9/24/2012

systema Ptolemaicum et Sanctus Thomas Aquinas

Sanctus Thomas Aquinas in Aristotelici de caelo operis expositione 2.17 dicit "circa motus planetarum quaedam anomaliae, idest irregularitates, apparent prout scilicet planetae quandoque uelociores quandoque tardiores quandoque stationarii quandoque retrogradi uidentur. quod quidem non uidetur esse conueniens caelestibus motibus, ut ex supra dictis patet. et ideo Plato primus hanc dubitationem Eudoxo sui temporis astrologo proposuit; qui huiusmodi irregularitates conatus est ad rectum ordinem reducere assignando diuersos motus planetis; quod etiam posteriores astrologi diuersimode facere conati sunt. illorum tamen suppositiones quas adinuenerunt non est necessarium esse ueras. licet enim talibus suppositionibus factis apparentia saluarentur non tamen oportet dicere has suppositiones esse ueras quia forte secundum aliquem alium modum nondum ab hominibus comprehensum apparentia circa stellas saluantur."

et in Summa Theologiae Ia.32.1 dicit "alio modo inducitur ratio non quae sufficienter probet radicem sed quae radici iam positae ostendat congruere consequentes effectus sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod hac positione facta possunt saluari apparentia sensibilia circa motus caelestes; non tamen ratio haec est sufficienter probans quia etiam forte alia positione facta saluari possent."

in hoc tractatu Eduardus Oaces Iesuita rogat si illis Sancti Thomae sententiis oboeditum esset minusne duces Ecclesiastici se systemati Ptolemaico dedidissent et tantone magis systema Copernicanum tolerauissent?  nego.  nam, ut in hoc tractatu dicitur, duces Ecclesiastici systemati Copernicano aduersabantur non praecipue ex systematis Ptolemaici studio sed quia systema Copernicanum quam systema Ptolemaicum multo minus Bibliis Sacris congruere uidebatur.  ad hoc attinet ea epistola quam Sanctus Robertus Cardinalis Bellarminus ad Paulum Antonium Foscarinum Italice scripsit.  ergo, quod ad systematis Copernicani acceptationem attinet, difficultas orta est ex Bibliorum Sacrorum explicatione.