2/20/2017

Francisci cardinalis Arinze de decalogo sententiae

ut hic refertur, Franciscus cardinalis Arinze dixit "decalogus nobis a Deo datus est. licetne ullatenus nobis dicere quod quam pro re uera maius est poscere ut homines ullum e decem mandatis obseruent, non solum sextum et nonum sed etiam quintum de infantis abortu et hominum innocentium interfectione et septimum de pecuniae siue paruae siue magnae furto? quam pro re uera maius esse ratiocinando fidere non possumus. dicere potes facile non esse. assentior. Christus nobis numquam pollicitus est ut se sequi facile esset sed dixit eos qui discipuli sui esse uellent 'tollite crucem uestram cotidie et sequimini me.'"