4/13/2016

in ea adhortatione apostolica quae Amoris laetitia dicitur sancti Thomae Aquinatis sententiae

hic Thomas Cordatus disserit ubi in adhortatione apostolica Amoris laetitia sancti Thomae Aquinatis sententiae adhibeantur: in parte 99, 102, 120, 123, 126-127, 134, 145, 146, 148, 301, 304, in quarum nonnullis Thomas Cordatus existimat Thomae Aquinatis sententias perperam adhibitas esse.

exempli gratia in adhortationis parte 99 haec Thomae Aquinatis uerba memorantur "homo tenetur ex quodam debito naturali honestatis ut homo aliis delectabiliter conuiuat" (Summa theologiae IIa.IIae.q.114.a.2.ad1) sed haec uerba non memorantur "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". prorsus in eiusdem articuli argumento primo importatur quod amicitia est "delectabiliter aliis conuiuere", et ei amicitiae definitioni in responsu additur haec qualificatio, "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". ergo quo modo amicitia in adhortatione exponitur, id est solummodo delectabiliter conuiuendi mentionem facere, is ipse exponendae amicitiae modus deficere ostenditur quippe qui quae qualificatio a Thoma Aquinate in eius responsu additur ea qualificatione caret

hic Thomas Osbornus disserit ubi in adhortatione ea quae a Thoma Aquinate de regulis dicuntur perperam adhibeantur, et hic ubi ea quae a Thoma Aquinate de uirtutum usibus difficilioribus dicuntur perperam adhibeantur.