uel "De uero bono" opere putabat quod alias quam qui Deus est res propter eas ipsas res diligere liceat. haec quaestio utrum cum Sancto Augustino an cum Valla consentiatur magni momenti est. Sanctus Augustinus recte arbitrabatur. nam, ut Aristoteles in "Ethicis Nicomacheis" et Sanctus Thomas Aquinas (Summa Theologiae IaIIae.1.5) demonstrant, ita esse non potest ut sint plures fines ultimi quam unus.

res secunda est haec quaestio: quanta rationis potentia sit. Boethius, quem theologum scholasticum primum dicam, rationis potentiam recte aestimauit. in hac re quoque Valla alteram et erroneam uiam praebuit, exempli gratia in suo "De libero arbitrio" opere, ubi rationem et philosophiam parui habens contra Boethium pugnat. hodie autem
Benedictus papa XVI quippe qui relatiuismum et positiuismum repudiat Boethium sequitur.