9/24/2012

systema Ptolemaicum et Sanctus Thomas Aquinas

Sanctus Thomas Aquinas in Aristotelici de caelo operis expositione 2.17 dicit "circa motus planetarum quaedam anomaliae, idest irregularitates, apparent prout scilicet planetae quandoque uelociores quandoque tardiores quandoque stationarii quandoque retrogradi uidentur. quod quidem non uidetur esse conueniens caelestibus motibus, ut ex supra dictis patet. et ideo Plato primus hanc dubitationem Eudoxo sui temporis astrologo proposuit; qui huiusmodi irregularitates conatus est ad rectum ordinem reducere assignando diuersos motus planetis; quod etiam posteriores astrologi diuersimode facere conati sunt. illorum tamen suppositiones quas adinuenerunt non est necessarium esse ueras. licet enim talibus suppositionibus factis apparentia saluarentur non tamen oportet dicere has suppositiones esse ueras quia forte secundum aliquem alium modum nondum ab hominibus comprehensum apparentia circa stellas saluantur."

et in Summa Theologiae Ia.32.1 dicit "alio modo inducitur ratio non quae sufficienter probet radicem sed quae radici iam positae ostendat congruere consequentes effectus sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod hac positione facta possunt saluari apparentia sensibilia circa motus caelestes; non tamen ratio haec est sufficienter probans quia etiam forte alia positione facta saluari possent."

in hoc tractatu Eduardus Oaces Iesuita rogat si illis Sancti Thomae sententiis oboeditum esset minusne duces Ecclesiastici se systemati Ptolemaico dedidissent et tantone magis systema Copernicanum tolerauissent?  nego.  nam, ut in hoc tractatu dicitur, duces Ecclesiastici systemati Copernicano aduersabantur non praecipue ex systematis Ptolemaici studio sed quia systema Copernicanum quam systema Ptolemaicum multo minus Bibliis Sacris congruere uidebatur.  ad hoc attinet ea epistola quam Sanctus Robertus Cardinalis Bellarminus ad Paulum Antonium Foscarinum Italice scripsit.  ergo, quod ad systematis Copernicani acceptationem attinet, difficultas orta est ex Bibliorum Sacrorum explicatione.

9/22/2012

ubi Sanctus Thomas Aquinas uniuersalia tractet

in eo opere quod Scriptum super Sententiis dicitur 1.19.5.1:
"eorum quae significantur nominibus inuenitur triplex diuersitas. quaedam enim sunt quae secundum esse totum completum sunt extra animam; et huiusmodi sunt entia completa sicut homo et lapis. quaedam autem sunt quae nihil habent extra animam sicut somnia et imaginatio Chimerae. quaedam autem sunt quae habent fundamentum in re extra animam sed complementum rationis eorum quantum ad id quod est formale est per operationem animae ut patet in uniuersali. humanitas enim est aliquid in re non tamen ibi habet rationem uniuersalis cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis; sed secundum quod accipitur in intellectu adiungitur ei per operationem intellectus intentio secundum quam dicitur species" 

in Summa Theologiae 1.85.2:
"cum dicitur uniuersale abstractum duo intelliguntur scilicet ipsa natura rei et abstractio seu uniuersalitas. ipsa igitur natura cui accidit uel intelligi uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis non est nisi in singularibus sed hoc ipsum quod est intelligi uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis est in intellectu....humanitas quae intelligitur non est nisi in hoc uel in illo homine"

9/03/2012

de cerebro theses

huic tractatui insunt quadraginta septem de cerebro theses. 

thesis tertia, quod homo quam quattuor plures res memoria breuiore tenere non potest, et thesis tricesima tertia, quod homini discendarum nouarum rerum modus efficacissimus est earum rerum paruas partes aliam post aliam accipere, dignae uidentur quas praeceptores nouam materiam discipulis explicantes memoria teneant.

thesis septima, quod homo quam unum plura opera intellectualia simul facere non potest, ad bene operandum attinet.

thesis decima sexta, quod utrum aliquis uoluptatem differre possit necne in infantia determinatur, fortasse importat quod parentes oportet infantes differendae uoluptati statim ex partu assuefacere.

thesis uicesima sexta autem, quod indiuidui cerebrum ab populi moribus afficitur, importat quod ullum de hominibus uniuersis dicere difficile est.