12/03/2014

differentia et diuersitas

Sanctus Thomas Aquinas sic explicat "quid inter differentiam et diuersitatem intersit. differens enim, ut in X Metaph. determinatur, dicitur ad aliquid; nam omne differens aliquo est differens. diuersum autem aliquid absolute dicitur ex hoc quod non est idem. differentia igitur in his quaerenda est quae in aliquo conueniunt; oportet enim aliquid in eis assignari secundum quod differant sicut duae species conueniunt in genere unde oportet quod differentiis distinguantur. in his autem quae in nullo conueniunt non est quaerendum quo differant sed seipsis diuersa sunt. sic enim et oppositae differentiae ab inuicem distinguuntur. non enim participant genus quasi partem suae essentiae et ideo non est quaerendum quibus differant; seipsis enim diuersa sunt. sic etiam Deus et materia prima distinguuntur quorum unus est actus purus aliud potentia pura in nullo conuenientiam habentes." (Summa contra gentiles 1.17.7)

facere et agere

Sanctus Thomas Aquinas Aristotelem sequens dicit "differt autem facere et agere quia, ut dicitur in IX Metaphys., factio est actus transiens in exteriorem materiam sicut aedificare secare et huiusmodi, agere autem est actus permanens in ipso agente sicut uidere uelle et huiusmodi." (Summa theologiae IaIIae57.4)