10/12/2017

Thomae Creani sacerdotis de Amoris laetitia adhortatione apostolica sententiae


ut hic refertur, Thomas Creanus sacerdos ordinis praedicatorum disserit cur "quamquam sancti Thomae [Aquinatis] operum multi et uarii loci in Amoris laetitia citantur tamen dicere non possim me existimare quod eae citationes...eorum quae doctor angelicus de amore coniugali uel passionibus uel uetitionibus moralibus uniuersalibus uel sacrae communionis a peccatoribus publicis sumptione docuit expositionem fidam praebeant."